De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.1
XLIIª mansio, apud JORDANEM.--Mansio quadragesima secunda habetur in campestribus Moab apud Jordanem; ideo dicit: Et profecti de finibus Abarim, venerunt ad occidentem Moab, supra Jordanem juxta Jericho; ibique castrametati sunt apud Jordanem inter Bethsimon, usque Belsachin, in occidente Moab (Num. XXXIII, 48) .
PL 17, 38B第42の宿営地、ヨルダンのほとり。――第42の宿営地は、ヨルダンのほとりのモアブの平野にある。それゆえ、こう言う。「アバリムの境を出発して、モアブの西、ヨルダンの上手、エリコのそばに来た。そこで、モアブの西で、ヨルダンのほとり、ベト・エシモトからベルサキン〔ラテン語では Belsachin。新共同訳ではアベル・シティム〕までのあいだに宿営した」(民数記33:48)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.2
Alio in loco mansionem eamdem meminit Scriptura, dicens: Et discedentes filii Israel, castrametati sunt ad occidentem Moab, apud Jordanem, juxta Jericho (Num. XXII, 1) .
PL 17, 38B聖書は、別の箇所で同じ宿営地を記して言う。「イスラエルの子らは出発して、モアブの西、ヨルダンのほとり、エリコのそばに宿営した」(民数記22:1)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.3
Denique postrema hujus laboriosi diuturnique filiorum Israel itineris a Moyse per verbum Dei descripta mansio haec est. In qua licet plurima dicta gestaque sint memoratu digna, pauca tamen haec enarrabimus.
PL 17, 38B実に、これは、イスラエルの子らの労苦に満ち長く続いた旅程のうち、神の言葉によってモーセが記した最後の宿営地である。ここでは語られ行われた記憶に値することが非常に多いが、我々はそのうちのわずかをこれから物語ろう。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.4
Primum Balac Moabitarum rex cernens filios Israel tanto proficere incremento, tamque secundis eorum res prosperari successibus, magnam rerum suarum formidinem concepit, ut in iis quae ad populum Madian praelocutus est, apparet.
PL 17, 38Cまず、モアブ人の王バラクは、イスラエルの子らがこれほどの増大をもって進み、その事柄がこれほど順調な成功に恵まれているのを見て、自分の事柄について大きな恐れを抱いた。そのことは、彼がミディアンの民に語った言葉に明らかである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.5
Inquit enim: Nunc linget congregatio haec omnes, qui in circuitu nostro sunt, sicut lingit vitulus virentia ex campo (Ibid., 4) . Quare armis haud eos palam invadere ausus, deliberavit, ne saltem potentiores efficerentur, ad occultas artes confugere.
PL 17, 38C彼は言う。「今、この会衆は、子牛が野の青草をなめ尽くすように、我々の周りにいるすべての者をなめ尽くすだろう」(民数記22:4)。そこで、武器をもって公然と彼らを攻める勇気を持てず、せめて彼らがさらに強くならないように、隠れた術に頼ることを決めた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.6
Unde Balaam magum ad se accersitum rogavit, ut imprecationibus, maleficisque ejus artibus populum malediceret, perderetque.
PL 17, 38Cそのため、魔術師バラムを呼び寄せて、呪いと、その妖術の技によって民を呪い、滅ぼしてくれるよう頼んだ。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.7
Quod ab illo nec suasionibus, nec muneribus, divina obsistente providentia, obtinere umquam potuit; quin immo ipse magus, Domino os ejus aperiente, bona precatus est populo, faelicesque predixit successus: Quam pulchrae, inquit, tuae domus, Jacob, tabernacula tua, Israel, tamquam valles obumbrantes, tamquam horti super fluvium, et velut tabernacula quae fixit Dominus (Num. XXIV, 5) ; et infra: Benedicentes te benedicti sint, et maledicentes te maledicti sint; item: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Ibid., 17) .
