De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.1
[0009] NUMERORUM liber, de quo nunc nobis est sermo, unus est ex quinque Moysi libris. Eo vero nomine legimus appellari, quoniam Israeliticae plebis ex Aegypto egressae virorum perfectorum numerum et computationem Dei praecepto continet.
PL 17, 9A〔序〕民数記という書、いま我々の語ろうとしている書は、モーセの五書の一つである。この書がこの名で呼ばれていると我々が読むのは、それが、エジプトから出たイスラエルの民の完全な男子の数と計算を、神の命令によって収めているからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.2
Sic enim Moysi locutus est Deus: Accipe summam universae congregationis filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos familiarum ipsorum, omnis egrediens ad praeliandum in Israel.
PL 17, 9A実に、神はモーセに次のように語った。「イスラエルの子らの全会衆の総数を、二十歳以上で、家ごと、氏族ごとに取れ。イスラエルで戦いに出ることのできる者はみな数えよ。」
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.3
Itaque Dominus cum homines a viginti annis et supra, et ad praeliandum idoneos numerari praeceperit, manifestum quod viros perfectos intellexerit.
PL 17, 9Aそれゆえ、主が二十歳以上の、戦いにふさわしい者たちを数えよと命じたのであるから、完全な男子のことを意味していたのは明らかである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.4
A qua summa mulieres femineae infirmitatis obstaculo, servi, utpote, vita moribusque degeneres, Aegyptii, ut alienigenae et barbari excluduntur (Origenes hom. 1 in Num. ex vers. Ruf.) .
PL 17, 9Aこの総数からは、女は女の弱さという妨げのゆえに、奴隷は生き方も習いも堕落しているがゆえに、エジプト人は異国の者、蛮人であるがゆえに、除かれる(オリゲネス『民数記講話』第1、ルフィヌスの訳から)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.5
Soli numerantur Israelitae, nec ii omnes; sed robore tantum et virtute praestantes. Sic enim scriptum est: Numeratio filiorum Israel cum exercitu eorum a viginti annis et supra, omnis egrediens ad praeliandum in Israel, etc. (Num. I, 45) .
PL 17, 9A数えられるのはイスラエル人だけであり、その全員でもない。力と徳に優れた者だけである。実に、こう書かれている。「イスラエルの子らの、その軍勢とともに数えられた総数は、二十歳以上で、イスラエルで戦いに出ることのできる者はみな……」など(民数記1:45)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.6
Nec id mysterio vacat: nam dum puerilis et lubricus sensus, vel feminea et resoluta segnities nobis inest, vel dum Aegyptios, barbarosque gerimus mores, sancto Dei calculo numerari non meremur.
PL 17, 9Bこれは奥義を欠くものではない。我々のうちに幼稚で移ろいやすい思いがあるとき、あるいは女のように締まりのない怠惰があるとき、あるいは我々がエジプト人や蛮人の習いを身に帯びているとき、我々は神の聖なる計算に数えられるにふさわしくないのである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.7
In eodem deinde libro filiorum Israel itinera, profectiones, mansionesque a finibus Aegypti usque ad tempus et locum, quo Moyses defunctus est, mandato Dei recensentur.
PL 17, 9B次に、同じ書のなかで、イスラエルの子らの旅程、出発、宿営地が、エジプトの境から、モーセが没した時と場所に至るまで、神の命令によって数えあげられている。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.8
Inquit enim: Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones eorum, per verbum Domini (Ibid. 44) .
PL 17, 9Bこう言うからである。「モーセは、彼らの出発と宿営地を、主の言葉によって書き記した」(民数記1:44〔底本は「同44」と刷る。直前の引照(民数記1:45)を受けるが、引かれた句は民数記33:2〕)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.9
Nec vero sine causa Moysi hoc scribere a Domino praeceptum est; quia propter instructionem nostram: inquit enim Apostolus: Omnia in figura contingebant illis: scripta [0010] sunt autem haec ad correctionem nostram (I Cor. X, 11) , ut legentes et probantes quanta nobis in hac ad terram viventium profectione immineant discrimina, quantae hostium insidiae, bellorum conflictationes spiritalium, marium et fluminum, mundi et voluptatum pericula (Origenes hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) ; iter nostrum non segniter, neque remisse carpamus, quo labente die, in medio deficiamus itinere, noctis tenebris obruti.
