De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.1
XXXIXª mansio, DIBONGAD.--Mansio trigesima nona habetur in Dibongad; sic enim legitur: Et profecti ex Jeabarim, castrametati sunt in Dibongad (Num. XXXIII, 45) .
PL 17, 36B第39の宿営地、ディボン・ガド。――第39の宿営地はディボン・ガドにある。こう読まれるからである。「イイェ・アバリムを出発して、ディボン・ガドに宿営した」(民数記33:45)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.2
Verum de hac mansione longe diversum in alio loco legi videtur; nam scriptum est: Et discedentes ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in deserto quod est in conspectu Moab, ad orientem solis.
PL 17, 36Bところが、この宿営地については、別の箇所でまったく異なることが読まれるように見える。こう書かれているからである。「オボトを去って、日の昇る方、モアブの前にある荒れ野のイイェ・アバリムに宿営した」。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.3
Inde discesserunt, et castrametati sunt in valle Zared, haec ibi (Num. XXI, 11) . Si ergo (Origen. loco cit.) in valle Zared castrametati sunt, dices: Quomodo in Dibongad? Verum ibi locus communis, hic vero proprius exprimitur.
PL 17, 36C「そこから出発して、ゼレドの谷に宿営した」。以上がそこの記述である(民数記21:11)。では(オリゲネス、前掲箇所)、ゼレドの谷に宿営したのなら、あなたは言うだろう。「どうしてディボン・ガドなのか」と。しかし、あちらでは共通の場所が、こちらでは固有の場所が述べられているのである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.4
Est enim Dibongad circa vallem Zared, quae est inter fines Amorrhaeorum et Moabitarum. Mystice vero Dibongad apiarium tentationum significat. Quo docemur quod quamvis justus perfectionis vel summae proximus existat, haud tamen ei tentationes desunt.
PL 17, 36Cディボン・ガドは、アモリ人とモアブ人の領域のあいだにあるゼレドの谷の近くにあるからである。奥義の意味では、ディボン・ガドは「試みのミツバチの巣箱」を意味する。そこから我々は教えられる。義人は完全な境地、あるいは最高の境地のすぐ近くにあっても、試みが彼に欠けることはないと。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.5
Quod est divinae cautela providentiae, ne a recto deflectendi bonis successibus ansam arripiamus. Hinc Job dicebat: Beatus homo quem corripuit Dominus: increpationem omnipotentis ne renuas (Job V, 17) .
PL 17, 36Cこれは神の摂理の用心であり、我々が良い成功を口実にして、正しい道から逸れることのないようにするためである。それゆえヨブは言っていた。「主が懲らしめる人は幸いである。全能者の叱責を拒むな」(ヨブ記5:17)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.6
Quod et si dum in carne sumus, tentationes nobis amarae videntur, mirifice nihilominus ad futuram nobis vitam proficiunt, dicente Apostolo: Omnis quidem disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11) .
PL 17, 36Dたとえ我々が肉にある間は、試みが我々に苦く思われても、それでもなお、その試みは驚くべき仕方で、我々の来たるべき生に益をもたらす。使徒が言うとおりである。「すべての懲らしめは、さしあたっては喜びではなく悲しみに思われる。しかし後には、それによって鍛えられた者たちに、正義のきわめて平和な実を結ばせる」(ヘブライ12:11)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.7
Accedamus ergo nos, et in hanc mansionem ingredi festinemus: scientes quod a Domino interdum corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32) .
PL 17, 36Dそれゆえ、我々も近づき、この宿営地に入ることを急ごう。我々は、この世とともに罪に定められないために、ときに主から懲らしめられるのだと知っているからである(一コリント11:32)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 39.8
Certam quoque spem habeamus, quod non patietur nos Deus supra id quod possumus, tentari: sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13) .
PL 17, 36Dまた、確かな希望を持とう。「神は、我々が耐え得る以上に我々が試みられることを許さず、試みとともに成り行きを備えて、我々が耐えられるようにする」からである(一コリント10:13)。