作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXVIII 第XXVIII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 30D · 6 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 28.1

1

XXVIIIª mansio, BANEJACHAM.--Vigesima octava mansio in Banejacham peragitur; inquit enim: Et profecti de Moseroth, castrametati sunt in Banejacham (Num. XXXIII, 31) .

PL 17, 30D

第28の宿営地、ベネ・ヤアカン。――第28の宿営地はベネ・ヤアカンで営まれる。聖書は言う。「モセロトを出発して、ベネ・ヤアカンに宿営した」(民数記33:31)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 28.2

2

Qui in Dei disciplina stationem habet, studium omne, omnemque operam, ut ne minimum quidem ex ipsa Dei lege violatum intercidat, sedulo impendere debet; et ut Salvator ait, ne iota unum, aut unus apex a Lege praetereat (Matth. V, 18) .

PL 17, 30D

神の規律のうちに宿営する者は、神の法そのもののうちの、ごく小さなものですら損なわれて失われることのないよう、あらゆる熱意とあらゆる努力を、怠りなく注がねばならない。救い主が言うように、「一つのヨタも、一画も、律法から過ぎ去らない」ためである(マタイ5:18)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 28.3

3

Debet enim illud evangelii mente perpetuo retinere, quo dicitur: Dico tibi, non exies inde, donec etiam minimum quadrantem reddas (Matth. X. 26) ? nam sicut non prius foenoris debitum evacuatur, quam totius sortis ad minimum usque nummulum quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur; sic nec peccati poena, nisi charitatis reliquarumque compensatione virtutum, vel stricta satisfactione dissolvitur.

PL 17, 30D

福音書のあの言葉を、精神に常に留めねばならない。そこにはこう語られている。「私は汝に言う、汝は最も小さなクァドランスまで返すまでは、そこから出ることはない」(マタイ10:26)〔引かれた句はマタイ5:26〕。利息の負債は、元金全体の額が、最小の小銭に至るまで、何らかの弁済の仕方で全額支払われるまでは消えないように、罪の刑罰も、愛とその他の徳による埋め合わせ、あるいは厳密な償いによらなければ解消されないのである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 28.4

4

Non eluitur peccatum, fratres, nisi poenis tamdiu noxius exerceatur, ut commissi supplicia erroris expendat. Dicebat Jacobus apostolus: Qui totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10) .

PL 17, 31A

兄弟たちよ、罪は洗い流されない。咎ある者が、犯した過ちの責め苦を払い尽くすまで、刑罰によって鍛えられなければ。使徒ヤコブは言っていた。「律法全体を守っても、一つの点でつまずくなら、すべてについて責めを負う者となった」(ヤコブ2:10)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 28.5

5

Ponderanda est quoque illa Dei sententia, quae in Lege scripta est: Ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes (Exod. XX, 5) . Lex igitur Dei exactissima quaque censura est examinanda, et omni qua potest majori sedulitate servanda, ne ab ea forte excidamus.

PL 17, 31A

また、律法に書かれているあの神の言葉も、重く量られねばならない。「私は汝の神、主である。熱情の神である」(出エジプト記20:5)。それゆえ神の法は、最も厳密な吟味で調べられ、できる限りの大きな注意をもって守られねばならない。もしや我々がそこから落ちることのないように。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 28.6

6

Hoc nos praesens mansio docet: Banejacham enim excolationem designat. Qui autem legem Dei percolat, ne minima quidem vel syllaba vel apex negligenter labatur, diligenter observat.

PL 17, 31A

このことをこの宿営地は我々に教える。ベネ・ヤアカンは「濾し分けること」〔excolatio〕を表すからである。神の法を余すところなく濾し分ける者は、最も小さな一音節も一画も、おろそかにされて失われることのないよう、注意深く守る。