De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.1
XVª mansio, REHTMA.--Decima quinta mansio dicitur Rethma. Ideo sequitur: Et profecti ex Aseroth castrametati sunt in Rethma (Num. XXXIII, 18) .
PL 17, 24C第15の宿営地、リトマ。――第15の宿営地はリトマと呼ばれる。それゆえ続く。「ハツェロトを出発して、彼らはリトマに宿営した」(民数記33:18)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.2
Verum quia alibi legitur: Et post haec profectus est populus de Aseroth, et castrametatus est in deserto Pharan (Num. XIII, 1) : ne Scripturae loca contrariari videantur, attendendum est quod hinc usque ad Asiongaber, mansiones omnes, quae decem et octo enumerantur, omnes, inquam, sequentes ad trigesimam usque secundam, sub deserti Pharan nomine continentur.
PL 17, 24Cだが別の箇所には、「その後、民はハツェロトを出発し、パランの荒れ野に宿営した」と読まれる(民数記13:1)。聖書の箇所が互いに矛盾するように見えないよう、注意すべきは、ここからエツヨン・ゲベルに至るまでの宿営地、すなわち18と数えられるすべての宿営地、つまり第32に至るまでの続くすべてが、パランの荒れ野という名のもとに含まれる、ということである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.3
Appellatur ergo mansio haec alibi, Pharan, communi nomine solitudinis cum caeteris multis; sed Rethma voce propria. Scriptura in alio loco Pharan commendat, dicens: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte umbroso Pharan (Habac. III, 2) .
PL 17, 24Dそれゆえこの宿営地は、ほかの箇所では、他の多くの宿営地と共通の荒れ野の名でパランと呼ばれるが、固有の名ではリトマである。聖書は別の箇所でパランをたたえて言う。「神は南から来り、聖なる者は陰深いパランの山から来る」(ハバクク3:2)〔引かれた句はハバクク3:3〕。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.4
Sub hoc deserto viros duodecim ad terram explorandam mandato Dei Moyses destinavit, qui botrum uvae, mala punica, et ficus terrae retulerunt (Num XIII, 4). Sub hoc deserto Dathan, Abiron et Core filii cum eorum familiis hiatu terrae, ob seditionem sorbentur.
PL 17, 24Dこの荒れ野のもとで、モーセは神の命により12人を、土地を探らせるために遣わし、彼らはブドウの房、ザクロ、土地のイチジクを持ち帰った(民数記13:4)。この荒れ野のもとで、ダタン、アビラム、コラの子ら〔Core filii の係りは定かでない。「コラの子ら」とも、filii を三人全員に係けて「ダタン、アビラム、コラの者ら」とも読める〕は、その家族とともに、反逆のゆえに地の裂け目に呑み込まれた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.5
Sub hoc deserto Aaron sacerdos inter viventes mortuosque medius constitutus, incensi oblatione Deum indignantem placavit, plagam cohibuit.
PL 17, 25Aこの荒れ野のもとで、祭司アロンは生者と死者の間に立ち、香を献げて、憤る神をなだめ、災いを止めた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.6
Sub hoc deserto Aaron virga in tabernaculo arens posita, miraculo et germinavit et floruit: et alia plurima, prout in libro Numerorum legitur, gesta sunt, non tamen per singulas distributa mansiones.
PL 17, 25Aこの荒れ野のもとで、アロンの枯れた杖が天幕に置かれ、奇跡によって芽を出し、花を咲かせた。そのほか民数記に読まれるとおり、きわめて多くの事が、宿営地ごとに分けられてはいないが、行われた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.7
Per quae mystice docemur quod viri ad explorandam uberem terram missi, et qui populum a promissa Domini haereditate desperarunt, scribarum et pharisaeorum praetulerunt imaginem: sicut enim illi a Moyse missi sunt ut fecunditatem soli consideratione sollicita tractantes, populum ad ejus adeptionem animarent: ita et isti per Legem et Prophetas, ut Scripturarum investigatione Dominicum specularentur adventum, in quo vitam aeternam consequi possent, constituti sunt: sed sicut illi a spe possidendae haereditatis retraxerunt, vel ipse populus eorum revelatione a Dei promissione se alienavit: ita et isti ne in Christum Dominum crederent, plebi fallaciis disuaserunt.
