De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.1
XIIIª mansio, SEPULCRA CONCUPISCENTIAE.--Decima tertia mansio habetur in Sepulcris concupiscentiae. Ideo inquit: Et profecti de deserto Sinai, castrametati sunt in Sepulcris concupiscentiae (Num. XXXIII, 16) .
PL 17, 23B第13の宿営地、欲望の墓〔新共同訳ではキブロト・ハタアワ〕。――第13の宿営地は欲望の墓にある。それゆえ言う。「シナイの荒れ野を出発して、彼らは欲望の墓に宿営した」(民数記33:16)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.2
Haec mansio ab eventu nomen accepit: Nam populus manna pertaesus, carnes, pisces, pepones, et alia quae apud Aegyptios erant gulae incitamenta concupivit, et adversus Moysen tumultum excitavit.
PL 17, 23Cこの宿営地は出来事から名を得た。民はマナに飽き、肉や魚、メロン、そのほかエジプト人のもとで食欲をそそった物を欲しがり、モーセに対して騒ぎを起こしたからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.3
Quare iratus Dominus, misit coturnicum prope terram volantium innumerabilem copiam, quibus eorum gulam possent explere: Sed dicit Scriptura: Carnes adhuc erant in dentibus eorum (Num. XI, 33) : hoc est, antequam digererentur, percussit Dominus populum plaga magna valde: Et hinc, inquit, vocatum est nomen loci illius, Sepulcra concupiscentiae; quia ibi sepelierunt populum desideratorem (Ibid., 34) .
PL 17, 23Cそこで主は怒り、地のすぐ近くを飛ぶウズラを数えきれぬほど送った。それで彼らは食欲を満たせたはずであった。だが聖書は言う。「肉はまだ彼らの歯の間にあった」(民数記11:33)。すなわち、消化される前に、主は民を非常に大きな災いで打った。さらにこう言う。「それゆえ、その場所の名は『欲望の墓』と呼ばれた。そこで、欲を抱いた民を葬ったからである」(民数記11:34)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.4
Ex quibus docemur, ut qui conversationem reliquimus saeculi, et Aegyptias ollas id est carnalium desideriorum fervores contempsimus, non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulenta Aegyptiorum appetere, quae sunt magnarum carnium; sed simplicem mannae cibum, id est, puram et coelestem vitam quaerere.
PL 17, 23Cこれによって我々は教えられる。世の生き方を捨て、エジプトの鍋、すなわち肉の欲望の熱を軽んじた我々は、天のパンに対してつぶやいてはならず、エジプト人たちの毒のあるもの、すなわち大きな肉を欲してもならず、マナの質素な食物、すなわち清く天上的な生活を求めねばならない、と。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.5
Alioquin si post praecepta, Angelicam escam, mannaque coelestis vitae, sive doctrinae rursus carnes Aegyptias, quae sunt carnales hujus saeculi voluptates, et vetustorum concupiscentias vitiorum appetere voluerimus, statim ira Domini percussi torquebimur, desideria nostra vertentur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt omni spurcitia.
PL 17, 23Dさもなければ、掟と天使の食物、天上の生活あるいは教えのマナを受けたのちに、再びエジプトの肉、すなわちこの世の肉の快楽や古い悪徳の欲望を求めようとするなら、直ちに主の怒りに打たれて苦しめられ、我々の欲望は墓塚に変わり、我々は白く塗られた墓となるであろう。それは外では人々に美しく見えるが、内はあらゆる汚れで満ちている。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.6
In hac mansione Moyses mandato Dei septuaginta viros seniores ex populo delegit, qui ad regendam plebem ei adjutores forent: Et sustinebunt, inquit, tecum impetum populi, et non feres illos tu solus (Exod. XI, 22) .
PL 17, 24Aこの宿営地でモーセは、神の命により、民の中から70人の長老を選んだ。民を治めるにあたって彼の補佐となるためである。神は言う。「彼らは汝とともに民の勢いを支え、汝一人で彼らを担うことはない」(出エジプト記11:22)〔引かれた句は民数記11:17〕。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.7
Super quos postea Spiritus descendit, et prophetaverunt. Quod in typo factum est: quoniam Spiritus sanctus in die Pentecostes Apostolis se infudit, ut et ad fundandam Ecclesiam sapientes essent, et ad regendam fortes: Attendite, inquit, ut in actibus Apostolorum legitur, vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei (Actor. XX, 28) .
PL 17, 24Aその後、彼らの上に霊が降り、彼らは預言した。これは予型において起こったことである。聖なる霊が五旬節の日に使徒たちに注がれ、教会を建てるにあたって賢く、治めるにあたって強い者となったからである。使徒言行録に読まれるとおりである。「汝ら自身と、すべての群れとに心を配れ。聖なる霊は、その群れの中に汝らを司教として立て、神の教会を治めさせたのである」(使徒言行録20:28)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 13.8
Donum itaque virtutis coelestis quod olim in Moyse et in Prophetis exstitit, super Apostolos visibiliter apparuit.
PL 17, 24Aこうして、かつてモーセと預言者たちのうちにあった天の力の賜物が、使徒たちの上に目に見える形で現れた。