De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.1
Xª mansio, HALUS.--Decima mansio Halus est: ad quam a Dephcha profecti sunt filii Israel. Ideo dicit: Et profecti de Dephcha, castrametati sunt in Halus (Num. XXXIII, 13) .
PL 17, 20A第10の宿営地、アルシュ。――第10の宿営地はアルシュである。イスラエルの子らはドフカからそこへ出発した。それゆえ言う。「ドフカを出発して、彼らはアルシュに宿営した」(民数記33:13)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.2
In Exodo nec ista mansio distincte nominatur; sed comprehenditur sub mansionibus a deserto Sin usque ad Raphidim.
PL 17, 20Aこの宿営地も、出エジプト記では区別して名が挙げられておらず、シンの荒れ野からレフィディムに至るまでの宿営地のうちに含まれている。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.3
Dum enim dicit: Et profecta est omnis congregatio filiorum Israel ex deserto Sin per castra sua, secundum verbum Domini (Exod, XVII, 1); innuit quod plures fuerint castrametationes et hospitia. Tria in hac mansione geruntur.
PL 17, 20A実に、「イスラエルの子らの全会衆は、主の言葉に従って、シンの荒れ野から、自分たちの宿営ごとに出発した」と言うとき(出エジプト記17:1)、宿営と宿泊地が複数あったことを示しているのである。この宿営地では三つのことが行われる。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.4
Primo, populus Dei gloriam intuetur: nam scriptum est in Exodo: Et gloria Domini apparuit in nube (Exod. XVI, 10) : Deinde, pascitur carnibus: Factum est vespere, ut ibi legitur, et ascendit coturnix, et cooperuit castra (Ibid., 13) .
PL 17, 20A第一に、民は神の栄光を目にする。出エジプト記に書かれているからである。「主の栄光が雲のうちに現れた」(出エジプト記16:10)。次に、肉で養われる。そこに読まれるとおり、「夕べとなり、ウズラが上ってきて宿営を覆った」(出エジプト記16:13)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.5
Tertio, cibatur manna de coelo. Sic enim Moyses populum alloquitur: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad manducandum (Ibid., 15) : hoc est verbum quod constituit Dominus.
PL 17, 20A第三に、天からのマナで養われる。実に、モーセは民にこう語りかける。「これは、主が汝らに食べるために与えたパンである」(出エジプト記16:15)。これは主が定めた言葉である。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.6
Per quae monemur quod qui in decima quiescit mansione, id est in observatione legis, per denarium enim numerum lex significatur, quae in decem verbis consistit, ut scriptum est: Et scripsit Moyses verba haec decem in tabulis foederis (Exod. XXXIV, 28) ; Dei gloriam conspicit.
PL 17, 20Bこれによって我々は戒められる。第10の宿営地、すなわち律法の遵守に安らう者は、神の栄光を見る、と。実に、十という数によって律法が表されるのであり、律法は十の言葉から成る。「モーセは契約の板にこれら十の言葉を書いた」と書かれているとおりである(出エジプト記34:28)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.7
Quare sciscitanti Prophetae, quis habitaturus in Dei tabernaculo, et quis in monte sancto ejus requieturus esset, respondetur quod sedulus observator legis, dum dicitur: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: qui loquitur veritatem in corde suo, etc. (Psal. XIV, 2 et seq.) .
PL 17, 20Bそれゆえ、神の天幕に誰が住み、その聖なる山に誰が休らうのかと問う預言者に対しては、律法の熱心な遵守者がそれであると答えられる。こう言われているからである。「汚れなく歩み、正義を行い、心のうちで真理を語る者」云々(詩篇14:2以下)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.8
Et idem carne et manna coelesti pascitur, hoc est, pretioso Domini nostri Jesu Christi corpore.
PL 17, 20Bそして同じ者は、肉と天のマナ、すなわち我々の主イエス・キリストの尊い体で養われる。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.9
Cujus corpus est vera caro, dicente Joanne apostolo: Caro mea vere est cibus, et verum est manna, non in typo, sed in veritate: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Joann. VI, 35) .
PL 17, 20Cその体は真の肉である。使徒ヨハネが言うとおり、「私の肉はまことに食べ物であり、まことのマナである」。予型においてではなく、真理においてである。「私は」と彼は言う、「天から降った生けるパンである」(ヨハネ6:35)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.10
Est vera caro propter veram humanitatem: est panis vivus propter divinitatem. Cum igitur Christi corpus manducamus, divinitatem et humanitatem participamus, ut Apostolus ad Corinthios scribit (I Cor. XI, 24 et seq.) .
PL 17, 20C真の肉であるのは真の人性のゆえであり、生けるパンであるのは神性のゆえである。それゆえ、我々がキリストの体を食べるとき、神性と人性にあずかるのであり、使徒がコリントの人々に書いているとおりである(一コリント11:24以下)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.11
Merito autem beneficia haec potiora in hoc loco praestantur: Nam Halus interpretatur labor; laboranti autem congruum est ut Domini appareat gloria, quo praemii visione alacrius labores sustineat.
PL 17, 20Cこれらのよりすぐれた恩恵がこの場所で与えられるのは理にかなっている。アルシュは「労苦」と解されるからである。労苦する者にとっては、主の栄光が現れることがふさわしい。報いの光景によって、より勢いよく労苦に耐えるためである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 10.12
Congruum est etiam ut subministretur cibus, quo refectus inchoatum fortius prosequatur iter.
PL 17, 20Cまた、食物が供されることもふさわしい。それによって力を回復して、始められた旅路をより力強く続けるためである。