作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput III 第III章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 15C · 6 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 3.1

1

IIIª mansio, ETHAN.--Tertia mansio est Ethan. Nam a Socoth recedentes filii Israel, pervenerunt in Ethan: ibique tentoria figentes, tertiam stationem peregerunt. Inquit enim: Et profecti e Socoth, castrametati sunt in Ethan (Num. XXXIII, 5) .

PL 17, 15C

第3の宿営地、エタム。――第3の宿営地はエタムである。スコトを去ったイスラエルの子らはエタムに着き、そこに天幕を張って第3の宿営を過ごした。こう言うからである。「スコトを出発して、エタムに宿営した」(民数記33:5)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 3.2

2

Ethan regio est inter Aegyptum et solitudinem in qua est Petra oppidum, in cujus spelunca habitavit Samson cum ab Allophylis infestaretur: Et sedit, inquit, in spelunca Petrae Ethan, qui locus erat valde munitus, ut testatur Josephus (Lib. Antiq. cap 10) .

PL 17, 15D

エタムは、エジプトと荒れ野のあいだにある地方で、そこにペトラの町がある。サムソンはペリシテ人〔ラテン語では「異族」〕に脅かされたとき、その町の洞穴に住んだ。「彼はエタムのペトラの洞穴に座した」と言う。そこはきわめて堅固な場所であったと、ヨセフスが証言している(『古代誌』第10章)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 3.3

3

Erat autem haec regio in principio solitudinis. Ideo dicit: Et est pars deserti. Regionis hujus meminit David propheta dicens: Tu siccasti fluvios Ethan (Psal. LXXIII, 15) .

PL 17, 15D

この地方は荒れ野の入り口にあった。ゆえに言う。「そこは荒れ野の一部である」。この地方に預言者ダビデは言及して言う。「汝はエタム〔ラテン語では Ethan〕の川を干上がらせた」(詩篇73:15)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 3.4

4

In hac mansione primum apparuit Dominus nocte in columna ignis, et die in columna nubis, ostendens iter populo, ad terram usque successionis eorum: Et non defecit, inquit, columna nubis in die, et columna ignis in nocte, coram omni populo (Exod. XIII, 22) .

PL 17, 15D

この宿営地で、主は初めて、夜は火の柱に、昼は雲の柱に現れて、民に、彼らが受け継ぐ地に至るまでの道を示した。「昼は雲の柱が、夜は火の柱が、民全体の前から離れなかった」と言う(出エジプト記13:22)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 3.5

5

Verum quia Ethan nobis sonat fortitudo; unde adversus Jeroboam parans se Roboam defendere: Aedificavit, inquit, civitates munitas, Ethan et Thecue (II Paral XI, 6) , hoc est civitates fortitudinis, docemur quod ubi in Socoth hujus peregrinationis, in meditatione et exercitio bonorum operum usque in finem perseverare quis statuerit, ascendit ad Ethan, hoc est, ad fortitudinem: quia ipse Dominus dat virtutem et fortitudinem plebi suae.

PL 17, 16A

さて、エタムは我々には「力」〔fortitudo〕を意味する。ゆえに、ヤロブアムに対して身を守ろうとしたレハブアムは、「堅固な町、エタムとテコアを築いた」(歴代誌下11:6)。すなわち力の町々である。そこで我々は教えられる。この旅住まいのスコトで、思索と善い業の実践を終わりまで貫こうと決意した者は、エタム、すなわち力へと上る。主自らがその民に徳と力を与えるからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 3.6

6

Hinc dicebat Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat Christus Jesus (Philip. IV, 13) , immo per nubem et ignem aperit ei viam, et fit dux itineris ejus, donec videat bona Domini in terra viventium. Ascendamus igitur et nos in Ethan, ut diabolo resistamus fortes in fide.

PL 17, 16A

ゆえに使徒は言っていた。「私を力づけるキリスト・イエスにあって、私はすべてをなしうる」(フィリピ4:13)。それどころか、〔主は〕雲と火によって彼に道を開き、彼の旅の導き手となって、ついに生ける者たちの地で主の良きものを見るまで導く。それゆえ我々もエタムに上ろう。信仰において強く、悪魔に抵抗するためである。