ガリアのキュプリアヌス5世紀初め

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Heptateuchos: Genesis (Liber in Genesim)

Caput XXXIII 第XXXIII章

Cyprianus Gallus · Heptateuchos: Genesis (Liber in Genesim) · PL 19, 370A · 2 sectiones

Heptateuchos: Genesis (Liber in Genesim) 33.1

1

Jamque videns fratrem vallatum cum grege turma,Procurvus prona Dominum cervice salutat.Congressi multo conjungunt pectora fletu.Et jam jamque magis vario sermone requirit,Qui veniant comitante manu, quae turba sequatur.Ille docet, nuptae quo sint genitore creatae,Diversique greges qua sint mercede parati,Confestimque nurus curvo cum poplite fusaeAdmorunt teneros cognata ad basia natos.At senior prolata pie dum munera vitat,

PL 19, 370A

兄弟が群れとともに一団に囲まれているのを見ると、彼は身をかがめ、首を垂れて主人〔Dominum〕に挨拶する。出会って、多くの涙とともに胸を合わせる。やがて、ますます多様な言葉で尋ね、伴う一団とともに来る者たちは誰か、どんな群れが従うのかと。彼は教える。妻たちがどんな父から生まれたか、さまざまな群れがどんな報酬で備えられたかを。すぐに嫁たちが、膝を曲げてひれ伏し、幼い子らを親族の口づけのそばへ近づけた。兄は、差し出された贈り物を情愛をもって断ろうとするあいだ、

Heptateuchos: Genesis (Liber in Genesim) 33.2

2

Mitificus mulcet concordis pignora vatis,Atque libens fratre pariter comitante recurrit,Ut vice sermonum sensim sua gesta referrent.Sed quia lentigrado serpebant agmine foetae,Subsedit vates, gregibus, famulisque regendis,Parvaque frondoso posuit mapalia tecto,Nomine quae fixo placuit vocitare Tabernas.Devenit ad Sicimas, quae sunt regione Chananna,Mercatus pretio confinis praedia terrae,Atque Deum structis properans altaribus orat.

PL 19, 370B

穏やかな彼は、心の通じ合った預言者の子らをなだめ、兄弟を伴って快く引き返し、言葉を交わし合って、互いのことを少しずつ語るようにした。だが、身重の家畜が歩みの遅い列でゆっくり進んだので、預言者は、群れと僕たちを導くために留まり、葉の茂る屋根で、小さな小屋を建て、定めた名で「幕屋〔Tabernae〕」と呼ぶのを好んだ。カナンの地方にあるシケム〔Sicimas〕に着き、代価で隣接する地の所有地を買い、急いで祭壇を築いて神に祈った。