作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXXIII 第XXXIII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 33A · 5 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 33.1

1

XXXIIIª mansio, SIN.--Mansio trigesima tertia est in deserto Sin; quare subjungit: Et profecti de Asiongaber, castrametati sunt in deserto Sin. (Num. XXXIII, 36) .

PL 17, 33A

第33の宿営地、ツィン〔ラテン語では第8の宿営地と同じ Sin。新共同訳ではツィンの荒れ野、すなわちカデシュ〕。――第33の宿営地はツィンの荒れ野にある。それゆえ聖書は付け加える。「エツヨン・ゲベルを出発して、ツィンの荒れ野に宿営した」(民数記33:36)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 33.2

2

Octava mansio supra eodem quoque nomine nuncupatur; inquit enim: Et profecti a mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Sed attendendum quod hic locus alius ab illo est; ideo infra subjungitur: De deserto Sin, haec est Cades (Num. XX, 1) .

PL 17, 33A

第8の宿営地も、先に同じ名で呼ばれている。聖書は言うからである。「紅海を出発して、シンの荒れ野に宿営した」。しかし注意すべきことに、この場所はあの場所とは別である。それゆえ、下で付け加えられている。「ツィンの荒れ野、すなわちカデシュ」(民数記20:1)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 33.3

3

Et alibi, dum populus in hac moraretur mansione, mittens nuntios Moyses ad regem Edom: Et nunc sumus, inquit, in Cades civitate, ex parte finium tuorum (Ibid., 14) . Hanc meminit David propheta, dicens: Et commovebit Dominus desertum Cades (Psal. XXVIII, 8) .

PL 17, 33B

また別の箇所でも、民がこの宿営地に留まっていたとき、モーセはエドムの王に使者を送って言う。「いま我々は、汝の領土の端にある町カデシュにいる」(民数記20:14)。預言者ダビデはこの地を記して言う。「主はカデシュの荒れ野を揺り動かす」(詩篇28:8)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 33.4

4

Hic Maria Moysi soror diem suum obivit, mortua et sepulta est, ut supra legitur. Quod Josephus quoque describit dicens: Tunc itaque sororem ejus Mariam finis vitae accepit, [cum quadragesimum complesset annum, ex quo Aegyptum dereliquit: sepelieruntque eam publice nimis splendide (Lib. IV Antiqq. cap. 4).

PL 17, 33B

ここで、モーセの姉ミリアム〔ラテン語では Maria〕は最期の日を迎え、死んで葬られた。上に読まれるとおりである。ヨセフスもこれを記して言う。「そのとき、彼の姉ミリアムを生の終わりが迎えた。〔底本はこの句の頭に「[」に似た印を刷るが、活字の欠けらしく、意味は無い〕エジプトを去って以来四十年目を満たしたときである。人々は彼女を公に、きわめて盛大に葬った」(『古代誌』第4巻第4章)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 33.5

5

Hic denique penuria aquae laborat populus; quare iratus tumultuatur in Moysen: a quo petra jussu Dei mirabili virga percussa, aqua manavit copiosa; unde bibentibus cunctis cupiditas sitis ablata est.

PL 17, 33C

実にここで、民は水の欠乏に苦しむ。そこで怒ってモーセに向かって騒ぎ立てた。モーセが神の命令により不思議な杖で岩を打つと、水が豊かに湧き出て、飲んだ皆から渇きの欲求が取り去られた。