De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.1
XXVIª Mansio, ESMONA.--Mansio vigesima sexta Esmona nuncupatur; nam dicit: Et profecti ex Metcha, castrametati sunt in Esmona (Num. XXXIII, 29) . Esmona Latine dicitur acceleratio, quod congrue huic mansioni aptatur.
PL 17, 29C第26の宿営地、ハシュモナ。――第26の宿営地はハシュモナと呼ばれる。聖書は言う。「ミトカを出発して、ハシュモナに宿営した」(民数記33:29)。ハシュモナはラテン語では「加速」〔acceleratio〕と呼ばれ、これはこの宿営地にふさわしく当てはまる。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.2
Nam ubi anima morte peccati per superiorem stationem in novam evasit creaturam, sistere animo non potest, non otio torpere: sed ulterius progredi, et accelerare iter contendit.
PL 17, 29D魂は、罪に対する死によって、前の宿営を通り、新しい被造物へと抜け出たので、心では立ち止まることができず、閑暇に鈍ることもできない。さらに先へ進み、旅路を急ごうと努める。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.3
Viatoribus autem celeritas aptissima est: ea propter populo patrum manducare pascha praecipitur, et festinanter. Hinc apostolis mandatum est: Neminem per viam salutaveritis (Luc. X, 5) .
PL 17, 29D旅人には迅速さが最もふさわしい。それゆえ、父祖の民は過越を、しかも急いで食べるよう命じられた。ここから使徒たちに命令が下された。「道では誰にも挨拶するな」(ルカ10:5)〔引かれた句はルカ10:4〕。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.4
Sic Elisaeum in Regnorum libro Giezi injunxisse legitur: Accinge, inquit, lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade: et si inveneris aliquem, non benedicas ei, et si benedixerit tibi quispiam, non respondeas ei (IV Reg. IV, 29) : nam opus Dei praeproperam etiam festinationem exigit.
PL 17, 29Dこうして、エリシャは列王記でゲハジに命じたと読まれる。彼は言う。「汝の腰に帯を締め、私の杖を汝の手に取り、行け。もし誰かに会っても、これを祝福するな。もし誰かが汝を祝福しても、これに答えるな」(列王記四4:29)。神の業は、性急とさえ言えるほどの迅速さをも求めるからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.5
Maledictus, inquit propheta, qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10) . Ideo discipulus ille, qui citius Petro ad monumentum praecucurrit (Joan. XX, 4) , immodice commendatur.
PL 17, 29D預言者は言う。「神の業をおろそかに行う者は呪われる」(エレミヤ48:10)。それゆえ、ペトロよりも速く墓へ走って行ったあの弟子は、並外れて称賛される(ヨハネ20:4)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.6
In via Dei vel festinam oportet progressionem esse, ut diabolo, qui stat semper a dextris, quo sanctis adversetur, coeptum iter impediendi spatium non relinquatur.
PL 17, 30A神の道では、進みが迅速でなければならない。いつも右に立つ悪魔が、聖なる者たちに敵対するために、始められた旅路を妨げる余地を残されないためである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 26.7
Nos igitur qui peccatis mortui, justitiae per Metcha vivimus, non sequamur modo ad palmam supernae vocationis; sed in Esmona curramus, festinantes ad propositum nobis certamen. Festinantes namque pastores venerunt, et invenerunt puerum Jesum (Luc. II, 16) .
PL 17, 30Aそれゆえ、罪に死に、ミトカを通って正義に生きる我々は、ただ上からの召しの賞を追い求めるにとどまらず、ハシュモナで走ろう。我々に課された競走に向かって急ぎながら。実に、「牧者たちは急いで来て、幼子イエスを見つけた」(ルカ2:16)。