PL 17, 9Bモーセがこれを書くよう主に命じられたのは、理由なきことではない。それは我々の教えのためである。使徒が言うからである。「これらのことはみな、象りとして彼らに起こった。それが書かれたのは、我々の矯正のためである」(一コリント10:11)。それは、読んで吟味する我々が、生ける者たちの地へのこの旅路において、どれほどの危険が我々に迫り、どれほどの敵の罠、霊的な戦いの衝突、海や川の危険、世と快楽の危険があるかを〔知るためであり〕(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)、そうして我々が旅路を怠惰にも気ままにも進めず、日が傾いたとき、夜の闇に覆われて道の半ばで力尽きることのないためである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.10
Nocte enim Aegypti primogenita ab exterminatore percutiuntur (Exod. XII, 29) : nocte avari anima divitis a daemonibus reposcitur (Luc. XII, 20) .
PL 17, 10A夜に、エジプトの初子は滅ぼす者に打たれた(出エジプト記12:29)。夜に、貪欲な富者の魂は悪霊どもに求め返される(ルカ12:20)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.11
Sed prudenter itineri nos accingentes, fortiterque ad bella praeparati, de virtute ad virtutem transeamus, et Dominus Deus noster praecedat nos ante faciem nostram, debellans inimicos nostros, portansque nos, ut mater filium suum, ac ducens nos in die per nubem, et nocte per ignem; ut tandem superatis quibusque itineris difficultatibus, adversariarumque incursibus potestatum, profectionem nostram gloriose perficiamus.
PL 17, 10Aだが我々は、思慮をもって旅に身を備え、勇んで戦いに備え、徳から徳へと進もう。そして主なる我々の神が、我々の前に立って先を行き、我々の敵を討ち滅ぼし、母がその子を抱くように我々を担い、昼は雲によって、夜は火によって我々を導くように。そうして、ついには旅路のあらゆる困難と、敵対する諸権力の襲撃に打ち勝って、我々の旅立ちを栄光のうちに成し遂げよう。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.12
Mansiones vero filiorum Israel quadraginta et duae numero computantur, quae denarii, quaternarii, et binarii ratione numeri quem continent, multa nos mysteria docent.
PL 17, 10Bイスラエルの子らの宿営地は、数えて四十二である。それらは、含んでいる数の理、すなわち十と四と二の理によって、多くの奥義を我々に教える。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.13
Volentes autem id vobis, fratres, explicare, intuemini, obsecro, et figite memoriae; ne verbi contemptores inveniamini, nec fiat anima vestra via, ubi grana jactata non germinent: et veniant, inquit, volatilia coeli, et rapiant ea.
PL 17, 10B兄弟たちよ、これを諸君に説き明かそうとするのであるから、どうか注意して見よ、そして記憶に刻め。言葉を軽んじる者と見られてはならない。諸君の魂が、投げられた粒の芽を出さない道端とならぬようにせよ。「天の鳥が来て、それらを奪い去る」と言うのである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.14
Percipite ergo haec, et recondite in cordibus vestris. Denarius numerus mysticus est, et non mediocriter a Moyse commendatus: ad eum namque primitias, oblationesque et vota refert.
PL 17, 10Bそれゆえ、これを受け取り、諸君の心に蔵せよ。十は奥義の数であり、モーセによって並々ならず推奨されている。モーセは初穂も、献げ物も、誓願も、この数に関係づけているからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.15
Inquit enim: Omnis decima terrae, et a fructu ligneo, Domino est: et omnis decima boum et ovium, et omne quod venerit in numero, sub virga, decima erit sancta Domino (Levit. XXVII, 30 et seq.) .
PL 17, 10Bこう言うからである。「地のすべての十分の一、また木の実のうちの十分の一は、主のものである。牛と羊のすべての十分の一、また数えられて杖の下に入るあらゆるものは、その十分の一が主に聖なるものとなる」(レビ記27:30以下)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.16
Denique Jacob, Deo sibi dum ad Laban avunculum suum in Mesopotamiam proficisceretur, in itinere apparenti pollicitus est, dicens: Omnium quae mihi dederis, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 22) .
