De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.1
XLIª mansio, ABARIM.--Mansio quadragesima prima fit a filiis Israel in montibus Abarim; nam sequitur: Et profecti ex Elmon deblathaim, castrametati sunt super montes Abarim contra Nebo (Num. XXXIII, 47) .
PL 17, 37B第41の宿営地、アバリム。――第41の宿営地を、イスラエルの子らはアバリムの山々に持つ。こう続くからである。「アルモン・ディブラタイムを出発して、ネボに向かい合うアバリムの山々の上に宿営した」(民数記33:47)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.2
Verum longe alienum videtur huic, quod alio in loco de hac mansione legitur. Nam inquit: Castrametati sunt in valle Zared; inde descendentes, castrametati sunt trans Arnon in deserto, quod eminet a finibus Amorrhaeorum (Num. II, 12, 13) .
PL 17, 37Cところが、別の箇所でこの宿営地について読まれることは、これとはまったく異なって見える。こう言うからである。「ゼレドの谷に宿営した。そこから下って、アモリ人の領域から突き出ている荒れ野の、アルノンの向こうに宿営した」(民数記2:12, 13)〔引かれた句は民数記21:12–13〕。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.3
Ex quibus verbis videtur quod filii Israel non in montibus Abarim, sed in deserto trans Arnon mansionem post Elmon habuerint. Sed nulla est diversitas, quoniam Abarim in deserto est trans Arnon.
PL 17, 37Cこれらの言葉からは、イスラエルの子らはアルモン〔アルモン・ディブラタイム〕の後の宿営を、アバリムの山々ではなく、アルノンの向こうの荒れ野で持ったように見える。しかし、相違はない。アバリムはアルノンの向こうの荒れ野にあるからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.4
Quod ergo alibi sub communi, hic sub proprio nomine Scriptura expressit. Unde subjungit: Est enim Arnon ad fines Moab inter Amorrhaeos; et ibi habetur mons Abarim, ad cujus radices juxta Amorrhaeos Arnon labitur amnis.
PL 17, 37C聖書は、別の箇所では共通の名で、ここでは固有の名で述べたのである。それゆえ続けて言う。「アルノンはモアブの境、アモリ人のあいだにあるからである」〔聖書の句がどこまでかは定かでない。この句だけを聖書の語と取り、以下を著者の説明とした〕。そして、そこにはアバリム山があり、その麓、アモリ人のかたわらを、アルノンの川が流れ下る。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.5
Dicitur vero mons Abarim trans Arnon, non ad transitum Hebraeorum, sed ad situm terrae sanctae, sicut mos est Moysi in hac descriptione; nam in libro Deuteronomii legitur: Haec verba quae locutus est Moyses omni Israel trans Jordanem in deserto ad occidentem (Deut. I, 1) .
PL 17, 37Dアバリム山が「アルノンの向こう」と言われるのは、ヘブライ人の渡りに即してではなく、聖なる地の位置に即してである。この記述におけるモーセの習いはそのようなものである。実に、申命記にこう読まれる。「これらは、モーセが全イスラエルに、ヨルダンの向こうの荒れ野で、西のほうに語った言葉である」(申命記1:1)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.6
Moyses tamen, Jordanem nullatenus transivit: erat ergo citra ad Hebraeorum viam, trans vero ad terrae sanctae situm.
PL 17, 37Dしかし、モーセはヨルダンを決して渡らなかった。それゆえ「こちら側」はヘブライ人の道に即しており、「向こう側」は聖なる地の位置に即している。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.7
Sub hac mansione ad Seon Ammorhaeorum regem legatos Moyses destinavit, ut ei cum populo per suas terras commeatum praeberet, absque omni suorum prorsus laesione: Transibimus, inquiunt, per terram tuam, non declinabimus neque ad agrum, neque ad vineam, neque bibemus aquam de puteo; via regia transibimus (Num. XXI, 22) .
PL 17, 37Dこの宿営地のもとで、モーセはアモリ人の王シホンのもとに使者を送った。自分が民とともにその地を通ることを、シホンの民に少しの害も加えずに許してくれるよう求めたのである。使者たちは言う。「我々は汝の地を通ろう。畑にも、ブドウ畑にも外れず、井戸の水も飲まない。王の道を通ろう」(民数記21:22)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.8
Seon vero id omnino recusans dura respondit: immo valido exercitu armato, ad fluvium Arnon, qua Israel transiturus erat, ut viam impediret, oppugnantique resisteret, protinus descendit.
PL 17, 38Aしかし、シホンはこれをまったく拒み、厳しく答えた。それどころか、強い軍勢を武装させ、道をふさぎ、攻めて来る者に抗するために、イスラエルが渡ろうとしていたアルノン川のほとりへ、直ちに下った。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.9
Sed divina factum est virtute, ut rege in praelio extincto, Hebraei Amorrhaeorum populum in occisione gladii percusserint, eorumque terras vastantes depopularint.
PL 17, 38Aしかし、神の力によって、王が戦いで滅ぼされると、ヘブライ人はアモリ人の民を剣による殺戮で打ち、その土地を荒らして略奪した。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.10
Interim Og rex Basan, ut auxilium Amorrhaeo praeberet amico, ingentes copias armat, quibus Israel hostiliter impugnaturus aggreditur.
PL 17, 38Aその間に、バシャンの王オグは、友であるアモリ人に助けを与えるため、莫大な軍勢を武装させ、敵意をもってイスラエルを攻めようと進み出た。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 41.11
Sed Israel superna dimicans ope, et ipsum in bello regem peremit, exercitum omnem extinxit, universam denique terram eorum subegit; unde cum insigni victoria grandes divitiarum copias reportavit. Quae omnia Josephus fuso sermone perscripsit (Lib. IV Antiquit. cap. 4) .
PL 17, 38Aしかし、イスラエルは天からの助けによって戦い、彼をも戦いで討ち、全軍を滅ぼし、実にその全土を従えた。そのため、輝かしい勝利とともに、莫大な富を持ち帰った。これらすべてを、ヨセフスは詳しく書き記している(『古代誌』第4巻第4章)。