作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXVII 第XXVII章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 30A · 8 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.1

1

XXVIIª mansio, MOSEROTH.--Mansio vigesima septima appellatur Moseroth; dicit enim: Et profecti ex Esmona, castrametati sunt in Moseroth (Num. XXXIII, 30).

PL 17, 30A

第27の宿営地、モセロト。――第27の宿営地はモセロトと呼ばれる。聖書は言う。「ハシュモナを出発して、モセロトに宿営した」(民数記33:30)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.2

2

Congrue nunc Moseroth succedit; significat enim disciplinas, ut qui festinationem in Esmona sibi adscivit, eam modo ad comparandas disciplinas sapienter accersat: Et sit, quod Jacobus apostolus docet, omnis homo velox quidem ad audiendum (Jacob. I, 19) .

PL 17, 30B

いまモセロトが続くのはふさわしい。それは「規律」〔disciplinae〕を意味するからである。ハシュモナで迅速さを身に付けた者が、今度はそれを、規律を得るために賢く呼び寄せるためである。使徒ヤコブが教えるとおり、「人はみな、聞くに速く」あるようにするためである(ヤコブ1:19)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.3

3

Deus disciplinae hujus auctor est: dicitur enim per prophetam: Quis ascendit in coelum, et accepit eam, et eduxit eam e nubibus? Quis transivit trans mare, et invenit eam, et afferet eam auro electo?

PL 17, 30B

神がこの規律の創始者である。預言者を通して語られているからである。「誰が天に上って、これを受け、雲の中から導き出したか。誰が海を渡って、これを見いだし、選り抜きの金をもってこれを持って来るのか」。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.4

4

Non est cognoscens viam ejus, neque qui consideret semitas ejus: sed sciens omnia cognoscit eam, et adinvenit eam prudentia sua (Baruch. III, 29 et seq.) .

PL 17, 30B

「その道を知る者はなく、その小道を考える者もない。ただ、すべてを知る者がこれを知り、自らの思慮でこれを見いだした」(バルク3:29以下)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.5

5

Ideo ab ipso expetenda est, dicente Jacobo apostolo: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus, affluenter (Jacob. I, 5) . Haec Deum, ejusque opera revelat.

PL 17, 30B

それゆえ、これは神自身に求められねばならない。使徒ヤコブが言うとおりである。「汝らのうち誰かが知恵に欠けるなら、すべての人に惜しみなく与える神に求めよ」(ヤコブ1:5)。この知恵は、神とその業を啓示する。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.6

6

Doctrix, inquit Salomon, est Dei disciplina, et electrix operum illius, ejus custodia virga correctionis est. Scriptum est enim: Plagae et correptiones dant sapientiam (Prov. XXIX, 15) .

PL 17, 30C

ソロモンは言う。「神の規律は教える者であり、その業を選ぶ者であり、その守りは矯正の杖である」。実に、こう書かれている。「鞭と叱責は知恵を与える」(箴言29:15)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.7

7

Legitur in Numeris hominem quemdam in die sabbati ligna colligentem comprehensum fuisse, coram Moyse et senioribus sisti mandatum, et tandem jussu Dei morte punitum, lapidibus obrutum: Morte, inquit, moriatur homo, lapidabitis eum lapidibus omnis congregatio extra castra (Num. XV, 35) .

PL 17, 30C

民数記には、安息日に薪を集めていたある男が捕らえられ、モーセと長老たちの前に立たせるよう命じられ、ついに神の命令により、石で埋められて死の罰を受けたと読まれる。神は言う。「その人は必ず死なねばならない。会衆はみな、宿営の外で、これを石で撃て」(民数記15:35)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 27.8

8

Quod in hac mansione aliqui factum putant. Hinc Apostolus quoque dicebat: Peccantem coram omnibus argue, ut coeteri timorem habeant (I Tim. V, 20) . Habeamus igitur stationem in Moseroth, id est, correptionum mortificatione in disciplina Dei contineamur.

PL 17, 30C

これがこの宿営地で起こったと考える者もいる。ここから使徒もまた言っていた。「罪を犯す者を、すべての人の前で戒めよ。他の者たちが恐れを抱くためである」(一テモテ5:20)。それゆえ、モセロトに宿営しよう。すなわち、叱責による克己〔mortificatio〕を通して、神の規律のうちにとどまろう。