PL 17, 11A実に、ヤコブは、叔父ラバンのいるメソポタミアへ旅立つ途上、現れた神に誓って言った。「汝が私に与えるすべてのものの十分の一を、私は汝に十分の一として献げる」(創世記28:22)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.17
Hanc ob causam Noe ille qui primus in veteri Scriptura justus pronuntiatus est, decimus a protoplasto inducitur, non ad ostendendam viventium tunc aetatem, vel ad praescribendum numerum hominum: sed ut aperte doceretur quod sicut denarius, numerorum qui unitatem sequuntur, perfectissimus est, ita tranquillitas in anima, finis est re vera actionum vitae.
PL 17, 11Aこの理由で、古い聖書において最初に義人と宣告されたあのノアは、最初に造られた者から数えて十番目に挙げられている。それは、当時の人々の寿命を示すためでも、人の数を定めるためでもなく、十が、一に続く数のうちで最も完全であるように、魂の静穏がまことに生の行いの終わりであることを、はっきりと教えるためである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.18
Ternio enim per seipsum multiplicatus novenarium complet, et lites, dissidia, bellaque divinis indicat oraculis, ut patet in quatuor et quinque regibus dissidentibus, seseque mutuo impugnantibus.
PL 17, 11A三は、それ自身を掛けると九を満たし、神の託宣のなかで争い、不和、戦いを示す。互いに対立して攻め合った四人の王と五人の王に見られるとおりである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.19
Unitas vero novenario superveniens, denarium perficit, et pacem, amicitiamque designat. Novem enim certantibus regibus sapiens Abraham quasi decimus superveniens pro tempestate tranquillitatem, pro bello pacem, pro morte victoriam, Deo favente, attulit.
PL 17, 11Bだが一が九に加わると十を成し、平和と友愛を表す。九人の王が争っていたとき、賢いアブラハムは、いわば十番目として来て、神の助けにより、嵐の代わりに静穏を、戦いの代わりに平和を、死の代わりに勝利をもたらした。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.20
Unde et Melchisedech summi Dei sacerdoti decimas exsolvit. Denarius ergo numerus perfectus est, et unitatem designat.
PL 17, 11Bそれゆえ、いと高き神の祭司メルキゼデクに十分の一を納めた。したがって、十は完全な数であり、一体性を表す。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.21
Quaternarius quoque et ipse mysticus est, et in Scriptura commendatur: nam speciosam illam lucem, quae seipsam et caetera manifestat, luminisque genitores solem et lunam, ac praefulgidum stellarum chorum, quae noctem, diemque, menses, annosque oriendo et occidendo terminant, die quarto creata esse sermo propheticus declarat.
PL 17, 11B四もまた、それ自身奥義の数であり、聖書において推奨されている。自らと他のものを現すあの美しい光、光を生む太陽と月、そして夜と昼、月と年を、昇ることと沈むことによって区切る、きらめく星の群れは、第四の日に造られたと預言の言葉が宣言しているからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.22
Mundi radices quatuor numerantur, terra, aqua, ignis et aer. Et annuae temporum vices sunt totidem, hiems, aestas, ver et autumnus.
PL 17, 11C世界の根は四つと数えられる。地、水、火、空気である。年の巡りもまた同じ数であり、冬、夏、春、秋である。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.23
Denique de terrae fructibus Deo oblationes annum ante quartum fieri prohibetur: Sic enim scriptum est: Fructus terrae tres annos erit vobis immundus, non comedetis ex eo: at anno quarto erit omnis fructus ejus sanctus et laudabilis Domino (Levit. XIX, 23, 24) .
PL 17, 11C実に、地の実から神に献げ物をすることは、第四年より前には禁じられている。こう書かれているからである。「地の実は、三年の間、汝らにとって汚れたものである。そこから食べてはならない。だが第四年には、その実はすべて聖であり、主に称えられるものとなる」(レビ記19:23–24)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.24
Nec immerito: quaternioni enim insunt omnia, punctum, linea, superficies, et soliditas, mensurae universorum. Insunt etiam potissimae symphoniae musicae. Deinde quadranguli latera oportet esse aequalia.
