テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput VI 第VI章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 202B · 7 sectiones

Adversus Hermogenem 6.1

1

Dicit salvum Deo esse, ut et solus sit, et primus, et omnium auctor, et omnium dominus, et nemini comparandus; quae mox materiae quoque adscribit.

PL 2, 202B

彼は、神には次のことが保たれていると言う。神は唯一であり、第一であり、万物の創造者であり、万物の主であり、誰にも比べられない、と。しかし彼はまもなく、これらのことを質料にも帰してしまう。

Adversus Hermogenem 6.2

2

Ego quidem Deus, contestabitur Deus, et juravit nonnumquam per semetipsum, quod alius non sit qualis ipse (Deut. XXXII, 39, 40): sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis Deus, infecta, innata, initium non habens, nec finem.

PL 2, 202C

「私こそが神である」と、神は証言するであろう。そして神は、自分自身にかけて幾度か誓った、自分のような者は他にいない、と(申命記32:39-40)。しかしヘルモゲネスは神を偽り者にしてしまうであろう。なぜなら、質料もまた、神と同じようなものとなるからである——造られることなく、生まれることなく、初めも終わりも持たないものとして。

Adversus Hermogenem 6.3

3

Dicet Deus: Ego primus (Is. XLI, XLIV, XLVIII)? et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est, aut et materia prima est.

PL 2, 202C

神は「私が第一である」と言うであろうか(イザヤ41章、44章、48章)。しかし、質料が同年代のものである者が、どうして第一でありえようか。同年代の者たち、同時代の者たちの間には順序がない。さもなくば、質料もまた第一である、ということになろう。

Adversus Hermogenem 6.4

4

Extendi, inquit, coelum solus (Is. XLIV): atquin non solus, cum ea enim extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo Dei statu fuisse materiam; vide ne ei reddatur a nobis, proinde salvo statu materiae fuisse Deum, communi tamen statu amborum.

PL 2, 203A

「私は独りで天を張り広げた」と言われている(イザヤ44章)。しかるに、独りではない。なぜなら、それによって張り広げたところのそのものと共に、張り広げたのだから。彼が、神の状態を保ったまま質料が在った、と説くとき、注意せよ、我々の側から彼に対して、同じように、質料の状態を保ったまま神が在った、と切り返されはしないか——ただし両者に共通の状態においてであるが。

Adversus Hermogenem 6.5

5

Salvum ergo erit et materiae, ut et ipsa fuerit, sed cum Deo, quia et Deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum Deo, quia et Deus primus cum illa: sed et illa incomparabilis cum Deo, quia et Deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum Deo, et domina cum Deo.

PL 2, 203A

かくして、質料にもまた保たれることになろう、質料自身もまた在った、しかし神と共に、と。なぜなら、神もまた独りである、しかし質料と共に、だからである。質料自身もまた神と共に第一である、なぜなら神もまた質料と共に第一だからである。しかし質料もまた神と比べえない、なぜなら神もまた質料と比べえないからである。そして質料は神と共に創造者であり、神と共に主でもある。

Adversus Hermogenem 6.6

6

Sic aliquid et non totum materiae habere, ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non et materiae contulisset: ut non materia Deo, sed Deus potius materiae comparetur.

PL 2, 203A

このように、質料が何かを持ちながら全てを持つのではないと〔言う〕が、それでいてヘルモゲネスは、質料にも与えなかったものを、神に何一つ残さなかった。かくして、質料が神に比べられるのではなく、むしろ神の方が質料に比べられることになる。

Adversus Hermogenem 6.7

7

Atque adeo, cum ea quae propria Dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant; quaero quid diversum et alienum a Deo, ac per hoc privatum materia possederit, per quod Deo non comparetur? In qua omnia Dei propria recensentur, satis praejudicant de reliqua comparatione.

PL 2, 203A

かくして、我々が神に固有のものとして主張する事柄——常に在ったこと、初めがないこと、終わりがないこと、第一であったこと、唯一であったこと、万物の創造者であったこと——これらが質料にも当てはまるとするならば、私は問う。神とは異なり、神とは無縁であり、それゆえに質料だけのものであって、神と比べられぬようにするような何を、質料は持っていたのか、と。神に固有のものがことごとくそこに数え上げられる以上、それらは残りの比較についても、十分に予断を下している。