De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.1
XIVª mansio, ASEROTH.--Decima quarta mansio in Aseroth consummatur: nam subjungit: Et pro fecti ex Sepulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Aseroth (Num. XXXIII, 17) .
PL 17, 24B第14の宿営地、ハツェロト。――第14の宿営地はハツェロトで果たされる。続けて言うからである。「欲望の墓を出発して〔pro fecti は底本の行末の分かち〕、彼らはハツェロトに宿営した」(民数記33:17)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.2
De eadem mansione alibi sic quoque legitur: A Sepulcris concupiscentiae profectus est populus in Aseroth (Num. XI, 34) . Hic Aaron et Maria soror, eo quod Moyses Aethiopissam alienigenam duxerat uxorem, satis ei procaciter obtrectarunt.
PL 17, 24B同じ宿営地については、別の箇所にもこう読まれる。「欲望の墓から民はハツェロトに出発した」(民数記11:34)。ここでアロンと姉のミリアム〔ラテン語では Maria〕は、モーセがクシュの女〔ラテン語では「エチオピアの女」〕、異国人を妻に迎えたというので、彼をかなり厚かましく非難した。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.3
Unde illa contagione leprae illico perfusa ab aliorum consortio, ad sanitatis usque tempus ejecta fuit.
PL 17, 24Bそのため彼女は、重い皮膚病の伝染にたちまち覆われ、健康になる時まで、ほかの者たちの交わりから追い出された。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.4
Quod novi figuram mysterii praetulit evidentem: nempe quod sacerdotalis illa plebs patrum, zelo Christi Salvatoris nostri adversus Ecclesiam ex gentibus congregatam insurrectura foret.
PL 17, 24Bこれは新しい奥義の明らかな象りを示していた。すなわち、父祖たちのあの祭司の民が、我々の救い主キリストをめぐる熱情から〔zelo Christi の係りは定かでない。「キリストをめぐる熱情」と取った〕、諸国民から集められた教会に対して立ち上がろうとしていた、ということである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.5
Quo perfidiae impura livore in Dei tabernacula non admittenda veniret, donec praefinitum claruerit tempus, quo plenitudo gentium consummaretur, ut ad Romanos scripsit Apostolus (Rom. XI, 25) .
PL 17, 24Bそれは、背信の汚れた〔底本は impura。perfidiae に係る impurae とも、livore に係る impuro とも読める〕妬みのゆえに、その民が神の天幕には受け入れられない者となるためである。定められた時が明らかになり、使徒がローマの人々に宛てて書いたとおり、諸国民の満ちる時が成就するまで、そうである(ローマ11:25)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.6
Nam tunc tantum pristinam poterit recuperare sanitatem, cum septiformis ei Spiritus gratia ad veniam fuerit suffragata.
PL 17, 24Cその民が昔の健康を取り戻しうるのは、七重の霊の恩寵が赦しのために彼らを助けたときだけだからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.7
Verum quia Aseroth beatitudo interpretatur, merito a sepulcris concupiscentiae in hanc stationem venitur: quoniam nisi carnis concupiscentias quis sepelierit, ad aeternam beatitudinem pervenire non poterit.
PL 17, 24Cハツェロトは「至福」と解されるので、欲望の墓からこの宿営へ来るのは当然である。肉の欲望を葬らぬ者は、永遠の至福に至りえないからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 14.8
Idcirco inquit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) .
PL 17, 24Cそれゆえ使徒は言う。「肉と血は神の国を所有できない」(一コリント15:50)。