作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XI 第XI章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 20D · 12 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.1

1

XIª mansio, RAPHIDIM.--Undecima mansio peragitur in Raphidim: Ibi enim populus duro fatigatus itinere, refrigerium sumpsit. Ideo sequitur: Et profecti ex Halus, castrametati sunt in Raphidim: et non erat illic aqua ad bibendum (Num. XXXIII, 14) .

PL 17, 20D

第11の宿営地、レフィディム。――第11の宿営地はレフィディムで過ごされる。そこで民は、つらい旅に疲れて、憩いを得たからである。それゆえ続けて言う。「アルシュを出発して、彼らはレフィディムに宿営した。そこには飲むべき水がなかった」(民数記33:14)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.2

2

Eadem mansio scribitur etiam in Exodo: Et castrametati sunt, inquit, in Raphidim, non erat autem aqua populo ad bibendum (Exod. XVII, 1) . Haec mansio trium admirabilium operum praerogativa maxime decoratur.

PL 17, 20D

同じ宿営地は出エジプト記にも記されている。「彼らは」と言う、「レフィディムに宿営したが、民には飲むべき水がなかった」(出エジプト記17:1)。この宿営地は、三つの驚くべき業の特権によって、とりわけ飾られている。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.3

3

Primo, mirabili eductione aquae e petra: nam populus montium asperitate et longitudine viae fessus, magno sitis ardore flagrabat. Veniens autem Raphidim, visoque loco arido, aquisque carente, adversus Moysen iratus tumultuari coepit (Ibid., 7) .

PL 17, 20D

第一は、岩から水が導き出された驚くべき出来事である。民は山々の険しさと道の長さに疲れ、渇きの大きな熱に燃えていた。そしてレフィディムに来て、乾いて水の乏しい場所を見ると、モーセに対して怒り、騒ぎ立て始めた(出エジプト記17:7)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.4

4

Unde locus jurgii in Scriptura nuncupatus est. At ille accepta virga, petram Domini mandato percussit: illa vero percussa tam largam aquarum effudit copiam, ut populus ac jumenta omnem sitim exstinguere possent.

PL 17, 20D

そのため、その場所は聖書で「争い」の場所と呼ばれた。だが彼は杖を取り、主の命によって岩を打った。打たれた岩は、民と家畜があらゆる渇きを癒やせるほど豊かに水を流し出した。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.5

5

Quod admirans David propheta, in haec prorupit verba: Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt (Psal. LXXVII, 20) .

PL 17, 21A

預言者ダビデはこれに驚いて、次の言葉を発した。「彼が岩を打つと、水が流れ出て、奔流があふれた」(詩篇77:20)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.6

6

Secundo, memoranda contra Amalechitas victoria: Nam populo suam hic stationem agente, Amalechitarum gentes ei obsistere, eum vexare, eumque valido comparato exercitu oppugnare coeperunt.

PL 17, 21A

第二は、アマレク人に対する記憶すべき勝利である。民がここに宿営していると、アマレク人の諸国民が民に立ちふさがり、悩ませ、強力な軍勢を整えて攻撃し始めたからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.7

7

At Moyses, consideratis populi viribus longi itineris defatigatione jam fractis, et ad repellendam hostium audaciam non satis aptis, ad divinum confugere decrevit auxilium.

PL 17, 21A

だがモーセは、民の力が長い旅の疲労ですでに挫けており、敵の大胆さを撃退するには不十分であると見て、神の助けに逃れ寄ることを決めた。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.8

8

Unde et resistendi hosti, et belli gerendi toto negotio penes Josue relicto, ipse Deum oraturus in collem secessit. Sed o mira orationis potentia! dum Moyses palmas tendebat ad coelum, praevalebat Israel: dum vero remittebat, succumbebat.

PL 17, 21A

そこで、敵に抵抗し戦を遂行する一切の任務をヨシュアに任せ、自らは神に祈ろうと丘に退いた。だが、祈りの何と驚くべき力か。モーセが両の手のひらを天に伸ばしている間はイスラエルが優勢であり、下ろすと屈したのである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.9

9

Aaron autem et Hur manus ejus usque ad solis occasum sustentantibus, adeptus est Josue victoriam, ut Scriptura dicit: Fugavit Amalech et omnem populum ejus in occisione gladii (Exod. XVII, 13) .

PL 17, 21B

そしてアロンとフルが日没までその両手を支えたので、ヨシュアは勝利を得た。聖書が言うとおりである。「彼はアマレクとその全民を、剣による殺戮のうちに敗走させた」(出エジプト記17:13)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.10

10

Tertio, prudenti consilio in moderandis rebus publicis Jethro: nam cernens Jethro Moysen ejus generum in audiendis vulgi causis diutius quam par esset occupari, et a diluculo usque ad vesperum in his tempus omne consumi: consuluit ut judices, tribunos, et alios belli pacisque praefectos institueret, qui populum judicarent, causas audirent, lites dirimerent et breviter levia cuncta absolverent, rebus tantum gravibus ejus judicio reservatis.

PL 17, 21B

第三は、公の事柄を治めるにあたってのエトロの思慮深い助言である。エトロは、その婿モーセが民衆の訴えを聞くのにふさわしい以上に長く手を取られ、夜明けから夕べまで時間のすべてがそれに費やされているのを見て、裁判人、千人隊長、またそのほか戦いと平和の長官を立てるよう勧めた。彼らが民を裁き、訴えを聞き、争いを裁定し、手短にすべての軽い事柄を処理し、重大な事柄だけをモーセの裁きに留めるためである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.11

11

Cui Moyses assensit. Ideo scriptum est: Audivit autem Moyses vocem soceri sui, et fecit quaecumque dixit ei (Exod. XVIII, 24) .

PL 17, 21C

モーセはこれに同意した。それゆえ書かれている。「モーセは舅の声を聞き、彼が言ったことをすべて行った」(出エジプト記18:24)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 11.12

12

Et quia Raphidium laus judicii interpretatur, merito in ejus mansione petra exhibet aquam: quia petra Christus custodienti judicium suae aquam gratiae exhibet: nam scriptum est: Beati qui custodiunt judicium (Psal. CV, 3) ! vincitur Amalech; quia judicio damnatur diabolus: docetur recta populi administratio; quia scriptum est: Judex sapiens docet populum suum (Eccl. X, 27) : hic est qui judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 15) .

PL 17, 21C

レフィディムは「裁きの賛美」〔laus judicii〕と解されるので、その宿営地で岩が水を与えるのは当然である。岩であるキリストは、裁きを守る者に恩寵の水を与えるからである。実に、「裁きを守る者は幸いである」と書かれている(詩篇105:3)。アマレクが打ち負かされるのは、裁きによって悪魔が罪に定められるからである。民の正しい統治が教えられるのは、「賢い裁き人は自らの民を教える」と書かれているからである(集会の書10:27〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した。引かれた句は集会の書10:1〕)。「この者こそ、すべてを裁き、自らは誰からも裁かれない者である」(一コリント2:15)。