Adversus Hermogenem 3.1
Adjicit et aliud: Deum semper Deum etiam Dominum fuisse, nunquam non Deum. Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino.
PL 2, 199B彼はさらに別のことを付け加える。神は常に神であり、また常に主でもあった、神でなかったことは一度もない、と。しかも、それについて常に主であるとされるような何かが背後に常になければ、神が常に主であるとされることは、常に神であったのと同じ仕方では、いかなる仕方でもありえなかった。かくして、質料は神なる主にとって常に在った、というのである。
Adversus Hermogenem 3.2
Hanc conjecturam ejus jam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intelligentes adjecisse duxi, ut sciant, caetera quoque argumenta tam intelligi quam revinci.
PL 2, 199B私は、彼のこの推測を、ここから直ちに打ち崩すことを急ごう。ここまでは、理解の及ばぬ者たちのために付け加えておくべきだと考えた。ほかの論拠もまた、理解されうるのと同じように論駁されうることを、彼らが知るためである。
Adversus Hermogenem 3.3
Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio.
PL 2, 199B我々は言う。「神」という名は常に彼自身のもとに、彼自身のうちにあったが、「主」という名は常にではなかった、と。なぜなら、両者の境遇は異なるからである。
Adversus Hermogenem 3.4
Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio.
PL 2, 199C「神」は実体そのものの名、すなわち神性の名である。しかし「主」は実体の名ではなく、権力の名である。実体は、その名である「神」と共に常に在ったが、「主」は後になってのことであり、いわば加わった事柄についての呼び名である。
Adversus Hermogenem 3.5
Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas Domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est Dominus: quia et pater Deus est, et judex Deus est; non tamen ideo pater et judex semper, quia Deus semper.
PL 2, 199Cなぜなら、主の権力が働きかけるものが存在し始めたときから、その時から、権力の加わりによって、彼は主とされ、また主と呼ばれたのである。父もまた神であり、審判者もまた神である。しかし、神が常にあるからといって、父や審判者が常にあったわけではない。
Adversus Hermogenem 3.6
Nam nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret.
PL 2, 200Aなぜなら、父は子より先に父であることはできず、審判者は罪より先に審判者であることはできないからである。しかし、審判者たる主を成り立たせる罪も、父たる主を成り立たせる子も、まだなかった時があった。
Adversus Hermogenem 3.7
Sic et Dominus non ante ea quorum Dominus existeret, sed Dominus tantum futurus quandoque, sicut Pater per Filium, sicut judex per delictum; ita et Dominus per ea, quae sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes.
PL 2, 200Aかくして「主」もまた、自らがそれに対して主であるところのものより先には在らず、いつか主となるはずのものにすぎなかった。父が子によって父となり、審判者が罪によって審判者となるように、主もまた、自らに仕えるべく造ったものによって主となるのである。ヘルモゲネスよ、お前には私が論じているだけのように見えるだろう。
Adversus Hermogenem 3.8
Naviter Scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam Deus quidem quod erat semper, statim nominat: In principio fecit Deus coelum et terram.
PL 2, 200A聖典は我々のために力強く弁護してくれる。聖典は彼の二つの名を区別し、それぞれの時に示している。すなわち、彼が常にそうであった「神」を、聖典は直ちに名指す。「初めに、神は天と地を造った」。
Adversus Hermogenem 3.9
Ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, Deus solummodo ponit: Et dixit Deus, et fecit Deus, et vidit Deus, et nusquam adhuc Dominus.
PL 2, 200Bそして続けて、彼がのちに主となるべきものを造っている間は、ただ「神」とのみ置く。「神は言われた」「神は造られた」「神は見られた」、まだどこにも「主」はない。
Adversus Hermogenem 3.10
At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur. Tunc etiam Dominus nomen adjunxit: Et accepit Deus Dominus hominem quem finxit. Et praecipit Dominus Deus.
PL 2, 200Bしかし、万物を仕上げ、とりわけ、彼を固有の意味で主として理解するはずの人間を仕上げたとき、彼はまた「主」とも呼ばれる。その時になって初めて「主」という名を付け加えたのである。「そして神なる主は、自ら形づくった人を取られた」。「そして神なる主は命じられた」。
Adversus Hermogenem 3.11
Ac exinde Dominus qui retro Deus tantum, ex quo habuit cujus esset. Nam Deus sibi erat; rebus autem tunc Deus, cum et Dominus.
PL 2, 200Bそしてそれ以来、それまでは「神」であるにすぎなかった方が「主」となった。その方に属するものを持つに至ったからである。なぜなら、神は自分自身にとっては神であったが、事物にとって神となったのは、主ともなったその時からだからである。
Adversus Hermogenem 3.12
Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse.
