作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput VIII 第VIII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 18D · 6 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 8.1

1

VIIIª mansio, desertum SIN.--Octova mansio est desertum Sin. Ideo dicit: Et profecti a mari Rubro, castrametati sunt in desertum Sin (Num. XXXIII, 11) : sed observandum quod tota haec solitudo a mari Rubro, usque ad montem Sinai appellatur Sin (Hier. ep. 127) .

PL 17, 18D

第8の宿営地、シンの荒れ野。――第8〔底本は Octova。Octava と読む〕の宿営地はシンの荒れ野である。それゆえ、こう言う。「紅海を出発して、彼らはシンの荒れ野に宿営した」(民数記33:11)。ただし、注意すべきは、紅海からシナイ山に至るこの荒れ野の全体がシンと呼ばれることである(ヒエロニュムス、書簡127)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 8.2

2

In qua filii Israel quinque habuerunt mansiones: nempe mare Rubrum, ut supra, hanc de qua agimus, et tres sequentes. Haec autem specialis est; licet communi nomine appellatur desertum Sin, ex nomine totius deserti: sicut et Moab nomen est civitatis et provinciae.

PL 17, 18D

その中でイスラエルの子らは五つの宿営地をもった。すなわち、先に述べた紅海、今論じているこの宿営地、そして続く三つである。だが、この宿営地は特別なものである。共通の名では、荒れ野全体の名によってシンの荒れ野と呼ばれるにせよ、それは、モアブが町の名であり地方の名でもあるのと同じである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 8.3

3

Verum quia Sin interpretatur rubus, significat nobis quod sicut octava mansione venimus ad Sin, hoc est ad rubum, in quo actum est de liberatione filiorum Israel a servitute Aegypti: ita in resurrectione, quae per octavam intelligitur, veniemus ad rubum, in quo agetur de liberatione nostra a servitutec orruptionis: quam exspectamus, ut Apostolus dicit: Et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum exspectantes redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23) .

PL 17, 19A

だが、シンは「柴」と解されるので、このことは我々に次のことを示している。我々が第8の宿営地でシンに、すなわち柴に来たように——その柴においてイスラエルの子らのエジプトの隷属からの解放が行われた——、復活において——それは第8によって解される——我々は柴に来るであろう。そこで、朽ちることへの隷属〔底本は servitutec orruptionis。servitute corruptionis と読む〕からの我々の解放が行われるであろう。使徒が言うとおり、我々はそれを待ち望んでいる。「我々自身も、内にあって呻き、子とされること、我々の体の贖いを待ち望んでいる」(ローマ8:23)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 8.4

4

Et alibi: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritudinis suae (Philip. III, 20) .

PL 17, 19A

また別の箇所で言う。「我々は救い主として我々の主イエス・キリストを待ち望む。主は、我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ形に造り変える」(フィリピ3:20)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 8.5

5

Et tunc videbimus rubum ardere et non comburi; quia corpus humanitatis nostrae morietur; sed non consumetur; immo resurget ad majorem claritatem.

PL 17, 19B

そのとき我々は、柴が燃えながら焼き尽くされないのを見るであろう。我々の人間性の体は死ぬが、消え尽くされず、むしろより大いなる栄光へと復活するからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 8.6

6

Dicit Apostolus: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute (I Cor. XV, 43) . Oremus igitur Deum ut ad octavam mansionem venire valeamus, vel potius ipsa ad nos cito veniat.

PL 17, 19B

使徒は言う。「蒔かれるときは卑しさのうちに、復活するときは栄光のうちに。蒔かれるときは弱さのうちに、復活するときは力のうちに」(一コリント15:43)。それゆえ神に祈ろう、我々が第8の宿営地に来ることができるように。いや、むしろそれ自身が速やかに我々のもとへ来るように。