De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.1
IXª mansio, DEPHCHA.--Nona mansio dicitur Dephcha: quae in mansionibus deserti Sin tertia computatur: recedentes enim filii Israel a mansione quae a communi nomine, desertum appellatur, venerunt ad hanc.
PL 17, 19B第9の宿営地、ドフカ。――第9の宿営地はドフカと呼ばれる。シンの荒れ野の宿営地の中では3番目に数えられる。実にイスラエルの子らは、共通の名で荒れ野と呼ばれる宿営地を去って、ここに来たのである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.2
Quare subjungit: Et profecti de deserto Sin, castrametati sunt in Dephcha (Num. XXXIII, 12) . Haec mansio in Exodo non habetur: sed a deserto ad Raphidim tantum profectio scribitur.
PL 17, 19Bそれゆえ続けて言う。「シンの荒れ野を出発して、彼らはドフカに宿営した」(民数記33:12)。この宿営地は出エジプト記には記されておらず、そこには荒れ野からレフィディムへの出発だけが書かれている。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.3
Sub silentio igitur praeteritur haec et sequens mansio; quia non ille erat locus in quo per verbum Dei profectiones feriatim Moyses recenseret. Denique Dephcha sanitas interpretatur (Orig. hom, 27 in Num. ex vers. Ruf.) .
PL 17, 19Cそれゆえ、この宿営地と続く宿営地は沈黙のうちに通り過ぎられている。そこは、神の言葉に基づいてモーセが出発を逐一〔底本は feriatim。seriatim と読んだ〕数え上げるべき場所ではなかったからである。実に、ドフカは「健康」と解される(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.4
Perfecta autem animae sanitas est qua non potest peccare, sicut perfecta corporis sanitas est qua non contigit aegrotare; quod non nisi in resurrectione succedit: tunc enim, sicut dicit Esaias propheta: In capite eorum laus et laetitia apprehendet eos: fugiet dolor, moeror et gemitus (Esai. LI, 11) .
PL 17, 19C魂の完全な健康とは、罪を犯しえない状態であり、体の完全な健康とは、病むことが起こらない状態である。これは復活においてしか実現しない。実にそのとき、預言者イザヤが言うとおり、「彼らの頭には賛美と喜びが臨んで彼らをとらえ、苦痛と悲嘆と呻きは逃げ去る」(イザヤ51:11)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.5
Vides igitur ordinem profectuum. Filii Israel de octava mansione assequuntur Dephcha: et nos a resurrectione perfectam animae et corporis adipiscimur sanitatem, ut Joannes Apostolus in Apocalypsi testatur, dicens: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque, dolor erit ultra (Apoc. XXI, 4) .
PL 17, 19Cそれゆえあなたは進歩の順序を見る。イスラエルの子らは第8の宿営地からドフカに至り、我々は復活から魂と体の完全な健康を得る。使徒ヨハネが黙示録で証言し、こう言うとおりである。「神は彼らの目からあらゆる涙をぬぐい去り、もはや死はなく、嘆きも叫びも苦痛ももはやない」(黙示録21:4)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.6
Sed quia animae languor peccatum est unde dixit Propheta: Sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5) : languor animae nostrae superbia est, ira est, avaritia est: ideo unusquisque nostrum cordis et corporis genua flectens oret Dominum nostrum Jesum Christum, qui sanat omnes infirmitates nostras: et cum propheta dicat: Sana me, Domine, et sanabor; salva me, et salvabor (Jerem, XVII, 14).
PL 17, 19Dだが、魂の病は罪であり、それゆえ預言者は言った。「私の魂を癒やせ、私は汝に対して罪を犯したからである」(詩篇40:5)。我々の魂の病は、高ぶりであり、怒りであり、貪欲である。それゆえ、我々のひとりひとりは、心と体のひざをかがめて、我々のすべての病を癒やす我々の主イエス・キリストに祈るがよい。また預言者とともにこう言うがよい。「主よ、私を癒やせ、そうすれば私は癒やされる。私を救え、そうすれば私は救われる」(エレミヤ17:14)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 9.7
Dicat et cum David: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea (Psal. VI, 3) .
PL 17, 19Dダビデとともにもまた言うがよい。「主よ、私を癒やせ。私の骨はことごとく乱れているからである」(詩篇6:3)。