テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XXI 第XXI章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 216A · 7 sectiones

Adversus Hermogenem 21.1

1

Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum.

PL 2, 216A

「もしお前が、先在する質料から何かが造られたとは明白には伝えられていないという理由で、万物が無から造られたとあらかじめ決めてかかるのならば、異なる立場の者たちもまた、無から何かが造られたとは同じように明白に示されていないという理由で、万物は質料から造られたのだと主張するのではないか、注意するがよい」とお前は言う。

Adversus Hermogenem 21.2

2

Plane retorqueri quaedam facile possunt: non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas caussae est.

PL 2, 216B

確かに、あるものはたやすく逆手に取られうる。しかし、事情に相違があるところでは、直ちに、また等しく認められるわけではない。

Adversus Hermogenem 21.3

3

Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.

PL 2, 216B

私はこう言う。たとえ聖典が、質料からでないのと同様に、万物が無から造られたと明白には宣べていないとしても、万物が無から造られたことを明白に示す必然性は、もし質料から造られたのであった場合ほどには大きくなかったのである。

Adversus Hermogenem 21.4

4

Quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum.

PL 2, 216B

というのも、無から造られるものは、何かから造られたと示されないというまさにそのことによって、無から造られたことが明らかになるのであり、何から造られたかが示されないときにも、何かから造られたと見なされる危険を冒すことはないからである。

Adversus Hermogenem 21.5

5

Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum, dum illud ex quo factum sit non ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum.

PL 2, 216B

しかし、何かから造られるものは、まさにそれが何かから造られたと明白に宣言されない限り、何から造られたかが示されないあいだ、まず第一に、無から造られたと見なされる危険を冒すことになる。何から造られたかが挙げられないからである。

Adversus Hermogenem 21.6

6

Dehinc, etsi ea sit conditione, ut non possit videri non ex aliquo, proinde periclitabitur, ex alio longe factum videri, quam ex quo factum est, dum non proponitur unde sit factum.

PL 2, 216C

さらに、たとえそれが、何かからでないとは見なされ得ないような性質のものであったとしても、それでもなお、何から造られたかが示されないあいだは、実際に造られた元とはかけ離れた別のものから造られたと見なされる危険を冒すことになる。

Adversus Hermogenem 21.7

7

Ita, si ex nihilo Deus cuncta fecisse non potuit, etsi Scriptura non adjecisset illum ex nihilo fecisse (II Mach. VII, 28); ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum habebat intelligi, etsi non significaretur: at istud in dubio, nisi significaretur.

PL 2, 217A

かくして、もし神が万物を無から造ることができなかったのだとすれば――そして、たとえ聖典が、神は無から造ったとは付け加えなかったのだとしても(二マカバイ7:28)――もし神が質料から造ったのであれば、そのことは何としても宣べておかれるべきであった。なぜなら、前者は、たとえ示されなくとも、まったく理解されうるものであったのに対し、後者は、示されなければ疑わしいままであったからである。