De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.1
XXXVIIª mansio, OBOTH.--Mansio trigesima septima dicitur Oboth, quo demum filii Israel applicuerunt; sequitur ergo: Et profecti de Phinon, castrametati sunt in Oboth (Num. XXXIII, 43) .
PL 17, 35A第37の宿営地、オボト。――第37の宿営地はオボトと呼ばれ、イスラエルの子らはそこについに行き着いた。それゆえ、こう続く。「プノンを出発して、オボトに宿営した」(民数記33:43)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.2
De hac mansione alibi legitur: Et profecti filii Israel, castrametati sunt in Oboth (Num. XXI, 11).
PL 17, 35Aこの宿営地については、別の箇所にこう読まれる。「イスラエルの子らは出発して、オボトに宿営した」(民数記21:11)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.3
Verum attendendum quod majora perniciosioraque tentamenta, quibus anima in hac vita impugnatur, daemonum illusiones, magorumque ac pythonum praestigia omnium consensu aestimantur.
PL 17, 35Bところで、心得るべきことがある。この世の生において魂が攻められる試みのうち、より大きく、より有害なものは、悪霊どもの惑わしと、魔術師たちや占い師たち〔pythones〕の幻術であると、万人の一致をもって判断されている。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.4
Ii namque maleficiis magicisque artibus, ut divinitatis culturam ab hominum cordibus eliminent, ea efficere protestantur, quae divinae tantum naturae sunt possibilia. Unde ejus potestati perpetuo resistere audent.
PL 17, 35B彼らは妖術と魔術の技によって、神性への崇敬を人々の心から追い出そうとして、ただ神の本性にのみ可能なことを成し遂げると公言するからである。それゆえ、その力に絶えず逆らおうとさえする。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.5
Sed tandem vanitatibus eorum detectis, artibusque profligatis, virtus semper divina supereminet. Magi coram Pharaone Moysi resistere audebant, suasque virgas fieri dracones contendebant.
PL 17, 35Bしかし、ついにその空しさが暴かれ、術が打ち破られると、神の力が常に上に立つ。魔術師たちはファラオの前でモーセに逆らおうとし、自分たちの杖が竜になると言い張った。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.6
Sed tandem Moysi virga Dei providentia et virtute in colubrum versa, in magorum dracones insiliens, eos illico devoravit (Exod. VII, 10 et seq.) . Nam a Moyse non errore, non praestigiis, sed veritate ista fiebant; ideo mirabili potentia subsistebant.
PL 17, 35Bしかし、ついにモーセの杖が、神の摂理と力によって蛇に変わり、魔術師たちの竜に躍りかかって、たちまちこれを呑み込んだ(出エジプト記7:10以下)。モーセによってこれらのことが起こったのは、迷いや幻術によってではなく、真理によってだったからである。それゆえ、驚くべき力をもって立ち続けたのである。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.7
Legitur etiam in Actibus apostolorum (Act. XIII, 8 et seq.) , quod dum praedicaret Paulus apostolus coram Sergio proconsule, qui verbum Dei audire cupiebat, resistebat, inquit, Elymas magus, quaerens avertere, proconsulem a fide.
PL 17, 35C使徒言行録にも読まれる。使徒パウロが、神の言葉を聞くことを望んでいた総督セルギウスの前で宣べ伝えていたとき、「魔術師エリマが逆らって、総督を信仰から遠ざけようとした」と〔使徒言行録は〕言う(使徒言行録13:8以下)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.8
Denique dum ab Apostolo argueretur, caecus effectus est, ita ut circumiens, inquit, quaereret qui ei daret manus.
PL 17, 35C実に、使徒に論駁されると、彼は盲目にされ、そのため「歩き回って、手を引いてくれる者を探した」と〔使徒言行録は〕言う。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.9
Ideo in lege eorum commercium caveri praecipue jubetur; inquit enim: Anima quae secuta fuerit ventriloquos, vel incantatores, ut fornicetur post eos; obfirmabo faciem meam contra animamillam, et perdam illam de populo suo (Levit. XX, 6) .
PL 17, 35Cそれゆえ律法では、彼らとの交わりを避けることがとりわけ命じられている。律法はこう言うからである。「口寄せ、あるいは呪文を唱える者の後に従い、その後を追って姦淫を行う魂があれば、私はその魂〔底本は animamillam。animam illam と読む〕に対して私の顔を固くし、その魂を自らの民の中から滅ぼす」(レビ記20:6)。
De XLII mansionibus filiorum Israel tractatus 37.10
Haec statio ad magos perdendos colitur: nam Oboth in magos interpretatur. Adeamus igitur et nos ad Oboth, erigamus tibi tabernacula nostra; ut in protectione Dei coeli commorantes, non timeamus a timore nocturno, non a sagitta volante in die, non a negotio perambulante in tenebris, nec ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 2, 6) .
PL 17, 35Cこの宿営は魔術師たちを滅ぼすために営まれる。オボトは「魔術師たち」と解されるからである。それゆえ、我々もまたオボトに行こう。汝のために我々の天幕を立てよう〔tibi の宛先は定かでない。神・キリストへの呼びかけと取り「汝」と訳した〕。天の神の保護のもとに住まって、夜の恐れも、昼に飛ぶ矢も、暗闇の中を歩き回る事柄も、真昼の襲撃と悪霊も、恐れないためである(詩篇90:2, 6)〔引かれた句は詩篇90:1、5–6〕。