作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput I 第I章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 12B · 28 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.1

1

Iª mansio, RAMESSES.--Profectionum ordo, mansionumque distinctio filiorum Israel ex Aegypto exeuntium ad terram usque patribus repromissam, iis qui post Deum ambulare contendunt, ad virtutumque profectus aspirant, propter mysteria quae includuntur in illis, scitu valde necessaria sunt (Orig. hom. 27 ex vers. Ruf.) .

PL 17, 12B

第1の宿営地、ラメセス。――神の後に従って歩もうと努め、徳の進歩を志す者たちにとって、エジプトから出て父祖たちに約束された地へ至るイスラエルの子らの、出発の順序と宿営地の区分は、そこに含まれている奥義のゆえに、ぜひとも知っておくべきものである(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.2

2

Ea enim quae in populo patrum corporaliter gesta sunt, nedum historiam, rerumque gestarum seriem nobis ostendunt; sed instructioni nostrae spiritaliter intellecta maxime proficiunt.

PL 17, 12B

父祖たちの民において体をもって行われたことは、歴史、すなわち出来事の連なりを我々に示すにとどまらない。霊的に理解されるとき、我々の教えに最も益をもたらす。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.3

3

Huc spectabat Apostolus, dum in epistola ad Romanos dicebat: Quaecumque scripta sunt; ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4) .

PL 17, 12B

使徒がローマ人への手紙でこう言ったとき、その目はここに向いていた。「書かれたものはすべて、我々の教えのために書かれた」(ローマ15:4)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.4

4

Et ad Timotheum: Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum et ad erudiendum: in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16) .

PL 17, 12C

またテモテにはこう言う。「聖書はすべて神の霊感を受けたものであり、教えるのに、論駁するのに、矯正するのに、正義において訓練するのに有益である。それは、神の人が完全になり、あらゆる善い業に備えられるためである」(二テモテ3:16)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.5

5

Legimus ergo quod filii Israel, postquam Aegyptus universa tantis plagis percussa est, tempore coelesti oraculo designato, ut ad immolandum Domino Deo in solitudinem proficiscerentur, terram Gessen, quam ad incolendum acceperant, deserentes, in Ramessen urbem primo convenerunt; ibi substiterunt, ibique primam fixerunt mansionem.

PL 17, 12C

それゆえ、我々は読む。エジプト全土がこれほどの災いで打たれた後、天の託宣に定められた時に、イスラエルの子らは、主なる神に献げ物をささげるために荒れ野へ旅立つこととなり、住むために受けていたゴシェンの地を去って、まずラメセスの町に集まった。そこにとどまり、そこに最初の宿営地を定めたのである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.6

6

Ramesses Aegypti civitas est, ab Hebraeis munita, quando saeviente in eos Pharaone, luto, latere et paleis opprimebantur: Sic enim scriptum est: Et aedificaverunt civitates munitas Pharaonis, Phiton Ramessen et On (Exod. I, 11) .

PL 17, 12C

ラメセスはエジプトの町であり、ファラオが彼らに対して猛威を振るい、泥とれんがとわらで苦しめられたとき、ヘブライ人が築いて堅固にした町である。こう書かれているからである。「彼らはファラオのために、堅固な町ピトンとラメセスとオンを築いた」(出エジプト記1:11)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.7

7

Est denique in extremis illius regni finibus sita, ut habetur in libro Exodi (Exod. XII, 37) .

PL 17, 12D

実に、出エジプト記にあるとおり、ラメセスはその国の最果ての境に位置している(出エジプト記12:37)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.8

8

In hac mansione populus patrum, mactato agno, ejusque sanguine domorum liminibus, ac utrisque postibus illitis, exterminatoris evaserunt plagam: in hac Aegyptus primogenita sua vidit extincta: in hac farinam non fermentatam, vasaque argentea et aurea ab Aegyptiis mutuo accepta, verbo Dei, sibi populus congregarunt.

PL 17, 12D

この宿営地で、父祖たちの民は、子羊を屠り、その血を家々の入り口と両側の柱に塗って、滅ぼす者の災いを免れた。この宿営地で、エジプトは自らの初子が死ぬのを見た。この宿営地で、民は、パン種を入れない粉と、エジプト人から借りた銀と金の器を、神の言葉によって自分たちのために集めた。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.9

9

Horum quae dicta sunt, fratres, singula mysteriis referta sunt, et nostrae proficiunt disciplinae.

