作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput VI 第VI章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 17C · 11 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.1

1

VIª mansio, ELIM.--Mansio sexta vocatur Elim: A Marah enim recedentes filii Israel, venerunt in Elim: ibi substiterunt, et ibi tabernacula erexerunt. Unde dicit: Et profecti ex Marah, venerunt in Elim.

PL 17, 17C

第6の宿営地、エリム。――第6の宿営地はエリムと呼ばれる。マラを去ったイスラエルの子らはエリムに来て、そこにとどまり、そこに天幕を立てたからである。ゆえに言う。「マラを出発して、エリムに来た」。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.2

2

In Elim vero erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta arbores palmarum; et castrametati sunt illic apud aquas (Num. XXXIII, 9) .

PL 17, 17D

「エリムには水の泉が十二、ナツメヤシの木が七十本あった。彼らはそこで水のほとりに宿営した」(民数記33:9)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.3

3

Idem legitur in libro Exodi: Sed pulcher ordo, felixque virtutis progressus, qui semper tendit ad optima: ex tenebris ad lucem, ex aerumnis ad felicitatem.

PL 17, 17D

同じことが出エジプト記にも読まれる〔底本はここにコロンを刷るが、引用が続かない。出エジプト記15:27 の同じ記事を指すらしい〕。だが、何と美しい順序であり、何と幸いな徳の進歩であろう。それはつねに最善へ向かう。闇から光へ、苦難から幸福へと。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.4

4

Ecce filii Israel, post Pharaonis et Aegyptiorum saevitias, post maris desertique discrimina, post triduanae sitis ardorem, et Marah amaritudines, venerunt tandem ad palmas, venerunt ad fontes.

PL 17, 17D

見よ、イスラエルの子らは、ファラオとエジプト人の猛威、海と荒れ野の危険、三日の渇きの焼けるような苦しみ、マラの苦さを経て、ついにナツメヤシのもとに来、泉のもとに来た。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.5

5

Per quod instruimur quod qui asperitatibus praegravantur, eos tandem laeta et amoena loca suscipiunt: quoniam ad requiem non nisi per laborem, et ad gaudia, non nisi per tristia pervenitur.

PL 17, 17D

これによって我々は教えられる。厳しさに押しひしがれている者たちを、ついには喜ばしく快い場所が迎え入れるということを。休息には労苦を通ってしか至らず、喜びには悲しみを通ってしか至らないからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.6

6

Venit populus ad palmas: sed prius Aegyptiorum plurimas sustinuit angustias. Venit ad fontes; sed prius trium dierum sitim, et aquarum amaritudines passus est.

PL 17, 17D

民はナツメヤシのもとに来た。だがその前に、エジプト人のもとでの数多い苦難に耐えた。泉のもとに来た。だがその前に、三日の渇きと水の苦さを味わった。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.7

7

Nec tamen in his adhuc finis est itineris, nec ultima laborum requies; quia et graviora manent: sed cunctorum dispensator Deus, qui omnia suaviter disponit, interserit in ipso etiam itinere refrigeria quaedam, ut iis refota, vique reparata anima promptior ad reliquos redeat labores (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) .

PL 17, 18A

とはいえ、これらはなお旅の終わりでも、労苦の最後の休息でもない。さらに重いものが待っているからである。だが、すべてを配剤する神は、万物を穏やかに整えるが、旅のさなかにもいくらかの涼しさを差し挟む。それによって魂が元気づけられ、力を取り戻して、いっそう進んで残りの労苦に戻るためである(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.8

8

Denique observandum est quod Elim interpretatur Arietes. Arietes vero duces sunt ovium. Ideo duodecim fontes, et septuaginta palmae designant Christiani gregis ductores: nempe duodecim Apostolos, de quibus ita scribit Lucas: Elegit duodecim ex ipsis, quos Apostolos nominavit (Luc. VI, 13) , et septuaginta Discipulos quos sanctus Lucas alibi meminit, dicens: Designavit Dominus et alios septuaginta, et misit illos binos ante faciem suam (Luc. X, 1) .

PL 17, 18A

実に、注意すべきは、エリムが「雄羊」〔arietes〕と解されることである。雄羊は羊の導き手である。ゆえに十二の泉と七十本のナツメヤシは、キリスト教徒の群れの導き手たちを表す。すなわち十二人の使徒であり、これについてルカはこう書く。「彼らのなかから十二人を選び、使徒と名づけた」(ルカ6:13)。また七十人の弟子であり、聖なるルカは別の箇所でこれに言及して言う。「主はほかに七十人を指名し、二人ずつ自分の前に遣わした」(ルカ10:1)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.9

9

Quorum distinctionem ponit Apostolus, agens de Domini post ejus resurrectionem apparitionibus. Inquit enim ad Corinthios: Visus est Cephae, et post hoc undecim, et deinde visus est Apostolis omnibus (I Cor. XV, 1) .

PL 17, 18B

使徒は、主が復活の後に現れたことを論じて、これらの区別を立てている。コリントの人々にこう言うからである。「ケファに現れ、その後十一人に現れ、それから使徒たち全員に現れた」(一コリント15:1〔引かれた句は一コリント15:5–7〕)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.10

10

Qui tamen omnes duces et magistri sunt gregis Dominici. Quare de iis scriptum est: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16) .

PL 17, 18B

それでもこの人々はみな、主の群れの導き手であり師である。ゆえに彼らについてこう書かれている。「汝らに聞く者は私に聞き、汝らを退ける者は私を退ける」(ルカ10:16)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 6.11

11

Hauriamus igitur nos de uberrimis hujusmodi fontibus, et bibamus: carpamus quoque de solidis harum victoriae palmarum fructibus, et manducemus alacriter, ut talibus cibo potuque refecti, validiores ad reliquas mansiones peragendas inveniamur (Hieronym. ep. 127) .

PL 17, 18B

それゆえ我々は、このような豊かな泉から汲んで飲もう。また、これらの勝利のナツメヤシの堅い実を摘んで、喜んで食べよう。そうして、このような食べ物と飲み物で元気づけられ、残りの宿営地を踏破するのにいっそう強い者と見いだされるためである(ヒエロニュムス、書簡127)。