作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus

Caput XXXV 第XXXV章

Anonymous · De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus · PL 17, 34A · 7 sectiones

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.1

1

XXXVª mansio, SALMONA.--Mansio trigesima quinta habetur in Salmona; nam sequitur: Et profecti ex Hor monte, castrametati sunt in Salmona (Num. XXXIII, 38) .

PL 17, 34A

第35の宿営地、ツァルモナ。――第35の宿営地はツァルモナにある。聖書は続けるからである。「ホル山を出発して、ツァルモナに宿営した」(民数記33:38)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.2

2

Egressus ex Hor monte populus, non rectam quam coeperat, prosecutus est viam: sed Edom terram circumiens, mare Rubrum versus iter arripuit; ut juxta verbum Domini, fratres suos bello non incesseret, nec prorsus laederet: inquit enim: Ne moveatis contra ipsos bellum (Deut. II, 5) .

PL 17, 34A

ホル山を出ると、民は、始めた直線の道をたどらず、エドムの地を迂回して、紅海のほうへ道を取った。主の言葉に従い、兄弟たちに戦いを仕掛けて煩わせることも、まったく害することもないようにするためである。実に主は言う。「彼らに戦いを仕掛けてはならない」(申命記2:5)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.3

3

Tot igitur viarum fatigatus anfractibus, manna pertaesus, locutus est, inquit, contra Deum et Moysen. Quare iratus Dominus virulentos lethiferosque serpentes, qui morsu internecabant, in populum immisit; unde periit populus multus nimis.

PL 17, 34A

こうして、これほど多くの道の曲がりに疲れ果て、マナにも飽き飽きして、民は、聖書の言うように、神とモーセに逆らって語った。そこで主は怒って、毒を持ち死をもたらす蛇を民の中に送った。蛇は咬んで殺し、そのため民の非常に多くが死んだ。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.4

4

De quibus meminit etiam Apostolus, dicens: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9) .

PL 17, 34A

この蛇たちのことを使徒もまた記して言う。「我々は、彼らのうちのある者たちがキリストを試み、蛇たちに滅ぼされたように、キリストを試みてはならない」(一コリント10:9)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.5

5

Tunc oranti Moysi pro serpentum exstinctione, respondit Deus: Fac tibi serpentem aeneum et pone illum pro signo: et omnis morsus videns illum, vivet (Num. XXI, 8) . Fecit Moyses juxta mandatum Domini, et populus a plaga liberatus est.

PL 17, 34B

そのとき、蛇が滅ぼされるようにと祈るモーセに、神は答えた。「汝のために青銅の蛇を作り、それを印として立てよ。咬まれた者はみな、それを見れば生きる」(民数記21:8)。モーセは主の命令どおりにし、民は災いから解放された。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.6

6

Verum quia Salmona interpretatur umbra, factum istud mansioni recte aptatur. Serpens namque ligno suspensus, typus et umbra Christi fuit pro salute nostra in cruce pendentis, sicut ipse exponit in Evangelio, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat; sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14) .

PL 17, 34B

ところで、ツァルモナは「影」と解されるので、この出来事はこの宿営地にふさわしく当てはまる。木に掛けられた蛇は、我々の救いのために十字架にかかったキリストの予型であり、影だったからである。キリスト自身が福音書で説き明かして言うとおりである。「モーセが荒れ野で蛇を上げたように、人の子も上げられねばならない。彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命をもつためである」(ヨハネ3:14)。

De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 35.7

7

Frequentemus igitur nos stationem istam, ut aspiciamus Christum pro mundi salute in cruce pendentem; quoniam salutaris est.

PL 17, 34B

それゆえ、我々もこの宿営をしばしば訪れよう。世の救いのために十字架にかかるキリストを仰ぎ見るためである。それは救いをもたらすからである。