PL 17, 12D

兄弟たちよ、今述べたことの一つ一つは奥義に満ちており、我々の訓練に益をもたらす。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.10

10

In primis quia Ramesses secundum aliquos interpretatur commotio turbulenta, quae significat poenitentiam: per ipsam enim turbulenta fit in peccatore commotio, ut aboleatur vetustas peccati et inducatur novitas gratiae: ut homo vetus affigatur cruci, et novus homo resurgat: ut vetere tandem deposita conversatione carnis, novitas inducatur spiritus.

PL 17, 12D

まず、ラメセスは、ある人々によれば「騒がしい揺れ動き」と解される。それは悔い改めを表す。悔い改めによって、罪人のうちに騒がしい揺れ動きが起こり、罪の古さが消し去られて恩寵の新しさが着せられるからである。古い人が十字架に付けられ、新しい人が甦る。ついに肉の古い生き方が脱ぎ捨てられ、霊の新しさが着せられる。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.11

11

Poenitentia ergo magnam commotionem turbationemque gignit. Ideo propheta: Postquam cognovi, ego ingemui (Jerem. XXXI) .

PL 17, 13A

それゆえ、悔い改めは大きな揺れ動きと動揺を生む。ゆえに預言者は言う。「私は知った後、嘆いた」(エレミヤ31〔底本は章のみを刷る。引かれた句はエレミヤ31:19〕)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.12

12

Qui ergo ad repromissam aeternae haereditatis patriam proficisci desiderat, ac Domino Deo seipsum ut hostiam viventem, sanctam, Patri placentem immolaturus accedit, debet primo adire Ramessen, hoc est commotionem, quae fit per poenitentiam, ibique suam figere mansionem.

PL 17, 13A

それゆえ、約束された永遠の相続の祖国へ旅立つことを望み、主なる神に、自らを、生きた聖なる、父に喜ばれる献げ物として献げるために近づく者は、まずラメセス、すなわち悔い改めによって生じる揺れ動きのもとに赴き、そこに自らの宿営地を定めなければならない。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.13

13

Ibi suam mansionem fixit-Achab, quando scissa veste sua, induto cilicio, jejunavit, dormivit in sacco, et demisso ambulavit capite (III Reg. XXI, 27) .

PL 17, 13A

アハブはそこに宿営地を定めた。彼が衣を裂き、粗布をまとい、断食し、粗布の上で眠り、うなだれて歩いたときである(列王記三21:27)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.14

14

Ibi Ninive Rex fixit mansionem, quando surgens de throno suo, abstulit stolam propriam, et sacco indutus sedit in cinere (Jon. III, 6) .

PL 17, 13B

ニネベの王はそこに宿営地を定めた。王座から立ち上がり、自分の衣を脱ぎ、粗布をまとって灰の上に座ったときである(ヨナ3:6)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.15

15

Ibi Corinthii mansionem fixerunt, quando contristati sunt secundum Deum: quae tristitia, ut scribit Apostolus, Poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10) .

PL 17, 13B

コリントの人々はそこに宿営地を定めた。神に従って悲しんだときである。使徒が書くように、その悲しみは「救いに至る確かな悔い改めを生む」(二コリント7:10)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.16

16

Deinde agni mactatio quid aliud est quam passio Christi; qui, ut Propheta dicit, tamquam agnus innocens adductus est ut sacrificetur (Jerem. XI, 19) ?

PL 17, 13B

次に、子羊を屠ることとは、キリストの受難でなくて何であろうか。預言者が言うように、キリストは「屠られるために引かれていく、罪のない子羊のように」連れて行かれた(エレミヤ11:19)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.17

17

Cujus sanguine super domorum postes effuso, liberamur ab Exterminatore; quia Christi passione per sacramenta nobis participata, liberamur ab eo qui habebat mortis imperium, id est, diabolo, ut ad Hebraeos scribit Apostolus (Hebr. II, 14) .

PL 17, 13B

その血が家々の柱に注がれることで、我々は滅ぼす者から解き放たれる。キリストの受難に、秘跡を通じてあずかることによって、我々は、死の支配権を持つ者、すなわち悪魔から解き放たれるのである。使徒がヘブライ人たちに書いているとおりである(ヘブライ2:14)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.18

18

Ideo in alio loco dicit: Christus ut per suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam passus est (Hebr. XIII, 12) . In hac etiam mansione Aegypti primogenita exstinguuntur; hoc est, pravi carnis affectus, et desideria mala quae militant adversus animam.

PL 17, 13B

ゆえに別の箇所でこう言う。「キリストは、自らの血によって民を聖とするために、門の外で苦しみを受けた」(ヘブライ13:12)。またこの宿営地で、エジプトの初子が滅ぼされる。すなわち、肉の邪な情動と、魂に逆らって戦う悪しき欲望である。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.19

19

Exstinguuntur vero Aegyptii, dum non agis opera tenebrarum: exstinguuntur Aegyptii dum non carnaliter; sed spiritaliter vivis: exstinguuntur Aegyptii, dum impuras sordidasque cogitationes vel depellis e corde, vel omnino non recipis.

