テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XXIV 第XXIV章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 219A · 5 sectiones

Adversus Hermogenem 24.1

1

Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam. Et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae: alterum non invenimus, quod est materiae.

PL 2, 219A

さて私は今、彼が質料が示されていると考えた個々の項目に立ち返る。まず名について異議を申し立てよう。というのも、この二つのうち一方、すなわち「地」という語は我々が読むところにあるが、他方、すなわち「質料」という語は見出せないからである。

Adversus Hermogenem 24.2

2

Quaero ergo, cum materiae nominatio non exstet in Scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio jam genere substantiae nota?

PL 2, 219A

そこで私は問う。質料という呼称が聖典の中に存在しないのに、どうして「地」という呼び名——既に別種の実体において知られている呼び名——が、質料にまで宛てがわれるのか。

Adversus Hermogenem 24.3

3

Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem.

PL 2, 219A

それゆえなおのこと、「質料」という呼称もまた存在していなければならなかったはずである。「地」という呼び名に伴って現れ、「地」は質料と共有する名であると私が知り得るように。そうであってこそ私は、その名を、それが固有の名であり、そこでこそよく知られている、あの実体だけに帰することもなく、また、たとえそう望んだとしても、他のどのような種にも、まして質料のすべてにも、その名を及ぼすことはできないのである。

Adversus Hermogenem 24.4

4

Cum enim non exstat proprium vocabulum ejus rei cui commune vocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi.

PL 2, 219A

というのも、共有の呼び名がそれに帰せられる当のものについて、固有の呼び名が存在しないとき、その名がどれに帰せられるべきかが判然としないほど、他のどのようなものにもその名は帰せられ得るからである。

Adversus Hermogenem 24.5

5

Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eamdem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.

PL 2, 219B

かくしてヘルモゲネスは、たとえ質料が名指されていることを示したとしても、その同じものが「地」とも呼ばれていることを証明せねばならなかった。そうして初めて、その両方の呼び名をそれ〔質料〕に帰することができたはずである。