作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXXVIII 第XXXVIII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 35D · 8 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.1

1

XXXVIIIª mansio, JEABARIM.--Mansio trigesima octava vocatur Jeabarim; sic enim habetur: Et profecti ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in eo quod ultra, in finibus Moab (Num. XXXIII, 44) .

PL 17, 35D

第38の宿営地、イイェ・アバリム。――第38の宿営地はイイェ・アバリムと呼ばれる。こう記されているからである。「オボトを出発して、向こう側の地、モアブの領域にあるイイェ・アバリムに宿営した」(民数記33:44)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.2

2

De hac mansione in alio loco clarius legitur: Et discedentes, inquit, ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in deserto quod est in conspectu Moab, ad orientem solis (Num. XXI, 11) .

PL 17, 35D

この宿営地については、別の箇所でいっそう明らかに読まれる。聖書は言う。「オボトを去って、日の昇る方、モアブの前にある荒れ野のイイェ・アバリムに宿営した」(民数記21:11)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.3

3

Propter quod meminisse oportet quod Idumaei, ut in superioribus diximus, per eorum terras transitum filiis Israel praestare hostiliter recusarunt. Unde divertentes ab eis, Moabitarum fines circumire coacti fuerunt.

PL 17, 35D

そのために思い起こすべきことがある。前に述べたように、エドム人は、イスラエルの子らが自分たちの土地を通ることを、敵意をもって拒んだ。そのため彼らから逸れて、モアブ人の領域を回ることを余儀なくされたのである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.4

4

Hinc dicitur quod in finibus Moab ad orientem venerunt. Jeabarim vero acervum lapidum transeuntium sonat, quod est Ecclesia justorum. Lapides enim transeuntes justi sunt.

PL 17, 36A

ここから、彼らはモアブの領域の東に来たと言われる。イイェ・アバリムは「通り過ぎる石の山」を意味し、それは義人たちの教会である。通り過ぎる石とは、義人たちだからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.5

5

Ii namque propter eorum firmitatem lapides appellantur, de quibus Petrus apostolus scribit dicens: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis (I Pet. II, 5) .

PL 17, 36A

彼らはその堅固さのゆえに石と呼ばれるのであり、使徒ペトロは彼らについてこう書いている。「汝ら自身も、生きた石として、霊の家へと築き上げられる」(一ペトロ2:5)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.6

6

Justis vero firmitas recte adscribitur, eo quod ipsi nec fluctuent, nec circumferantur omni vento doctrinae; unde in Evangelio domui supra firmam petram fundatae, in quam descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et non cecidit, comparantur (Matth. VII, 2) .

PL 17, 36A

義人たちに堅固さが帰せられるのは当然である。彼らは揺れ動かず、あらゆる教えの風に引き回されることがないからである。それゆえ福音書では、堅い岩の上に建てられた家、雨が降りかかり、川が押し寄せ、風が吹いても倒れなかった家に、たとえられる(マタイ7:2)〔引かれた句はマタイ7:24–25〕。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.7

7

Transeuntes etiam dicuntur; quia secundum Apostolum, confitentur quod hospites et advenae sunt super terram (Hebr. I, 13) . Denique merito Ecclesia dicitur acervus lapidum; quia ipsa est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) .

PL 17, 36A

また、通り過ぎる者とも言われる。使徒によれば、彼らは地上で寄留者であり旅人であると告白するからである(ヘブライ1:13)〔引かれた句はヘブライ11:13〕。実に、教会が「石の山」と呼ばれるのはもっともである。教会自身が真理の柱であり土台だからである(一テモテ3:15)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 38.8

8

Habeamus igitur et nos stationem in Jeabarim, ut secundum apostolum Paulum, teneamus propositam spem, sicut anchoram animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis (Hebr. VI, 19) ; ut juxta apostolum quoque Petrum, praescientes caveamus, ne errore nefariorum abducti, excidamus a propria firmitate (II Pet. III, 17) .

PL 17, 36B

それゆえ、我々もイイェ・アバリムに宿営を持とう。使徒パウロに従って、前に置かれた希望を、魂の安全で堅い錨として、また垂れ幕の内側にまで入って行くものとして保つためである(ヘブライ6:19)。また使徒ペトロに従って、あらかじめ知って警戒し、邪悪な者たちの迷いに引き去られて、自分自身の堅固さから落ちることのないようにするためである(二ペトロ3:17)。