De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 22.1
XXIIª mansio, MACELOTH.--Mansio vigesima secunda dicitur Maceloth; idcirco subjungit: Et profecti de Arada, castrametati sunt in Maceloth (Num. XXXIII, 25) .
PL 17, 27D第22の宿営地、マクヘロト。――第22の宿営地はマクヘロトと呼ばれる。それゆえ聖書は続ける。「ハラダを出発して、マクヘロトに宿営した」(民数記33:25)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 22.2
Maceloth interpretatur ab initio, per quod innuitur quod qui tendit ad perfectionem, vel eam aliquo modo assecutum se sentit, ad rerum initium, a quo universa dependent, respicere, ad ipsumque cuncta referre debet, nec ab eo umquam recedere (Orig. loco sup. cit.) .
PL 17, 27Dマクヘロトは「初めから」〔ab initio〕と解される。これによって示されるのは、完成を目指す者、あるいは何らかの仕方でそれに達したと感じる者は、万物がそれに依存するところの事物の初めを見つめ、すべてをその初めに帰し、決してそこから離れてはならない、ということである(オリゲネス、上に引いた箇所)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 22.3
Deus est principium et finis, ut in Apocalypsi scribitur: Ego sum principium et finis, dicit Dominus Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 8) . Ideo ad Deum reducenda sunt omnia.
PL 17, 28A神は初めであり終わりである。黙示録に書かれているとおりである。「私は初めであり終わりである、と主なる神は言う。今おり、かつており、やがて来る全能者である」(黙示録1:8)。それゆえ、すべては神へと立ち返らされねばならない。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 22.4
Hunc ut principium recognoscebat propheta, dum dixit: Nonne tu a principio, Domine Deus meus sancte (Habac. I, 12) .
PL 17, 28A預言者は神を初めとして認めていた。こう言ったときである。「主よ、私の聖なる神よ、汝は初めからいたのではないか」(ハバクク1:12)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 22.5
Hunc recognoscebat Apostolus dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis familia in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 14) .
PL 17, 28A使徒も神を認めていた。言う。「私は、我々の主イエス・キリストの父に膝をかがめる。この父から、天と地にあるすべての家族が名を受ける」(エフェソ3:14)。