PL 17, 25Aこれによって我々は奥義の意味で教えられる。豊かな土地を探るために遣わされた者たち、また民を主の約束された相続について絶望させた者たちは、律法学者たちとファリサイ派の人々の似姿を示していた。実に、前者がモーセによって、土地の豊かさを入念に考察して、民をその獲得へと励ますために遣わされたように、後者もまた、律法と預言者を通じて、聖書の探究によって主の到来を見定めるために——その到来において永遠の生命を得られるのであるが——立てられた。だが、前者が相続を所有する望みから民を引き戻し、あるいは民自身が彼らの報告によって神の約束から遠ざかったように、後者もまた、主キリストを信じないよう、民を欺瞞によって思いとどまらせた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.8
Ideo in eos dicitur: Vae vobis qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. XI, 52) . Botrum vero quem retulerunt, Christus est.
PL 17, 25Bそれゆえ彼らについて言われる。「災いあれ、汝らに。知識の鍵を取り上げた者たちよ。汝ら自身は入らず、入ろうとする者たちを妨げた」(ルカ11:52)。彼らが持ち帰った房は、実はキリストである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.9
Ideo in Canticis Canticorum dicit Ecclesia de Christo: Botrus Cypri fraternus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I, 13) . Malum punicum ob ejus ruborem sanguis Christi est. Unde Esaias: Unde fulvor vestium de Bosra (Esa. LXIII, 1) ?
PL 17, 25Bそれゆえ雅歌で教会はキリストについて言う。「私の兄弟は、私にとって、エン・ゲディのブドウ畑にあるキプロスの房である」(雅歌1:13)。ザクロは、その赤さのゆえにキリストの血である。それゆえイザヤは言う。「ボツラから来る衣の赤さは、どこから来たのか」(イザヤ63:1)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.10
Ficus ob ejus suavitatem lex evangelica: ideo jugum meum suave est (Matth. XI, 30) . Per Dathan et Abiron, quid aliud quam qui haereses et schismata in ecclesiam introducunt, significantur?
PL 17, 25Bイチジクは、その甘美さのゆえに福音の法である。それゆえ「私の軛は甘美である」(マタイ11:30)。ダタンとアビラムによって、異端や分派を教会に持ち込む者たち以外の何が表されようか。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.11
Ii sacerdotis auctoritate contempta, ab eo et Dei Ecclesia se segregantes, alias ecclesias, aliud altare, alios mores, ut Apollinaris, Novatianus, et similes somniant: et Dei ordinatione rejecta, proprias conantur statuere vanitates: haereticis tandem Schismaticisque terrae deglutitis voragine, Aaron sacerdos, id est, Christus Dominus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech constituitur medius ad placandum Deum: quia ipse sempiternum habet sacerdotium, semper vivens ad interpellandum pro nobis (Heb. VII, 24) .
PL 17, 25C彼らは、司教の権威を軽んじ、司教と神の教会から自らを切り離して、アポリナリオスやノウァティアヌスやその同類が夢想するように、別の教会、別の祭壇、別の習俗を思い描く。そして神の定めを退けて、自分たち独自の空しいものを打ち立てようとする。こうして異端者たちと分派者たちが地の淵に呑み込まれたのち、祭司アロン、すなわち、メルキゼデクの位に従って永遠に祭司である主キリストが、神をなだめるために中に立てられる。キリスト自身は永遠の祭司職をもち、常に生きて我々のために執り成すからである(ヘブライ7:24)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 15.12
Arida virga Aaron quae postea miraculo germinavit, Christi caro est, quae virga dicitur a propheta: Egredietur virga de radice Jesse (Esai. XI, I) . Haec arida floruit, quia mortua resurrexit.
PL 17, 25Cアロンの枯れた杖〔virga〕は、のち奇跡によって芽を出したが、それはキリストの肉であり、預言者によって「若枝」〔virga〕と呼ばれる。「エッサイの根から若枝が出る」(イザヤ11:1)。この枯れたものが花を咲かせたのは、死んだものが復活したからである。