テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XII 第XII章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 208A · 8 sectiones

Adversus Hermogenem 12.1

1

Age nunc, malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura; sicut Deum bonum et optimum credimus, proinde natura: porro naturam certam et fixam haberi oportebit tam in malo perseverantem apud materiam, quam in bono apud Deum inconvertibilem et indemutabilem.

PL 2, 208A

よろしい、では——質料は悪しく、最も悪しきものであると信じよう。もちろん本性においてである。ちょうど我々が神を善く、最善なるものと信じるのが、同じく本性においてであるように。さらに、本性は確かで不動のものとして保たれねばならない。質料において悪に居続けるのと同じ確かさで、神において善に対して不変不動でなければならない。

Adversus Hermogenem 12.2

2

Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in Deo de bono in malum.

PL 2, 208A

すなわち、もし質料における本性が悪から善へと変わりうるのであれば、神における本性もまた善から悪へと変わりうることになるからである。

Adversus Hermogenem 12.3

3

Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient poenitentiae fructum (Luc. III, 7, 8), et filii irae non fient filii pacis (Ephes. II, 3), si natura mutabilis non erit.

PL 2, 208A

この点で誰かはこう言うであろう——本性が変わりうるものでないとすれば、石からアブラハムの子らが起こされることもなく、蝮の子らは悔い改めの実を結ぶこともなく(ルカ3:7-8)、怒りの子らは平和の子らとなることもない、と(エフェソ2:3)。

Adversus Hermogenem 12.4

4

Temere ad ista exempla respicies, o homo; non enim competunt ad caussam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides, et viperae, et homines: horum enim natura habendo institutionem, habere poterit et cessationem.

PL 2, 208B

人よ、お前がこれらの実例に目を向けるとすれば、それは軽率というものである。というのは、生まれたもの——石も、蝮も、人間も——は、生まれざるものである質料の場合には当てはまらないからである。それらの本性は、始まりを持つがゆえに、終わりをも持ちうるのである。

Adversus Hermogenem 12.5

5

Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.

PL 2, 208B

だが質料については、いったん永遠と定められた以上、造られざるもの、生まれざるものと捉えねばならない。それゆえ、不変にして不朽なる本性のものと信じられねばならない。これはヘルモゲネス自身の学説——彼が我々に対して持ち出す学説——からしても言えることである。彼は、神が自分自身から造ることができたはずはないと否定するとき、こう言う——永遠なるものは変わることがない、なぜなら、もし永遠でなかったならば、変化によってかつてなかったものになる際に、かつてあったものを失うことになるからであり、永遠なる主は常にあるところのもの以外ではありえないのだ、と。

Adversus Hermogenem 12.6

6

Hac et ego definitione merito illum repercutiam: Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala pessima, etiam bona atque optima a Deo fiunt: Et vidit Deus quia bona, et benedixit ea Deus (Gen. I, 3, 31), utique qua optima, non certe qua mala ac pessima.

PL 2, 208B

私もまたこの同じ定義によって、正当に彼に打ち返そう。私も同じく質料を咎める。悪しく、最も悪しきその質料から、善きもの、それどころか最善のものまでもが神によって造られているからである。「神はそれが善いことを見て、神はそれらを祝福した」(創世記1:3、31)とあるのは、確かに最善のものとしてであって、悪しく最も悪しきものとしてでは決してない。

Adversus Hermogenem 12.7

7

Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit: mortua est denique sine sua forma. Sed aeternitas amitti non potest: quia, nisi amitti non possit, aeternitas non est.

PL 2, 209A

かくして質料は変化を受け入れたのである。そしてもしそうであるなら、質料は永遠の状態を失ったことになる。つまり、自らの形を失って死んだのである。しかし永遠は失われることができない。失われえないのでなければ、それは永遠ではないからである。

Adversus Hermogenem 12.8

8

Ergo nec demutationem potuit admisisse: quia, si aeternitas est, demutari nullo modo potest.

PL 2, 209A

それゆえ質料は変化を受け入れることもできなかったはずである。永遠であるならば、いかなる仕方によっても変わることができないからである。