作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXV 第XXV章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 28D · 10 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.1

1

XXVª mansio, METCHA.--Mansio vigesima quinta agitur in Metcha; ideo dicit: Et profecti de Thare, castrametati sunt in Metcha (Num. XXXIII, 28) . Metcha Latine dicitur nova mors.

PL 17, 28D

第25の宿営地、ミトカ。――第25の宿営地はミトカで営まれる。そこで聖書は言う。「テラを出発して、ミトカに宿営した」(民数記33:28)。ミトカはラテン語では「新しい死」〔nova mors〕と呼ばれる。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.2

2

Ut autem intelligatur quae sit nova mors, est observandum quod triplicem mortem legimus in Scripturis. Una est mors corporis, qua terrestris domus nostra hujus habitationis, ut Apostoli utar verbis, dissolvitur, et a corporis tabernaculo anima recedit.

PL 17, 29A

では、新しい死とは何かが理解されるために、注意せねばならないのは、我々が聖書に三重の死を読むということである。一つは体の死であり、これによって、使徒の言葉を用いれば、この住まいである我々の地上の家が解体され、体の天幕から魂が去る。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.3

3

De hac scribit Apostolus: Statutum est hominibus semel mori (II Cor. V, 1) . Hac Abraham et prophetae mortui sunt, hac morte omnes moriemur, et sicut aqua effusa super terram, non congregabimur.

PL 17, 29A

これについて使徒は書く。「人間には、ただ一度死ぬことが定められている」(二コリント5:1)〔引かれた句はヘブライ9:27〕。この死によってアブラハムも預言者たちも死んだ。この死によって我々はみな死に、地の上にこぼされた水のように、集められることはない。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.4

4

Alia mors est animae, qua peccati contagio anima confecta moritur, non quidem in sui substantia, quae mori nescit, sed in Dei vivificatrice gratia. Nam demerito peccati, Deo recedente, spiritalem anima vitam amittit.

PL 17, 29A

もう一つは魂の死であり、これによって、罪の感染に打ちのめされた魂が死ぬ。それは、死を知らない自らの実体において死ぬのではなく、神の生かす恩寵において死ぬのである。罪の報いにより、神が去ることで、魂は霊的な生命を失うからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.5

5

Unde dicit Apostolus: Quae vivens mortua est (II Tim. V, 6) . Mori autem tunc per peccatum dicitur; quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) .

PL 17, 29B

そこで使徒は言う。「生きていながら死んでいる」(二テモテ5:6)〔引かれた句は一テモテ5:6〕。そのとき魂は罪によって死ぬと言われる。「罪を犯した魂は、その魂が死ぬ」(エゼキエル18:4)からである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.6

6

Morietur autem Domino non naturae infirmitate, sed demerito culpae, quae non est ab hac vita recessus, sed lapsus erroris.

PL 17, 29B

ただし、魂が主に対して死ぬのは、本性の弱さによるのではなく、咎の報いによる。この咎は、この生からの離脱ではなく、過ちへの転落である。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.7

7

Tertio est culpae, qua carnis concupiscentia moritur, ut mens Deo vivat; de qua Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6) .

PL 17, 29B

第三は咎に対する〔死〕であり、これによって肉の欲望が死に、精神が神に対して生きる。これについて使徒は言う。「我々の古い人は共に十字架につけられた。罪の体が滅ぼされ、我々がもはや罪に仕えることのないためである」(ローマ6:6)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.8

8

Nec id immerito; nam sicut mortuus vita non est amplius obnoxius culpae, sic renatus per gratiam non debet ulterius servire peccato. De qua morte loquitur Apostolus, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .

PL 17, 29B

これも当然である。生を終えて死んだ者がもはや咎に服さないように、恩寵によって新しく生まれた者は、もはや罪に仕えるべきではない。使徒はこの死について語って言う。「汝らは死んだのであり、汝らの生命はキリストと共に神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.9

9

Hujusmodi mortuos redarguens idem Apostolus, dicit: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decernimini (Coloss. II, 20) ? Una igitur mors est naturalis, alia poenalis, tertia spiritalis.

PL 17, 29C

このような死んだ者たちを論駁して、同じ使徒は言う。「汝らがキリストと共に世の諸要素に対して死んだのなら、なぜ世に生きている者のように規定を課されるのか」(コロサイ2:20)。こうして、一つの死は自然の死、もう一つは刑罰としての死、第三は霊的な死である。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 25.10

10

Hanc postremam designat Metcha, quae nova mors dicitur; quia veterem innovat hominem, et novam facit creaturam, dicente Apostolo: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17) . Itaque et nos hic mansionem faciamus, ut peccatis mortui, justitiae perpetuo vivamus.

PL 17, 29C

この最後のものをミトカは示す。それは「新しい死」と言われる。古い人を新しくし、新しい被造物をつくるからである。使徒は言う。「古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」(二コリント5:17)。それゆえ我々もここに宿営し、罪に対して死んで、正義に対して永遠に生きよう。