De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.1
Vª mansio, MARAH.--Marah quinta est mansio: Sic enim dicit: Et profecti contra Os Eroth, transierunt per medium maris in desertum, et ambulaverunt viam trium dierum per desertum ipsi, et castrametati sunt in Marah.
PL 17, 16D第5の宿営地、マラ。――マラは第5の宿営地である。こう言うからである。「オス・エロトの前を出発して、海の真ん中を通って荒れ野に入り、荒れ野を三日の道のり歩いて、マラに宿営した」。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.2
Marah locus est in deserto Sur, tali vocatus nomine ob aquarum amaritudinem: sic enim scribitur in libro Exodi: Venerunt autem in Marah, et non potuerunt bibere aquam de Marah (Exod. XV, 23) . Amara enim erat, propter hoc vocatum est nomen loci illius, Amaritudo.
PL 17, 16Dマラはシュルの荒れ野にある場所で、水の苦さのゆえにこの名で呼ばれた。出エジプト記にこう書かれているからである。「彼らはマラに来たが、マラの水を飲むことができなかった」。その水は苦かったので、その場所の名は「苦さ」と呼ばれた(出エジプト記15:23)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.3
Circa hanc mansionem tria sunt consideranda, profectio, mansio et operatio. Profectio, quia in hujus itinere filii Israel Rubrum mare sicco vestigio transierunt: nam dicit Scriptura: At Filii Israel perrexerunt per siccum in medio maris: et aqua erat eis murus a dextris, et murus a sinistris, Pharao vero cum suo exercitu submersus est in aquis vehementibus (Exod. IV, 22) : sic enim de eo scribitur: Et reversa aqua cooperuit currus et ascensores, et omnem exercitum Pharaonis, qui ingressi fuerunt post eos in mare, et non relictus est ex eis ullus (Ib. 28) .
PL 17, 17Aこの宿営地については、三つのことを考えねばならない。出発、宿営地、業である。出発。この旅路で、イスラエルの子らは紅海を乾いた足で渡ったからである。聖書は言う。「イスラエルの子らは海の中の乾いた所を進んだ。水は彼らにとって、右にも左にも壁であった」。ファラオはその軍勢とともに、荒れ狂う水の中に沈められた(出エジプト記4:22〔引かれた句は出エジプト記14:22〕)。ファラオについてはこう書かれている。「水は戻って、戦車と騎兵、また海に入って彼らの後を追ったファラオの全軍を覆い、彼らのうち一人も残らなかった」(出エジプト記4:28〔底本は「同28」と刷る。引かれた句は出エジプト記14:28〕)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.4
Mansio; quia invenerunt aquas amaras, quarum amaritudinem sentientes, bibere nequiverunt, licet magna vexarentur siti.
PL 17, 17A宿営地。彼らは苦い水を見つけ、その苦さを感じて、ひどい渇きに苦しんでいたにもかかわらず、飲むことができなかったからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.5
Operatio; quia mandato Domini Moyses ligno tetigit aquas: et quae prius erant amarae, in dulcedinem versae potabiles effectae sunt, unde sitim exstinguere potuerunt.
PL 17, 17A業。主の命令により、モーセが木で水に触れると、さきには苦かった水が甘くなり、飲めるものとなって、渇きを癒やすことができたからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.6
Per quae primo significatur nobis quod ad gratiam properantibus occurrit Pharao cum exercitu suo, hoc est, diabolus cum potestate tam forti, ut, sicut scriptum est (Apoc. XX, 9) , non sit quidquam in terra simile factum illi: sed tandem ut Pharao cum exercitu submergitur in aquis vehementibus, ita et diabolus mittitur in stagnum ignis et sulphuris.
PL 17, 17Bこれらによってまず我々に示されるのは、恩寵へと急ぐ者たちのもとに、ファラオがその軍勢とともに立ちはだかるということ、すなわち、悪魔が、書かれているように(黙示録20:9〔引かれた「地上に彼に似たものは何一つ造られていない」の句は黙示録に無く、ヨブ記41章のレビヤタンについての句に近い〕)、地上に彼に似たものは何一つ造られていないほどの強い力を持って立ちはだかるということである。だが、ついにはファラオが軍勢とともに荒れ狂う水の中に沈められたように、悪魔もまた火と硫黄の池に投げ込まれる。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.7
Unde nec ideo terreamur, ut desertionem faciamus. Deinde in mansione aquae gustantur amarae, quoniam adhuc existentes in gratia multiplices manent tribulationum amaritudines.
PL 17, 17Bゆえに、だからといって、我々は恐れて逃げ出してはならない。次に、宿営地では苦い水が味わわれる。恩寵のうちに在ってもなお、さまざまな苦難の苦さが残るからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.8
Unde Joannes apostolus dicebat: Ego Joannes frater vester et particeps in tribulatione (Apoc. I. 9) . Immo apostolus Paulus dicebat: Si extra disciplinam estis, adulterini et non filii estis (Hebr. XXII, 8) .
PL 17, 17Bゆえに使徒ヨハネは言っていた。「汝らの兄弟であり、苦難にあずかる者である私ヨハネは」(黙示録1:9)。それどころか使徒パウロは言っていた。「もし汝らが訓練の外にいるなら、汝らは私生児であって、子ではない」(ヘブライ22:8〔引かれた句はヘブライ12:8〕)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.9
Denique in operatione, sicut verbo suo adest Dominus, ut dulcescant aquae, ita praestat in tribulationibus suam nobis praesentiam, dicente Propheta: Cum ipso sum in tribulatione, ut afflictiones mitescant (Psal. XC, 15) .
PL 17, 17C最後に、業においては、主がその言葉によって臨み、水を甘くするように、苦難のなかでも、我々に自らが共にいることを与える。預言者は言う。「私は苦難のうちで彼とともにいる。苦しみが和らぐように」(詩篇90:15)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 5.10
Hinc Esaias proclamat Propheta: Si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient te: et si transieris per ignem, non combureris (Esa. XLIII, 2) . Ideo Stephano in dulcedinem fuerunt torrentis lapides: et Laurentio in refrigerium prunae. Merito igitur dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus (Rom. V, 3) .
PL 17, 17Cそこで預言者イザヤは宣言する。「汝が水を渡るなら、私は汝とともにいる。川は汝を覆わない。汝が火の中を通るなら、焼かれない」(イザヤ43:2)。ゆえにステファノにとって、急流の石〔torrentis lapides。ステファノを打ち殺した石を言う〕は甘いものとなり、ラウレンティウスにとって、燠火は涼しさとなった。したがって使徒は当然に言う。「我々は苦難のなかで誇る」(ローマ5:3)。