作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XVI 第XVI章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 25D · 2 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 16.1

1

XVIª mansio, REMON-PHARES.--Decima sexta mansio Remon-phares appellatur. Sequitur enim: Et profecti ex Rethma, castrametati sunt in Remon-phares (Num. XXXIII, 19) Haec est mansio secunda in deserto Pharan, quae in nostra lingua divisio sublimis interpretatur: quia ubi quis in Rethma, quod est os videntis, commoratus est, hoc est, perfectam rerum adeptus est intelligentiam, venit ad Remon-phares, hoc est, ad sublimem divisionem, qua a terrenis coelestia, et ab infimis sublimia separare potest.

PL 17, 25D

第16の宿営地、リモン・ペレツ。――第16の宿営地はリモン・ペレツと呼ばれる。続けて言うからである。「リトマを出発して、彼らはリモン・ペレツに宿営した」(民数記33:19)。これはパランの荒れ野の第2の宿営地であり、我々の言葉では「高い分かれ目」と解される。リトマ、すなわち「見る者の口」に滞在した者、すなわち物事の完全な理解を得た者は、リモン・ペレツ、すなわち高い分かれ目に至り、それによって地上のものから天上のものを、低いものから高いものを分けることができるからである。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 16.2

2

Nec immerito: nam vigorato intellectu, crescenteque rerum notitia, infunditur judicium, quo a temporalibus aeterna, et a caducis perpetua discernuntur. Ideo per Prophetam dicitur: Si eduxeris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19) .

PL 17, 25D

それも当然である。理解が強められ、物事の知識が増すと、判断力が注がれ、それによって時間的なものから永遠のものが、はかないものから常なるものが見分けられるからである。それゆえ預言者を通じて言われる。「もし汝が貴いものを卑しいものから引き出すなら、汝は私の口のようになる」(エレミヤ15:19)。