De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.1
XXIVª mansio, THARE.--Mansio vigesima quarta dicitur Thare; sequitur namque: Et profecti de Thaath, castrametati sunt in Thare (Num. XXXIII, 27) .
PL 17, 28C第24の宿営地、テラ。――第24の宿営地はテラと呼ばれる。実に聖書は続ける。「タハトを出発して、テラに宿営した」(民数記33:27)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.2
Thare Latine interpretatur stupor, graece ἒκτασις, quae est vehementis cujusdam admirationis species, ex arduarum et insolitarum rerum visione proveniens.
PL 17, 28Cテラはラテン語では「驚き」〔stupor〕、ギリシア語では「脱我(エクスタシス)」〔ギリシア語〕と解される。これは、困難でなじみのない事柄を目にすることから生じる、ある激しい驚嘆の一種である。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.3
Nam cum aliqua insolita, naturae vero impossibilia humano se offerunt obtutu; quia in investigatione hujusmodi causae sensus deficiunt, et ratio succumbit, mens stupet.
PL 17, 28C何かなじみのない、しかも自然には不可能なものが人間の眼差しの前に現れるとき、そうしたものの原因の探究において感覚は力を失い、理性は屈し、精神は呆然とするからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.4
Quod Daniel clarius expressit, dicens: Stupebam visionem, et non erat intelligens (Dan. VIII, 27) .
PL 17, 28Cこのことをダニエルはいっそう明らかに表現して言った。「私は幻に呆然としたが、悟る者はいなかった」(ダニエル8:27)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.5
Unde cum paralyticum qui portabatur a quatuor, ad solam Domini vocem surrexisse, lectum in quo jacebat, tulisse, et in domum suam abiisse intuitus esset populus; quia hoc supra facultatem erat hominis, obstupuit.
PL 17, 28Cそれゆえ、四人に担がれていた中風の者が、主の声ひとつで起き上がり、横たわっていた寝床を取り上げて、自分の家へ帰って行くのを民衆が目にしたとき、それが人間の能力を超えていたので、彼らは驚き呆れた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.6
Ideo dicit sanctus Lucas: Et stupor apprehendit omnes (Luc. V, 26) . De hoc agens Hieremias propheta, ait: Stupor et horribilia facta sunt in terra (Jerem. V, 30) .
PL 17, 28Dそこで聖ルカは言う。「驚きがすべての人を捕らえた」(ルカ5:26)。預言者エレミヤはこのことを論じて言う。「驚きと恐るべきことが地に起こった」(エレミヤ5:30)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 24.7
Et quia in iis mansionibus multa praeclara et admirabilia edita sunt opera, quorum causas non potest humana mens ratione comprehendere, ideo tandem venitur in Thare, hoc est, in stupore; sic enim interpretatur. Unde scriptum est: Stupebant autem omnes super magnalia Dei (Luc. IX, 44) .
PL 17, 28Dこれらの宿営地では、人間の精神が理性では原因を捉えることのできない、多くの卓越した驚くべき業がなされた。こうして、ついにテラに、すなわち驚きのうちに至る。そのように解されるからである。そこで書かれている。「みなは神の偉大な業に驚いていた」(ルカ9:44)。