作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput IV 第IV章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 16B · 7 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.1

1

IVª mansio, OS EROTH.--Quarta mansio dicitur Os Eroth. Unde sequitur: Et profecti ex Ethan, castrametati sunt ad Os Eroth, quae est contra Beelsephon, et contra Magdalon (Num. XXXIII, 7) .

PL 17, 16B

第4の宿営地、オス・エロト。――第4の宿営地はオス・エロトと呼ばれる〔ラテン語では Os Eroth。新共同訳ではピ・ハヒロト〕。ゆえに続けて言う。「エタムを出発して、バアル・ツェフォンの前、ミグドルの前にあるオス・エロトに宿営した」(民数記33:7)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.2

2

Os Eroth alia translatione dicitur Phiairoth; vicus est et suburbium Magdali, versus mare Rubrum, ut habetur in libro Exodi.

PL 17, 16B

オス・エロトは、別の訳ではピアイロトと呼ばれる。紅海の方角にある、ミグドルの村であり郊外である。出エジプト記にあるとおりである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.3

3

In hac mansione indignatus Pharao quod Israel Aegyptum desereret, commparato exercitu grandi, eos insequitur, dicens: Quid fecimus, ut dimitteremus filios Israel, ut non servirent nobis (Exod. XIV, 2 et seq.) .

PL 17, 16B

この宿営地で、ファラオは、イスラエルがエジプトを去ったことに憤り、大軍を整えて〔底本は commparato。comparato と読んだ〕彼らを追った。こう言いながらである。「我々は何ということをしたのか。イスラエルの子らを去らせて、我々に仕えなくさせたとは」(出エジプト記14:2以下)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.4

4

Et subjungit: Junxit ergo Pharao currus suos, etc. (Ibid., 5) . Quo vero ad morale: per Os Eroth, quod os nobilium interpretatur (Hierony. ep. 127) , ostenditur quod assumpta fortitudine in Ethan, ascendimus in Os Eroth, quia nobilitamur in Domino.

PL 17, 16B

そして続けて言う。「ファラオは自分の戦車を整え……」など(出エジプト記〔14:〕5)。道徳の意味では、オス・エロトは「高貴な者たちの口」と解されるので(ヒエロニュムス、書簡127)、エタムで力を得た我々がオス・エロトに上るのは、主にあって高貴にされるからだと示される。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.5

5

Quod vero Os Eroth sit vicus, non caret mysterio: ut primo parva quaeque capiantur: est enim ordo ut a parvis ad magna veniatur: Periculosa namque semper fuit in initiis immoderata prosperitas aeque ac adversitas (Orig. hom. 27. in Num. ex Ruf. vers.) .

PL 17, 16C

オス・エロトが村であることも、奥義を欠いていない。まずは小さなものから捉えるためである。小さなものから大きなものへ至るのが順序だからである。実に、初めにあっては、節度のない順境も逆境と同じく、つねに危険であった(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.6

6

Sicut ergo per suburbium ad urbem progredimur, ita per ima ad summa ascendimus. Denique Beelsephon, quod est interpretatum, Dominus Aquilonis, diabolum designat: quia dixit, ut testatur Esaias propheta: Sedebo in monte sublimi, super montes excelsos ad Aquilonem (Esa. XIV, 13) .

PL 17, 16C

それゆえ、郊外を通って町へ進むように、低いものを通って高いものへ上る。実に、バアル・ツェフォンは、「北の主」と解され、悪魔を表す。預言者イザヤが証言するように、悪魔はこう言ったからである。「私は高い山に、高くそびえる山々の上、北の方に座そう」(イザヤ14:13)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 4.7

7

Est igitur os Eroth contra Beelsephon, id est, contra diabolum, qui stat semper ut adversetur euntibus in Hierusalem, quae in coelo est. Ideo dicebat Apostolus: Induite vos armaturam Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (Ephes. VI, 13) . Idem quoque designatur per Pharaonem populum insequentem.

PL 17, 16C

したがってオス・エロトは、バアル・ツェフォン、すなわち悪魔の前にある。悪魔は、天にあるエルサレムへ向かう者たちに、つねに立ちはだかって逆らう。ゆえに使徒は言っていた。「悪魔の罠に立ち向かうことができるよう、神の武具を身に着けよ」(エフェソ6:13〔引かれた句はエフェソ6:11〕)。同じことは、民を追うファラオによっても表されている。