De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 7.1
VIIª mansio, MARE RUBRUM.--Septima mansio est juxta mare Rubrum: nam transito mari Rubro, et Marah et Elim mansionibus peragratis, occurrit iterum filiis Israel sinus quidam ipsius maris (Hier. ep. 127) .
PL 17, 18C第7の宿営地、紅海。――第7の宿営地は紅海のかたわらにある。紅海を渡り、マラとエリムの宿営地を通り過ぎたのち、その海の入り江がまたイスラエルの子らの前に現れたからである(ヒエロニュムス、書簡127)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 7.2
Et quia ibi applicuerunt, tentoriaque erexerunt, ideo nunc ad mare castrametari dicuntur. Dicit enim: Et profecti ex Elim, castrametati sunt super mare Rubrum (Num. XXXIII, 10) .
PL 17, 18C彼らはそこに着いて天幕を張ったので、今は海に宿営したと言われる。実に、こう言う。「エリムを出発して、彼らは紅海のほとりに宿営した」(民数記33:10)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 7.3
Sed observa quod vident mare, non tamen illud intrant, nam sufficit semel tantum intrasse et pertransisse, quoniam illud mare baptismi nostri figura fuit (Orig. hom. 27. in Num. ex vers. Ruf.) , ut Apostolus ad Corinthios scribit dicens: Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 2) .
PL 17, 18Cだが注意せよ。彼らは海を見るが、その中には入らない。ただ一度入って渡りきれば足りるからである。あの海は我々の洗礼の象りであった(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。使徒はコリントの人々に宛てて書き、こう言っている。「我々の父祖たちはみな、雲のうちで、また海のうちで洗礼を受けた」(一コリント10:2)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 7.4
Sed baptismus eorum in figura fuit, nostrum autem in veritate. Et quia baptismus iterandus non est, cum scriptum sit: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5) , sicut semel baptizari oportuit, ita et semel mare intrasse satis fuit.
PL 17, 18Cだが彼らの洗礼は象りにおいてあり、我々の洗礼は真理においてある。そして洗礼は繰り返されるべきものではない。「一人の神、一つの信仰、一つの洗礼」と書かれているからである(エフェソ4:5)。一度洗礼を受けることが必要であったのと同じく、一度だけ海に入れば十分でもあった。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 7.5
Nunc igitur pergenti ad promissam haereditatem populo iterum mare occurrit, ut illud videns, illiusque undas aspiciens, cautius incedat, ne deterius aliquid ei contingat.
PL 17, 18Dそれゆえ今、約束された相続へ向かう民の前に、再び海が現れる。その海を見、その波を眺めて、より慎重に進み、より悪い何事かが身に降りかからぬようにするためである。