De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.1
IIª mansio, SOCOTH.--Secunda filiorum Israel profectio fuit in Socoth: ibique tentoria, Aegypto relicta, figentes, secundam mansionem habuerunt. Ideo dicit: Profecti autem filii Israel ex Ramesse, castrametati sunt in Socoth (Num. XXXIII, 3) .
PL 17, 14B第2の宿営地、スコト。――イスラエルの子らの第2の出発はスコトへであった。エジプトを去ってそこに天幕を張り、第2の宿営地とした。ゆえに言う。「イスラエルの子らはラメセスを出発して、スコトに宿営した」(民数記33:3)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.2
Intentio sancti Prophetae Moysi, qui Dei mandato populi processum ex Aegypto usque ad Jordanem descripsit, non fuit singula notare loca ad quae ei in universo itinere divertere contigerit; sed illa tantum in quibus aliqua mysteria facta sunt.
PL 17, 14B聖なる預言者モーセの意図は、神の命令により、民のエジプトからヨルダンに至る進行を記すにあたって、全旅程のなかで自分が立ち寄ることになった場所を一つ一つ書きとめることではなく、何らかの奥義が成就した場所だけを記すことにあった。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.3
Socoth urbs est in montanis, extra terram Aegypti; ei tamen finitima, ut legitur in libro Jesu Nave (Josue XIII, 7) . Denique Socoth interpretatur tabernacula. Unde Jacob quando ab Esau qui ei a Mesopotamia revertenti occurrit, se divisit.
PL 17, 14Bスコトは山地にある町で、エジプトの地の外にあるが、それに隣接している。ヌンの子ヨシュアの書に読まれるとおりである(ヨシュア記13:7〔引かれた句はヨシュア記13:27〕)。実に、スコトは「天幕」〔tabernacula〕と解される。ヤコブが、メソポタミアから帰る途中で出会ったエサウと身を分けたときのことである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.4
Reversus est, inquit Scriptura, in tabernacula (Gen. XXXIII, 17) . Ubi alia translatio habet: Reversus est Socoth. Et subjungit ibi: Et fecit Jacob sibi domos, et pecoribus suis fecit tabernacula: propter hoc vocavit nomen loci illius, Tabernacula.
PL 17, 14B聖書は言う。「彼は天幕へ戻った」(創世記33:17)。ここで別の訳は、「彼はスコトへ戻った」としている。そしてそこに続けて言う。「ヤコブは自分のために家々を建て、家畜のために天幕を作った。それゆえ、その場所の名を『天幕』と呼んだ」。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.5
Et ibi alia translatio dicit: Appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula. In hac quoque mansione coxerunt farinam: Dicitur enim in libro Exodi: Et fecerunt ex farina subcinericios azymos (Exod. XII, 39) ; Non enim fermentata fuit: ejecerunt namque eos Aegyptii.
PL 17, 14Cそこでも別の訳は言う。「その場所の名をスコトと呼んだ。すなわち天幕である」。またこの宿営地で、彼らは粉を焼いた。出エジプト記にこう言われているからである。「彼らは粉から、灰の下で焼いたパン種なしのパンを作った」(出エジプト記12:39)。パン種が入れられなかったのは、エジプト人が彼らを追い出したからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.6
In hac fit insuper annorum computatio quibus Israel fuit in Aegypto. Inquit enim: At habitatio filiorum Israel, quam habitaverunt ipsi et patres eorum in terra Aegypti, etc. (Ibid., 40) .
PL 17, 14Cさらにこの宿営地で、イスラエルがエジプトにいた年数の勘定がなされる。こう言うからである。「イスラエルの子らの住まい、すなわち彼ら自身とその父祖たちがエジプトの地に住んだ住まいは……」など(出エジプト記〔12:〕40)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.7
In hac tandem praecipitur ut hujus ex Aegypto liberationis perpetuum exstet apud eos memoriale.
PL 17, 14Cまたこの宿営地で、ついに、このエジプトからの解放が彼らのあいだで永く記念として残るよう命じられる。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.8
Inquit enim: Dixit Moyses ad populum: Recordamini diei hujus, in qua egressi estis ex Aegypto, ex domo servitutis: in manu enim forti eduxit vos hinc Dominus (Exod. XIII, 3) . In hac demum solemnitas azymorum, ritusque azyma comedendi praescribitur.
PL 17, 14Cこう言うからである。「モーセは民に言った。『汝らがエジプトから、奴隷の家から出たこの日を覚えよ。主が強い手で、汝らをここから導き出したからである』」(出エジプト記13:3)。さらにこの宿営地で、パン種なしのパンの祭りと、パン種なしのパンを食べる儀礼が定められる。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.9
Nam inquit: Sex dies comedetis azyma; at die septima festum Domino: non apparebit ibi fermentatum (Ibid., 6) . Haec quoad litteram.
PL 17, 14Dこう言うからである。「汝らは六日間、パン種なしのパンを食べよ。七日目は主の祭りである。そこにパン種の入ったものが現れてはならない」(出エジプト記〔13:〕6)。以上が文字どおりの意味である。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.10
Quoad mysteria vero, dicimus quod profectus filiorum Israel in Socoth, quod interpretatur Tabernacula, designat quod qui mansionem habuit in Ramesse, hoc est in commotione poenitentiae, debet proficisci in Socoth, hoc est, in tabernacula quasi per considerationem ambulare.
PL 17, 14D奥義の意味では、こう言う。イスラエルの子らが「天幕」と解されるスコトへ出発したことは、次のことを表している。ラメセス、すなわち悔い改めの揺れ動きに宿営地を持った者は、スコト、すなわち天幕へ、いわば考察によって歩み入るべきである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.11
Quod sicut ille qui alio tendit, nec firmam habet domum, moratur in tabernaculis. Unde quid aliud est in tabernaculis habitare, quam peregrinari? sicut Apostolus ad Hebraeos de patribus loquens testatur.
