De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 23.1
XXIIIª mansio, THAATH.--Mansio vigesima tertia est Thaath; ideo sequitur: Et profecti de Maceloth, castrametati sunt in Thaath (Num. XXXIII, 26) .
PL 17, 28A第23の宿営地、タハト。――第23の宿営地はタハトである。それゆえ聖書は続ける。「マクヘロトを出発して、タハトに宿営した」(民数記33:26)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 23.2
Verum quia Thaath longanimitatem seu tolerantiam latine significat, per ipsam indicatur nobis, quod qui in via Dei proficere, aliisque prodesse contendit, multa pati, multa aequanimiter perferre necesse est.
PL 17, 28Aところで、タハトはラテン語では「辛抱強さ」〔longanimitas〕、すなわち「耐え忍ぶこと」〔tolerantia〕を意味するので、それによって我々に示されるのは、神の道において進歩し、他の人々の益になろうと努める者は、多くを受け、多くを平静に耐え抜かねばならない、ということである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 23.3
Idcirco apostolis dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19) . Ad tolerantiam nos invitat Apostolus, praecedentium patrum, Christique exemplum proponens.
PL 17, 28Bそれゆえ使徒たちに語られる。「汝らは汝らの忍耐によって、汝らの魂を得るであろう」(ルカ21:19)。使徒は、先立つ父祖たちとキリストの模範を示して、我々を耐え忍びへと招く。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 23.4
Inquit enim: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum Christum (Heb. XII, 1) .
PL 17, 28B実に彼は言う。「それゆえ、我々もまた、これほど大きな証人たちの雲を上に置かれているのだから、あらゆる重荷と、まとわりつく罪を捨て、忍耐によって、我々に定められた競走を走ろう。信仰の創始者であり完成者であるイエス・キリストを見つめながら」(ヘブライ12:1)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 23.5
Dominus enim noster Jesus Christus multa erga homines mansuetudinis, tolerantiae malorum, prout dilucide recensentur in Evangeliis, exempla, quo ejus sequeremur vestigia, ut Petrus apostolus dicit, nobis exhibuit (I Pet. II, 21) .
PL 17, 28B我々の主イエス・キリストは、福音書に明らかに数え上げられているとおり、人々に対する柔和と、悪への耐え忍びの、多くの模範を、使徒ペトロの言うように、我々がその足跡に従うために、我々に示したのである(一ペトロ2:21)。