Adversus Hermogenem 34.1
Caeterum, omne ex nihilo constitisse, illa postremo divina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est. Si quidem et coelum convolvetur ut liber (Is. XXXIV, 4), imo nusquam fiet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est (Matth. XXIV, 21, 35).
PL 2, 228Bしかし、万物が無から成ったということは、あの終わりの神の配剤が説き明かすであろう。それは万物を無へと帰らせるものである。天は巻物のように巻き取られるであろうし(イザヤ34:4)、それどころか、それが初めに造られた地とともに、跡形もなく消え去るであろう(マタイ24:21、35)。
Adversus Hermogenem 34.2
Coelum et terra praeteribunt, inquit. Coelum primum, et terra prima abierunt, et locus non est inventus illis (Apocal. XXI, 1), quia scilicet quod et finit, locum amittit. Sic et David, Opera manuum tuarum coeli et ipsi peribunt (Ps. CI, 26, 27).
PL 2, 228C「天と地は過ぎ去るであろう」と言われている。「最初の天と最初の地は去って行き、それらの場所はもはや見出されなかった」(黙示録21:1)。終わるものは、その場所をも失うからである。同様にダビデも、「あなたの御手の業である天も、それ自体、滅び去るであろう」と言っている(詩編101:26、27)。
Adversus Hermogenem 34.3
Nam etsi mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur; sed mutari, perire est pristino statui, quem dum mutantur, amittunt. Et stellae quidem de coelo ruent, sicut fici arbor, cum valido commota vento, acerba sua amittit (Apoc. VI, 13).
PL 2, 229Aというのも、たとえ〔神が〕それらを覆いのように変えるとしても、それらは変えられるであろうが、変えられるということは、変えられる際に失われるもとの状態にとって、滅びることに等しいからである。そして星々は、無花果の木が激しい風に揺さぶられてその青い実を落とすように、天から落ちるであろう(黙示録6:13)。
Adversus Hermogenem 34.4
Montes vero tamquam cera liquescent a conspectu Domini (Ps. XCVII, 5): cum surrexerit scilicet confringere terram (Is. II, 19). Sed et paludes, inquit, arefaciam; et quaerent aquam, nec invenient (Is. XCI, 17; XCII, 15): etiam mare hactenus .
PL 2, 229A山々は主の御前で、蝋のように溶け去るであろう(詩編97:5)。すなわち、主が地を打ち砕くために立ち上がられるときに(イザヤ2:19)。「また沼地を、私は涸らすであろう。彼らは水を求めても見出せないであろう」と言われている(イザヤ91:17;92:15)。海もまた、そこまでのことである。
Adversus Hermogenem 34.5
Quae omnia etsi alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt.
PL 2, 229Aこれらすべてを、誰かが霊的に解釈すべきだと考えたとしても、それによって、書かれているとおりに将来起こることの真理を取り除くことはできないであろう。
Adversus Hermogenem 34.6
Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus: quia nihil potest alii similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet.
PL 2, 229Aもし何らかの比喩というものがあるとすれば、それらは実在する事物から成るのであって、空虚なものから成るのではない、ということが必然である。なぜなら、何ものも、それ自身がそのような類似を差し出すものでない限り、他のものに自らのものとして類似を差し出すことはできないからである。
Adversus Hermogenem 34.7
Revertor igitur ad caussam, definientem omnia ex nihilo edita, in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.
PL 2, 229Bかくして私は、万物が無から生み出され、無へと至るであろうと定める訴訟へと立ち戻る。というのも、永遠なるものから、つまり質料から、神は滅びゆくものを何一つ造らなかったであろうし、より大いなるものからより小さいものを造ることもなかったであろう。むしろ神には、より小さいものからより大いなるものを生み出す方がふさわしい。すなわち、滅びゆくものから永遠なるものを、である。それは我々の肉にも約束されていることであり、神は御自らの力と権力とのこの保証を、既に我々のうちに置くことを望まれたのである。それによって我々が、あの方は、かの宇宙をもまた、無から、いわば死に果てていたもの——すなわち、存在していなかったもの——を、存在するようにと甦らせたのだ、と信じるためである。