PL 17, 14Dというのは、他の所へ向かう者は、定まった家を持たず、天幕に身を置くからである。それゆえ、天幕に住むことは、旅住まいをすること以外の何であろうか。使徒がヘブライ人たちへの手紙で、父祖たちについて語りつつ証しているとおりである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.12
Inquit enim: Confitentes quod peregrini et hospites essent super terram (Hebr. XI, 13) : et videns se peregrinum in terra, dicat cum Propheta: Advena ego sum in terra (Psal. XXXVIII, 13) .
PL 17, 15Aこう言うからである。「自分たちは地上では旅人であり、寄留者であると告白して」(ヘブライ11:13)。自分が地上で旅人であることを見た者は、預言者とともに言うべきである。「私は地上の寄留者である」(詩篇38:13)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.13
Consideret item Apostoli dictum: Non habemus hic manentem civitatem (Hebr. XIII, 14) . Cognoscat denique quod quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino: unde rejiciat ea quae in mundo sunt; quia concupiscentia carnis est; quia concupiscentia oculorum; et quia superbia vitae.
PL 17, 15A同じく、使徒の言葉を考えるべきである。「我々はここに、とどまる町を持たない」(ヘブライ13:14)。実に、体にある限り主から離れて旅住まいをしていると知るべきである。ゆえに、世にあるものを退けるべきである。それは肉の欲望であり、目の欲望であり、生の傲りだからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.14
Sequatur Apostoli consilium: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, neque adtaminaveritis, quae sunt omnia in interitum, ipso usu: sed ingemiscat habitationem quae de coelo est, semper contendens placere Deo (Coloss. II, 21 et seq.) .
PL 17, 15A使徒の勧めに従うべきである。「触れてはならない、味わってはならない、手を付けてはならない。それらはみな、用いれば滅びに至るものである」。むしろ、天からの住まいを慕って嘆き、つねに神に喜ばれることを目指すべきである(コロサイ2:21以下)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.15
Subcinericiorum coctio azymorum docet, quod expurgato is veteri philosophorum nequitiae et Judaeorum malitiae fermento, epuletur in azymis sinceritatis et veritatis.
PL 17, 15B灰の下でパン種なしのパンを焼くことは、哲学者たちの邪悪とユダヤ人たちの悪意という古いパン種が取り除かれたうえで〔底本は expurgato is veteri。is は余計な字と解した〕、誠実と真理のパン種なしのパンによって宴を催すべきことを教える。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.16
Memoria jugiter unusquisque nostrum teneat illud Domini praeceptum dicentis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6) , et apostoli ne obliviscatur cautionem: Videte ne quis vos depraedetur per Philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8) .
PL 17, 15B我々一人一人は、主の次の命令をつねに心に留めるべきである。「ファリサイ派のパン種に気をつけ、注意せよ」(マタイ16:6)。また、使徒の戒めを忘れてはならない。「誰かが、哲学とむなしい惑わしによって汝らを略奪することのないよう、気をつけよ」(コロサイ2:8)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.17
Deinde in Socoth indicitur computatio annorum quibus populus fuit in Aegypto: quia poenitenti dicitur quod debeat sicut hirundo clamare, et sicut columba meditari annos ejus in amaritudine animae suae (Esai. XXXVIII, 14) : nec de propitiatione peccati esse sine timore (Eccli. V, 5) ; sed dolere, et cum Propheta dicere: Et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5) .
PL 17, 15B次に、スコトでは、民がエジプトにいた年数の勘定が示される。悔い改める者は、ツバメのように叫び、ハトのように、自らの魂の苦しみのなかでその年月を思い巡らすべきだと言われているからである(イザヤ38:14)。また、罪の宥めについて恐れを欠いてはならず(集会の書5:5)、悲しまねばならず、預言者とともにこう言わねばならない。「私の罪は、いつも私の前にある」(詩篇50:5)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.18
Quod non retro aspiciat, pristinas appetendo vanitates, ut uxor Lot, et ut canis revertens ad vomitum.
PL 17, 15Cロトの妻のように、また吐いたものに戻る犬のように、かつての空しいものを求めて後ろを振り返ってはならない。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.19
Quin potius sicut semetipsum immunditiae et iniquitati prostituit, ita exhibeat membra sua servire justitiae in sanctificationem, ut quantum se glorificaverit et in deliciis fuerit; tantum errata sua corrigens et in se vindicans, sentiat tormentum et luctum.
PL 17, 15Cむしろ、自らを不潔と不法に身売りしたように、自分の肢体を、聖化のために正義に仕えるものとして差し出せ。自らを誇り、快楽に暮らした分だけ、自分の過ちを正し、自らの内でそれを罰して、苦痛と嘆きを感じるように。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.20
Demum festum et perpetua azymorum solemnitas praescribitur, hoc est, meditationis et operum perseverantia indicitur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
PL 17, 15C最後に、祭りとパン種なしのパンの永続する祝いが定められる。すなわち、思索と業の堅持が命じられる。終わりまで耐え忍ぶ者は、救われるからである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 2.21
Unde Apostolus: In disciplina perseverate, filii Profectio igitur ex Ramesse ad Socoth est ad meliora.
PL 17, 15Cゆえに使徒は言う。「訓練に耐え忍べ、子らよ」〔底本はここで引用の終わりも引照も刷らず、次の文が続く〕。したがって、ラメセスからスコトへの出発は、よりよいものへ向かう。