作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XL 第XL章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 37A · 6 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 40.1

1

XLª mansio, ELMON DEBLATHAIM.--Mansio quadragesima in Elmon deblathaim a filiis Israel peragitur; sic enim scribitur: Et profecti ex Dibongad, castrametati sunt in Elmon deblathaim (Num. XXXIII, 46) .

PL 17, 37A

第40の宿営地、アルモン・ディブラタイム。――第40の宿営地は、イスラエルの子らによってアルモン・ディブラタイムで営まれる。こう記されているからである。「ディボン・ガドを出発して、アルモン・ディブラタイムに宿営した」(民数記33:46)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 40.2

2

Vox haec Elmon deblathaim sicut est duplex, ita et duo indicat, nempe contemptum ficuum, hoc est, contemptum terrenae dulcedinis; ficus namque dulcedinem ostendunt. Unde Hieremias propheta vidit ficus bonas, bonas valde (Jerem. XXIV, 3) .

PL 17, 37A

アルモン・ディブラタイムというこの名は二重であるように、二つのことを示す。すなわち「イチジクの軽蔑」であり、つまり地上の甘さの軽蔑である。イチジクは甘さを示すからである。それゆえ預言者エレミヤは、良いイチジク、非常に良いイチジクを見た(エレミヤ24:3)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 40.3

3

Et Salvator noster esuriens, scribarum pharisaeorumque amaritudines deserens, accessit ad arborem fici; ut saltem in plebe aliquam inveniret dulcedinem: et cum non invenisset nisi folia tantum, maledixit ei, dicens: Numquam ex te fructus nascatur (Matth. XXI, 19) .

PL 17, 37A

また我々の救い主は、飢えて、律法学者やファリサイ派の苦さを離れ、イチジクの木に近づいた。せめて民の中に何らかの甘さを見いだそうとしたのである。そして葉のほか何も見いだせなかったので、これを呪って言った。「汝から決して実が生じることのないように」(マタイ21:19)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 40.4

4

Contemptus ergo terrenarum delectationum ad coelum properanti apprime necessarius est. Nam nisi voluptatum illecebras, et ea quae in terris delectare videntur, neglexerimus, ad coelestia nos ipsos erigere non possumus.

PL 17, 37A

それゆえ、地上の楽しみを軽んじることは、天へと急ぐ者にとって、何よりも必要である。快楽の誘いや、地上で楽しませると見えるものを我々が顧みないでいなければ、我々自身を天上のものへと引き上げることができないからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 40.5

5

Ideo Apostolus admonet, dicens: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (II Coloss. III, 2) . Immo sapere terrena, confusio est. Ita scribit Apostolus: Gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19) .

PL 17, 37B

だから使徒は勧めて言う。「上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」(コロサイ3:2)〔底本は書名に「II」を付ける〕。むしろ、地上のものを思うことは恥辱である。使徒はこう書いている。「彼らの栄光は恥ずべきものの中にあり、彼らは地上のものを思う」(フィリピ3:19)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 40.6

6

Verum quia nostra conversatio in coelis est, qui cum Christo surreximus (Ibid., 20) , omni cordis alacritate calcatis mundi illecebris, in ejus mansionis tabernacula ingrediamur, quae sursum sunt quaerentes, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1) : contendamusque sive absentes sive praesentes placere domino Deo nostro.

PL 17, 37B

ところで、我々の暮らしは天にあり、我々はキリストとともによみがえったのであるから(フィリピ3:20)、心を弾ませて世の誘いを踏みつけ、この宿営地の天幕に入ろう。上にあるもの、キリストが神の右に座している所にあるものを求めつつ(コロサイ3:1)。そして、離れていても、そばにいても、我々の主なる神に喜ばれるよう努めよう。