Adversus Hermogenem 11.1
Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subjectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur.
PL 2, 206Cしかし、ヘルモゲネスはどこから、質料が悪であると我々に説き聞かせるのか。彼は、悪を帰する当のものを悪と呼ばずに済ますことはできないはずである。なぜなら我々はすでに定めた——永遠であるものは、減損や従属を受け入れることができない、それゆえ他の共永遠のものより劣位に置かれることもない、と。
Adversus Hermogenem 11.2
Ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subjici ex hoc possit, quod nullo modo potest subjici, quia aeternum est.
PL 2, 207Aかくして今もまた、悪は質料にふさわしくないと我々は言う。なぜなら、質料はこの点で従属させられることができないからであり、それは質料が永遠であるがゆえに、いかなる仕方によっても従属させられえないからである。
Adversus Hermogenem 11.3
Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est?
PL 2, 207Aだが、他の箇所で確立されたとおり、永遠なるものこそ至高の善であり、それは神においてもそうである。神はそれによってのみ神であるからである。すなわち永遠であるがゆえに神であり、神であるがゆえに善である。それならば、質料は永遠なるものとして至高の善であると信じられねばならないのに、どうして悪が質料のうちに宿りえようか。
Adversus Hermogenem 11.4
Aut, si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in Deum credi: et sine caussa gestivit malum a Deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae.
PL 2, 207Aあるいは、もし永遠なるものが悪をも容れうるとすれば、このことは神についても信じられうる。そして、もし永遠なるものにも悪がふさわしいのであれば——それが質料にふさわしいというまさにそのことによって——、ヘルモゲネスは悪を神から移そうとして無益に励んだことになる。
Adversus Hermogenem 11.5
Jam vero, si quod aeternum est, malum potest credi invincibile, et insuperabile erit malum ut aeternum: et ita nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et Deus hoc frustra mandat et praecipit: imo et judicium frustra constituit Deus, injustitia utique puniturus.
PL 2, 207Aさらに言えば、もし永遠なるものが悪であると信じられうるならば、それは打ち勝ちえぬものとなり、悪は永遠なるものとして凌駕されえぬものとなろう。そしてそうなれば、我々が自分自身から悪を取り除こうと労するのは無益であり、神がこれを命じ、教え諭すのもまた無益である。それどころか、神が裁きを定めるのさえ無益である。当然ながら、不正に罰することになるのだから。
Adversus Hermogenem 11.6
Quod si tunc erit mali finis, cum praeses ejus diabolus abierit in ignem, quem praeparavit illi Deus et angelis ejus (Matth., XXV), prius in puteum abyssi relegatus (Apocal., XX), cum revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati subjectam (Rom. VIII); cum restituta innocentia et integritate conditionis, pecora condixerint bestiis et parvuli de serpentibus luserint (Is. XI, 6, 7); cum Pater Filio posuerit inimicos sub pedes (Ps. CIX), utique operarios mali.
PL 2, 207Bしかし、もし悪の終わりが訪れるとすれば——それはその首領たる悪魔が、神が彼とその使いたちのために備えた火の中へ去った時であり(マタイ25章)、先立って深淵の穴に閉じ込められた後のことであり(黙示20章)、神の子らの顕現が、まさしく空しさに服せしめられた被造物を悪から贖い出す時であり(ローマ8章)、被造物の無垢と完全さが回復され、家畜が猛獣と契りを結び、幼子が蛇と戯れる時であり(イザヤ11:6-7)、父が子の足の下に敵を、すなわち悪をなす者どもを置く時である(詩編109篇)——。
Adversus Hermogenem 11.7
Utique si finis malo competit, necesse est competierit initium, eritque materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim malo deputantur, secundum mali statum computantur.
PL 2, 207B確かに、もし終わりが悪にふさわしいのであれば、初めもまたふさわしかったに違いない。そして質料は、悪の終わりを持つことによって、初めをも持つことになる。悪に帰せられるものは、悪の状態に従って計算されるからである。