PL 2, 200Bかくして、主が常に在ったがゆえに質料も常に在った、と彼が考えるその限りにおいて、まさにその限りにおいて、そのようなものは何もなかったことが明らかとなる。なぜなら、主が常に在ったのではないことが明らかだからである。
Adversus Hermogenem 3.13
Adjiciam et ego propter non intelligentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem epinoemata illius retorquebo adversus illum.
PL 2, 200B私もまた、解さぬ者たちのために付け加えよう。ヘルモゲネスはその最たる者である。そして彼の着想そのものを、彼自身に向けて投げ返そう。
Adversus Hermogenem 3.14
Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quae originem non habendo, non habuit auctorem, quod erat, nemini serviens.
PL 2, 200Cなぜなら、彼は質料が生まれたことも造られたことも否定するのだから、まさにそのことから、私は、「主」という神の名が質料に対しては当てはまらなかったことを見出すからである。起源を持たない以上、質料は必然的に自由であったはずであり、それが在ったところのものである以上、創造者を持たず、誰にも仕えていなかった。
Adversus Hermogenem 3.15
Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit.
PL 2, 201Aそれゆえ、神が質料からものを造ることによって、質料に対して自分の権力を行使したその時から、質料は神を主として被ることになった。そしてこのことが、質料が在り続けた間ずっと、神は主ではなかったことを示しているのである。
Adversus Hermogenem 3.16
Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam Deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam.
PL 2, 201A実にここから、私は質料について論じ直すことを始めよう。すなわち、神が質料を、同じく生まれたものでなく、同じく造られたものでなく、同じく永遠で、初めもなく終わりもないものとして、自らに並べて据えている、とされる点についてである。
Adversus Hermogenem 3.17
Quis enim alius Dei census, quam aeternitas? quis alius aeternitatis status, quam semper fuisse et futurum esse, ex praerogativa nullius initii et nullius finis?
PL 2, 201Aなぜなら、神の起源とは、永遠でなくて何であろうか。永遠の状態とは、初めも終わりもないという特権によって、常に在ったこと、常に在るであろうことでなくて何であろうか。
Adversus Hermogenem 3.18
Hoc si Dei est proprium, quia etsi alii adscribatur, jam non erit Dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribitur.
PL 2, 201Aもしこれが神に固有のものであるならば——他の何かに帰せられるならば、もはやそれは神に固有のものではなく、それが帰せられる相手と共通のものとなってしまうからである。
Adversus Hermogenem 3.19
Nam, etsi sunt qui dicuntur dei sive in coelo, sive in terra, nomine; caeterum, unus Deus pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 5): quo magis apud nos solius Dei esse debeat, quod Dei proprium est: et, ut dixi, jam non proprium esset, quia alterius esset.
PL 2, 201Aなぜなら、たとえ天にあれ地にあれ、名において神々と呼ばれる者たちがいるとしても、しかし唯一の神なる父があり、万物はその方から出ている(一コリント8:5)。それゆえなおさら、我々のもとでは、神に固有のものは神ひとりのものでなければならない。そして、先に言ったとおり、もし他の者のものでもあるならば、もはや固有のものではないであろう。
Adversus Hermogenem 3.20
Quod si Deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit: aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec Deus solus habendo est, et solus habendo, unus est.
PL 2, 201Bもしそれが神のものであるなら、必然的にただ一つでなければならない、それが唯一の者に属するために。さもなくば、何ものにも比肩されないもの以外の何が、唯一にして無二のものであろうか。万物の上にあり、万物に先立ち、万物がそこから出るもの以外の何が、第一のものであろうか。これらを神のみが持つことによって神は在り、神のみが持つことによって唯一なるものなのである。
Adversus Hermogenem 3.21
Si alius habuerit, tot jam erunt dei, quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam parem Deo infert.
PL 2, 201Bもし他の者がこれを持つならば、神に属するものを持つ者の数だけ、既に神々がいることになろう。かくしてヘルモゲネスは二柱の神を持ち込む。質料を神と等しいものとして持ち込むのである。
Adversus Hermogenem 3.22
Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit, Deus est: summum autem non erit, nisi quod unicum fuerit: unicum autem esse non poterit, cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem Deo materia, cum aeterna censetur.
PL 2, 201Bしかるに、神は唯一でなければならない。なぜなら、最高であるものこそが神だからである。しかし、唯一でなければ最高ではありえない。そして、何かに比肩されうるものは、唯一ではありえない。しかるに、質料が永遠と見なされる限り、それは神に比肩することになる。