テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XIX 第XIX章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 214A · 9 sectiones

Adversus Hermogenem 19.1

1

Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet.

PL 2, 214A

さらに私は、モーセの原典の記録にも訴えよう。異なる立場の者たちも、そこから自分たちの臆説を、しぶしぶながらも支えようとしているのであって、それは、拠るべき所から教えを受けていないと見られたくないがためにほかならない。

Adversus Hermogenem 19.2

2

Itaque occasiones sibi sumpsit quorumdam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo Deus fecit coelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit.

PL 2, 214A

そこで彼らは、ある種の語句に口実を求めた。単純明快な事柄をことごとくねじ曲げるのは、異端者たちにほぼ共通する習わしだからである。すなわち、神が天と地を造られたところの「初め」そのものすら、あたかも実体を持つ物体的な何かであったかのように解し、それを質料と解釈できるものにしようとするのである。

Adversus Hermogenem 19.3

3

Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim, quod fieri habet, sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri.

PL 2, 214A

しかし我々は、それぞれの語にその固有の意味を守り抜く。「初め」とはまさしく初めということであり、造られ始める事柄について、そのように置かれるのがふさわしいのである。なぜなら、造られるべきものはすべて、初めを欠いてはあり得ず、それが造られ始めるまさにそのときが、その初めにほかならないからである。

Adversus Hermogenem 19.4

4

Ita principium sive initium, incoeptionis esse verbum, non alicujus substantiae nomen. Jam nunc, si principalia Dei opera coelum et terra sunt, quae ante omnia Deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); quemadmodum dixisset: In finem Deus fecit coelum et terram: si post universa fecisset.

PL 2, 214B

かくして「初め」とは、始めるという行為を表す言葉であって、何らかの実体を指す名ではない。さていま、もし天と地とが神の最初の業であり、神が万物に先立って造られたものであれば、それらはまさしく神の業のうち初めのものである。先に造られたのだから当然である。それゆえ聖典はこう前置きするのである。「初めに神は天と地とを造られた」(創世記1:1)。もしすべてのものの後に造られたのであれば、「終わりに神は天と地とを造られた」と述べたであろうように。

Adversus Hermogenem 19.5

5

Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae.

PL 2, 214B

あるいは、もし「初め」が何らかの実体であるなら、「終わり」もまた何らかの質料であることになろう。確かに、何か実体的なものが、それから生じてくる別の物にとっての初めであることはあり得る。たとえば、粘土が瓦の初めであり、種が草の初めであるように。

Adversus Hermogenem 19.6

6

Sed cum ita utimur vocabulo principii quasi originis, non quasi ordinis nomine, adjicimus et mentionem ipsius rei specialiter, quam volumus principium alterius rei.

PL 2, 214B

しかし、我々が「初め」という語を、順序を表す名としてではなく、由来を表すものとして用いる場合には、それとともに、我々が他の物の初めとしたいと思うその物自体を、特に名指して付け加えるのである。

Adversus Hermogenem 19.7

7

De caetero si sic ponamus, verbi gratia: In principio fecit figulus pelvim vel urnam; jam non materiam significabit principium: non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis; quia figulus ante caetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et caetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum.

PL 2, 214C

それ以外の場合、たとえば我々がこう置くとしよう。「初めに陶工は盥あるいは壺を造った」。この場合、「初め」はもはや質料を意味しない。私は粘土を「初め」と名指したのではなく、仕事の順序を名指したのである。というのも、陶工は他のものに先立って、まず盥と壺とを造り、それから他のものを造ろうとしているのだから。この場合「初め」という語は、仕事の順序に関わるのであって、実体の由来には関わらない。

Adversus Hermogenem 19.8

8

Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen: nam et in graeco principii vocabulum, quod est ARCH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit principatum. Unde et ARCONTAS dicunt principes et magistratus.

PL 2, 214C

私は「初め」を別のしかたで解することもできる。しかもそれは的外れではない。ギリシア語における「初め」の語、すなわち「アルケー」は、単に順序を表すだけでなく、権力を表す「首位」をも意味しうるからである。それゆえ「アルコンテス」とは、首長や政務官のことを言うのである。

Adversus Hermogenem 19.9

9

Ergo secundum hanc quoque significationem, principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate Deus fecit coelum et terram.

PL 2, 215A

したがって、この意味に従うならば、「初め」は「首位」と「権力」との意味に解されることになる。すなわち、神は首位と権力とにおいて天と地とを造られたのである。