PL 17, 38Cしかし、説得によっても贈り物によっても、神の摂理が妨げて、彼からそれを得ることは決してできなかった。それどころか、その魔術師自身が、主が彼の口を開いたので、民に良いことを祈り、幸いな成功を予言した。「ヤコブよ、汝の家々はなんと美しいことか。イスラエルよ、汝の天幕は、影をなす谷のように、川のほとりの園のように、主が張った天幕のようだ」と彼は言う(民数記24:5)。さらに下で言う。「汝を祝福する者は祝福され、汝を呪う者は呪われよ」。また言う。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が立つ」(民数記24:17)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.8
Deinde quia Madianitarum amore mulierum populus, deserto vero Deo, ad idola diverterat, Phinees Eleazar filius, Aaronque nepos zelo zelatus pro Domino exercituum, antequam per licentiam fortius grassaretur iniquitas, Hebraeum et Madianitidem feminam in fornicatione comprehensos, et coram Moyse adductos publice evaginato pugione peremit: cujus exemplo provocati plerique arreptis in fornicarios armis insurrexerunt, et ad internecionem caesa sunt die illa viginti quatuor hominum millia.
PL 17, 38D次に、民がミディアン人の女たちへの愛のゆえに、神を捨てて偶像のほうへ逸れたので、エレアザルの子でアロンの孫であるピネハスは、万軍の主のために熱情を燃やした。そして、放縦によって不法がいっそう猛威を振るう前に、姦淫の現場で捕らえられ、モーセの前に引き出されたヘブライ人の男とミディアン人の女を、公然と短剣を抜いて討ち殺した。その模範に促されて、多くの者が武器を取って姦淫の者たちに立ち向かい、その日、二万四千人が皆殺しに討たれた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.9
Quare peremptis fornicariis, reconciliatus est cum populo Deus: Et cessavit, inquit, plaga a filiis Israel (Num. XXV, 8) .
PL 17, 39Aそこで、姦淫の者たちが討たれると、神は民と和解した。「災いはイスラエルの子らから止んだ」と聖書は言う(民数記25:8)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.10
Insuper quia Chananaeorum terra, ad quam filii Israel possidendam per verbum Dei tendebant, e vicino jam prominebat, ipsique terrae sanctae per quadraginta et plures annos fugientis fere jam oras prendebant; et quia non nisi armata manu, viribusque infractis, illam capere ipsis praestabatur: idcirco Eleazar sacerdos novam populi ad bellum apti computationem facere Dei mandato decrevit, in qua praeter tribum Levi, ad specialem Dei cultum destinatam, et mulieres, sexcenta millia et mille septingenti triginta viri, a viginti annis et supra, ad bella parati, ut Scriptura inquit, numerati sunt.
PL 17, 39Aさらに、イスラエルの子らが神の言葉によって所有しようと向かっていたカナン人の地が、すでに近くに迫っていた。四十年あまりのあいだ、逃げ去るかに見えた聖なる地の縁を、彼らはすでにほとんどつかんでいたのである。しかも、武装した手と、くじけぬ力〔viribusque infractis は「敵の力を砕いて」とも読める。くじけぬ力と取った〕によるのでなければ、それを取ることは彼らに許されなかった。それゆえ、祭司エレアザルは、神の命令によって、戦いに適う民の新たな数え上げをすることを定めた。そこでは、神への特別な礼拝のために定められたレビ部族と、女たちを除いて、二十歳以上の、戦いに備えた男子が、聖書の言うところでは、六十万一千七百三十人数えられた。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.11
Alia vero quam plurima ad religionem Deique cultum, nec non ad rem publicam bello paceque moderandam spectantia, Moyses Eleazarque sacerdos in hac mansione in ordinem redegerunt (Num. XXVI, 51) : quae ne in nimis longum nostram protraherent lectionem, vel quia saepius aliis in locis ea digessimus, nunc omittenda censemus.