PL 17, 13C

エジプト人が滅ぼされるのは、あなたが闇の業を行わないときである。エジプト人が滅ぼされるのは、あなたが肉に従ってではなく霊に従って生きるときである。エジプト人が滅ぼされるのは、あなたが不潔で汚れた思いを心から追い払うか、あるいはまったく受け入れないときである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.20

20

Ideo quaerenti: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? respondit Apostolus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25) . In hac mansione farina, argentum et aurum cumulantur.

PL 17, 13C

それゆえ、「誰がこの死の体から私を解き放つのか」と問うた者に、使徒は答えた。「我々の主イエス・キリストによる神の恩寵である」(ローマ7:24–25)。この宿営地で、粉と銀と金が積み上げられる。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.21

21

Farina, ex qua panis conficitur, doctrina Christi est; quia panis Christus est, dicente Joanne: Ego sum panis vivus (Joan. VI, 51) .

PL 17, 13C

パンを作る粉は、キリストの教えである。パンはキリストだからである。ヨハネは言う。「私は生けるパンである」(ヨハネ6:51)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.22

22

Argentum, divinum designat eloquium: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .

PL 17, 13D

銀は、神の言葉を表す。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地で試され、七たび精錬されたもの」(詩篇11:7)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.23

23

Aurum, mens bona est: quae non immerito comparatur auro: Nam sicut aurum caeteris praestat metallis, ita mens bona in homine caeteris potior est humanae substantiae portionibus.

PL 17, 13D

金は、善い精神である。これは金に比べられて当然である。金が他の金属にまさるように、人における善い精神は、人間の実体の他の部分にまさるからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.24

24

Tria ergo in Ramesse coacervantur, farina, argentum et aurum: doctrina, eloquium, et mens bona: in quibus census sapientis consistit: Sed interim pretiosam commutationem consideremus.

PL 17, 13D

こうして、ラメセスには三つのものが積み上げられる。粉、銀、金である。すなわち、教え、言葉、善い精神である。賢者の財産はこれらにある。だが、さしあたり、その尊い交換を考えよう。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.25

25

Filii Israel dederunt paleas quae inextinguibili comburuntur igne, et receperunt farinam, in qua sapiens illa mulier fermentum abscondit.

PL 17, 13D

イスラエルの子らは、消えぬ火で焼かれるわらを渡し、粉を受け取った。あの賢い女がそのなかにパン種を隠した粉である。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.26

26

Dederunt lutum, quod deletur, quia scriptum est: Ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43) : et receperunt argentum, quod est sermo justi. Scriptum est enim: Argentum igne examinatum lingua justi (Prov. X, 20) .

PL 17, 13D

彼らは泥を渡した。泥は消し去られるものである。こう書かれているからである。「私は彼らを、通りの泥のように消し去る」(詩篇17:43)。そして銀を受け取った。それは義人の言葉である。こう書かれているからである。「義人の舌は、火で試された銀」(箴言10:20)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.27

27

Dederunt lateres, qui cadunt; quia scriptum est: Lateres ceciderunt, et receperunt aurum (Esai. IX, 10) , quod est mens bona qua servimus legi Dei. Bona ergo commutatio: unde dicit Apostolus: Jam saturati estis, jam divites facti estis (I Cor. IV, 8) .

PL 17, 14A

彼らはれんがを渡した。れんがは崩れる。こう書かれているからである。「れんがは崩れ落ちた」(イザヤ9:10)。そして彼らは金を受け取った。これは、それによって我々が神の法に仕える善い精神である。よい交換である。ゆえに使徒は言う。「汝らはもう満ち足りている。もう富む者となった」(一コリント4:8)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 1.28

28

Has nos divitias comparemus nobis, quibus intelligibiles animae nostrae thesauros repleamus: sed ipse Dominus dat nobis gratiam, ut ab Aegyptiis illas eripere possimus: Ideo bene dicit Apostolus ad Hebraeos: Optimum est gratia stabilire cor (Hebr. XIII, 9) . Bona igitur mansio Ramesse.

PL 17, 14A

我々はこの富を、自らのために手に入れよう。それによって、我々の魂の、知性で捉えられる宝庫を満たすのである。だが、それをエジプト人から奪い取ることができるよう、主自らが我々に恩寵を与える。ゆえに使徒はヘブライ人たちに、よく言っている。「心が恩寵によって堅くされるのは最もよいことである」(ヘブライ13:9)。したがって、ラメセスはよい宿営地である。