作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XVIII 第XVIII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 26B · 5 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 18.1

1

XVIIIª mansio, RESSA.--Mansio decima octava in Ressa peragitur. Unde subjungit: Et profecti ex Lebna, castrametati sunt in Ressa (Num. XXXIII, 21) .

PL 17, 26B

第18の宿営地、リサ。――第18の宿営地はリサで過ごされる。それゆえ続けて言う。「リブナを出発して、彼らはリサに宿営した」(民数記33:21)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 18.2

2

Mystice hac mansione docemur quod quamvis profecisse quis plurimum videatur, grandesque profectus fuerit consecutus, eum tamen tentationes non deserunt: tantum enim jam profecerat Paulus apostolus, ut et usque ad tertium coelum raptus fuerit, audieritque arcana ineffabilia, nihilominus prodigiosis adhuc tentationibus urgeri se sentiebat.

PL 17, 26B

この宿営地によって、我々は奥義の意味で教えられる。人がどれほど進歩したと見え、大きな進歩を遂げたとしても、試練は彼を見捨てない、と。使徒パウロはすでに第三の天にまで引き上げられ、言い表せぬ秘密を聞くほど進歩していたのに、それでもなお異常な試練に迫られていると感じていた。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 18.3

3

Unde querebatur: Datus est mihi stimulus carnis Angelus Satanae, ut me colaphizet (II Cor. XII, 7) .

PL 17, 26C

それで彼は嘆いて言う。「私に、肉の棘、すなわち私を打つサタンの使いが与えられた」(二コリント12:7)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 18.4

4

Tentationes tamen hujusmodi laudabiles esse Jacobus apostolus testatur, dicens: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis (Jacob. I, 2) , hae namque velut custodia quaedam homini adhibentur.

PL 17, 26C

だが、このような試練が称賛すべきものであることを、使徒ヤコブが証言して言う。「兄弟たちよ、さまざまな試練に陥るときには、それをすべて喜びと思え」(ヤコブ1:2)。これらはいわば人間に与えられた番人のようなものだからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 18.5

5

Sicut enim caro quamvis praecipua sit, nisi sale aspergatur, corrumpitur: ita et anima, quantumvis perfecta, nisi assiduis saliatur tentationibus, relaxatur (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) . Hoc autem, quia Ressa, laudabilis tentatio interpretatur.

PL 17, 26C

肉は、どれほど上等であっても、塩を振られなければ腐る。それと同じく魂も、どれほど完全であっても、絶え間ない試練によって塩漬けにされなければ、たるんでしまう(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。これは、リサが「称賛すべき試練」と解されるからである。