PL 17, 39Bそのほかにも、宗教と神への礼拝に、また戦いと平和における国家の統治にかかわる非常に多くのことを、モーセと祭司エレアザルは、この宿営地で整えた(民数記26:51)。それらは、我々の読みを長引かせすぎないよう、また他の箇所でしばしば整理して述べたので、今は省くべきと考える。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.12
Silentio tamen praetereundum non duximus, quod Moyses extremum sibi tandem per verbum Dei instare diem agnoscens, declarato sibi successore, populique duce, mandato Dei, Jesu Nave, praescriptisque benedictionibus ac maledictionibus (Deut. XXXIV, 1 et seq.) , quibus observatores praevaricatoresve divinae legis incurrerent, nec non praenuntiatis singulis tribubus quae in illos singillatim superventura forent, super montem Nebo conscendit, indeque amplam, optimamque Chananaeorum regionem, terram utique lacte et melle manantem, patribus repetitis etiam oraculis repromissam, monti Nebo ex adverso positam, et oculis perlustravit, et animo consideravit, et ut Apostoli verbis (Hebr. XI, 13) utar, e longe salutavit.
PL 17, 39Bしかし、次のことは黙って通り過ぎるべきではないと考えた。モーセは、ついに自分に最後の日が神の言葉によって迫っていると悟り、神の命令によって、後継者であり民の指導者として、ヌンの子ヨシュアを定め、神の法を守る者たちと背反する者たちがそれぞれ受けることになる祝福と呪いを定め(申命記34:1以下)、さらに各部族に、それぞれ個別に臨むことを予告したのち、ネボ山に登った。そこから、先祖たちに繰り返された託宣によっても約束された、乳と蜜の流れる地、カナン人の広く最良の地、ネボ山の向かいにある地を、目で見渡し、心で思い巡らし、使徒の言葉(ヘブライ11:13)を用いて言えば、遠くから挨拶した。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.13
Quo denique peracto, dixit illi Dominus: Ostendi terram hanc oculis tuis, sed illius non ingredieris (Deut. XXXIV, 4) . Et confestim per verbum Dei mortuus est, et sepultus in valle: et sepulcrum ejus nemo novit usque in hodiernum diem.
PL 17, 40A実に、これが成し遂げられると、主は彼に言った。「私はこの地を汝の目に示した。しかし、汝はそこに入らない」(申命記34:4)。そして、直ちに神の言葉によって死に、谷に葬られた。その墓を、今日に至るまで誰も知らない。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.14
Hic finis Moysi, mansionumque populi jussu Dei in ordinem recensitarum. Caeterum nonnulla mystica nunc explicanda forent, nisi horum pleraque per tractatum praesentem sparsissemus, alia vero in aliis locis explicassemus.
PL 17, 40Aこれがモーセの終わりであり、神の命令によって順に数え上げられた民の宿営地の終わりである。なお、奥義の意味でいくつか今説明すべきところであろうが、そのうちの大半はこの論考の全体に散りばめておいたし、残りは別の箇所で説明したので、そうはしない。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 42.15
Illud denique observandum operae pretium judicavimus, quod universis hic transitus ideo commemoratur, proptereaque omnis hic cursus consummandus proponitur; ut ad Jordanem Dei fluvium demum pervenientes, divinae undis sapientiae irrigemur; ut per omnia purificati, promissionis terram, Deo tandem miserante, intrare, et cum Apostolo dicere valeamus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, et justitiae corona quam Dominus justus judex reddet in illa die iis, qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8) , reponatur nobis per Jesum Christum Dominum nostrum, cui cum Patre et Spiritu sancto omnis est honor, gloria, et perpetuitas in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 40B実に、次のことも注意する価値があると我々は判断した。この通過がすべての者のために思い起こされ、この行程全体が完遂されるべきものとして示されるのは、神の川ヨルダンにようやく行き着いて、神の知恵の波に潤されるため、あらゆる点で清められ、ついに神が憐れんで、約束の地に入ることができ、使徒とともにこう言うことができるためである。「私は良い戦いを戦い、走るべき道を走り終え、信仰を守った。そして、正義の冠は、正しい審判者である主がその日に、その到来を愛する者たちに授ける」(二テモテ4:7, 8)。この冠が我々のために蓄えられるように、我々の主イエス・キリストによって。彼には、父と聖なる霊とともに、あらゆる誉れと栄光と永続が、世々限りなくある。アーメン。