PL 17, 11Cこれは当然である。四には、すべてのものが備わっている。点、線、面、立体であり、万物の尺度である。また、音楽の主要な和音も備わっている。さらに、四辺形の辺は等しくなければならない。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.25
Aequalitas vero mater est justitiae, quae caeterarum virtutum dux est et magistra. Justitiam ergo quaternarius insinuat. Binarius demum nec ipse expers est mysterii.
PL 17, 11C等しさは正義の母であり、正義は他の諸々の徳の導き手であり師である。ゆえに四は正義を示す。最後に、二もまた奥義と無縁ではない。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.26
Legimus enim viduam illam insigni laude a Domino commendari, quae aera duo in gazophylacium misit (Luc. XXI, 2) . Samaritanus pro curatione sauciati binos erogavit nummos (Luc. X, 35) .
PL 17, 11D我々は、あのやもめが主によって際立った称賛を受けたと読む。彼女は賽銭箱に二枚の銅貨を入れた(ルカ21:2)。サマリア人は、傷を負った者の手当てのために二枚の貨幣を支払った(ルカ10:35)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.27
Apud Samaritanos biduum transegit Salvator Christus (Joan. IV, 43) : bipartitam namque significat charitatem, Dei nempe, et proximi: In his duobus, dicit Dominus, universa Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40) .
PL 17, 11D救い主キリストはサマリア人のもとで二日を過ごした(ヨハネ4:43)。二は、愛が二つに分かれていること、すなわち神への愛と隣人への愛を表すからである。主は言う。「この二つに、律法全体と預言者が掛かっている」(マタイ22:40)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.28
Mansiones igitur filiorum Israel ab Aegypti finibus, usque ad repromissionis terram quadraginta duae a Moyse recensentur. Sic et sanctus Matthaeus Christi generationem describens, quadraginta duas enumerat.
PL 17, 11Dこうして、イスラエルの子らの宿営地は、エジプトの境から約束の地まで、モーセによって四十二と数えあげられている。聖なるマタイもまた、キリストの生まれを記すとき、四十二〔の世代〕を数えあげている。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.29
Inquit enim: ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim (Matth. I, 17) : ut ostenderet quod verus Israelita qui de saeculi hujus Aegypto ad coelum, veram viventium terram, per tot rerum discrimina et inimicorum tentamenta, pervenire festinat, pace per denarium, justitia per quaternarium, charitate per binarium, armari oportet.
PL 17, 11Dこう言うからである。「アブラハムからダビデまで十四の世代、ダビデからバビロンへの移住まで十四の世代、バビロンへの移住からキリストまで十四の世代」(マタイ1:17)。それは、この世のエジプトから天へ、生ける者たちの真の地へ、これほど多くの危険と敵の誘惑を通って急ぎ至ろうとする真のイスラエル人が、十によって平和を、四によって正義を、二によって愛を身に帯びて武装せねばならぬことを示すためである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.30
Pace; quia scriptum est: In pace vocavit nos Deus (I Cor. VI) . Justitia; quia dicit idem Apostolus: State induti loricam justitiae (Ephes. VI, 14) . Charitate; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8) .
PL 17, 12A平和。「神は平和のうちに我々を召した」と書かれているからである(一コリント6〔底本は章のみを刷る。引かれた句は一コリント7:15〕)。正義。同じ使徒が言うからである。「正義の胸当てを着けて立て」(エフェソ6:14)。愛。「愛は多くの罪を覆う」からである(一ペトロ4:8)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 0.31
Christus ergo ad Virginem, Israel ad Jordanem, Christianus ad coelum pari mansionum numero deveniunt: Sed jam ipsas Israelis profectiones sigillatim consideremus.
PL 17, 12Aこうして、キリストはおとめ〔マリア〕に〔マタイの系図の四十二の世代を経て、キリストがおとめから生まれるに至ることを言うらしい〕、イスラエルはヨルダンに、キリスト教徒は天に、同じ数の宿営地によって至る。さて、イスラエルの出発そのものを、一つずつ考察しよう。