作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXXII 第XXXII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 32C · 8 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.1

1

XXXIIª mansio, ASIONGABER.--Mansio trigesima secunda dicitur Asiongaber, quo filii Israel applicuerunt; unde sequitur; Et profecti de Ebrona, castrametati sunt in Asiongaber (Num. XXXIII, 35) .

PL 17, 32C

第32の宿営地、エツヨン・ゲベル。――第32の宿営地はエツヨン・ゲベルと呼ばれ、イスラエルの子らが着いたところである。そこで聖書は続ける。「アブロナを出発して、エツヨン・ゲベルに宿営した」(民数記33:35)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.2

2

Postrema filiorum Israel in deserto Pharan statio haec est; nam ut in superioribus diximus, plurimas ambiens mansiones illa solitudo hucusque protenditur: interpretatur vero consilia viri.

PL 17, 32C

ここは、イスラエルの子らがパランの荒れ野でとった最後の宿営である。上で述べたように、あの荒れ地は多くの宿営地を巻き込んで、ここまで広がっているからである。エツヨン・ゲベルは「成人の思慮」〔consilia viri〕と解される。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.3

3

Et recte intentioni quadrat: quoniam qui tantas peregit mansiones, tot virtutum penetravit sinus, tot charismatum spiramina sensit, tot se studiis perfectionum exercuit; jam desiit esse puer sensibus, jam ad mensuram aetatis plenitudinis Christi pervenit, jam crevit in virum perfectum.

PL 17, 32D

そして、それは意図にふさわしい。これほど多くの宿営地を踏破し、これほど多くの徳の懐に入り、これほど多くのカリスマの息吹を感じ、これほど多くの完成への努力に身を鍛えた者は、もはや思いにおいて子どもであることをやめ、すでにキリストの充満の年齢の度量に達し、すでに成熟した成人へと成長したからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.4

4

Et ideo viri consilia adeptus est, ut cum Apostolo dicat: Cum autem factus sum vir, quae parvuli erant, deposui (I Cor. XIII, 11) . Quin potius altum adeptus est consilium, quia Salomon in Proverbiis dicit: Aqua profunda consilium in corde viri (Prov. XX, 5) .

PL 17, 32D

それゆえ成人の思慮を得たのであり、使徒と共に言う。「私は成人となったとき、幼子のものを捨てた」(一コリント13:11)。いやむしろ、深い思慮を得たのである。ソロモンが箴言で言うからである。「人の心にある思慮は、深い水である」(箴言20:5)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.5

5

De consilio isto sapiens dicebat: Sine consilio nihil facias, et in faciendo ne te poeniteat (Eccl. XXXII, 24) .

PL 17, 32D

この思慮について賢者は言っていた。「思慮なしに何事もするな。行ったあとで悔いることのないように」(集会の書32:24)〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した〕。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.6

6

Quod non est illud, de quo queritur Dominus, per prophetam dicens: Vae filii apostatae! haec dicit Dominus: Fecistis consilium non per me, et pactum non per Spiritum meum (Esai. XXX, 1) .

PL 17, 32D

これは、主が預言者を通して嘆くあの思慮ではない。主は言う。「災いだ、背教の子らよ。主はこう言う。汝らは私によらずして計らいを立て、私の霊によらずして契約を結んだ」(イザヤ30:1)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.7

7

Sed illud de quo sapiens: Cognitio sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons purus vitae, quod custodit a malo (Eccl. XXI, 16) ; quia consilium bonum custodiet te, cogitatio autem sancta servabit te.

PL 17, 33A

そうではなく、賢者が語るあの思慮である。「賢者の知識は氾濫のようにあふれ、その思慮は生命の清い泉のようで、悪から守る」(集会の書21:16〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した〕)。善い思慮はあなたを守り、聖なる思いはあなたを保つからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 32.8

8

Huc ergo incunctanter pergamus, et nostra hic alacres tentoria erigamus; ut Deo in toto corde nostro, sicut David in concilio justorum, et congregatione, confiteri valeamus (Psal. CX, 1) .

PL 17, 33A

それゆえ、ためらわずにここへ進み、我々の天幕を喜んでここに張ろう。それは、ダビデが義人たちの集いと会衆の中でしたように、我々も心を尽くして神に告白できるようになるためである(詩篇110:1)。