Octavius 8.1
Itaque, cum omnium gentium de diis immortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio; neminem fero tanta audacia, tamque irreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur.
PL 3, 251Dかくして、不死なる神々については、その理法も起源も不確かであるとはいえ、あらゆる民族の間に確固たる一致がなお保たれているのであるから、これほどの大胆さに、また何とも知れぬ不信心な賢しらに思い上がって、これほど古く、これほど有益で、これほど健全なこの宗教を解体し、あるいは弱めようと試みる者を、私は誰一人として堪え忍びはしない。
Octavius 8.2
Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel, qui prior, Diagoras Melius, cui Atheon cognomen apposuit antiquitas, qui uterque, nullos deos asseverando, timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt, quum Abderiten Protagoram Athenienses viri, consulte potius quam profane de divinitate disputantem, et expulerint suis finibus, et in concione ejus scripta deusserint; quid homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exserentem) homines, inquam, deploratae, illicitae ac desperatae factionis grassari in eos, non ingemiscendum est? qui de ultima faece collectis imperitioribus, et mulieribus credulis, sexus sui 11 facilitate labentibus, plebem profanae conjurationis instituunt; quae nocturnis congregationibus, et jejuniis solemnibus et inhumanis cibis, non sacro quodam sed piaculo foederantur.
PL 3, 252Bたとえかのキュレネのテオドロスであれ、あるいはその先達であるメロスのディアゴラス――古人が『アテオス』の異名を与えた者――であれ、この両者は、神々など一切ないと言い立てることによって、人間性を治めるあらゆる畏れと崇敬とを根こそぎ取り去った。それでもこの不敬の教えにおいて、見せかけの哲学という名と権威によって力を持つことは、決してないであろう。なぜなら、アブデラのプロタゴラスが神性について、不敬にというよりはむしろ思慮深く論じたにもかかわらず、アテナイの人々は彼をその国土から追放し、民会において彼の著作を焼き払ったのだから。まして、見放された、違法で、自暴自棄なあの党派の人間ども――人間どもと繰り返して言うが、引き受けたこの論の勢いをいっそう自由に押し出す私を、諸君は堪え忍んでくれるであろうから――が神々に対して跳梁跋扈していることを、嘆かずにいられようか。彼らは、最底辺の屑から寄せ集めた無知な者どもと、女という性の御しやすさゆえに堕ちやすい軽信な女たちとを集め、不敬な共謀からなる群れを作り上げる。この群れは、夜毎の集会と、厳かめいた断食と、非人道的な食事とによって、聖なるものによってではなく、罪によって結束しているのである。
Octavius 8.3
Latebrosa et lucifugax natio, in publicum muta, in angulis garrula: templa, ut busta, despiciunt; deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri, si fas est, sacerdotum honores et purpuras despiciunt ipsi seminudi.
PL 3, 253D隠れ潜み光を避けるこの民族は、公けの場では口をつぐみ、隅々では口数多い。神殿を、まるで墓であるかのように蔑み、神々に唾を吐きかけ、祭儀を嘲笑い、自分たちこそ憐れむべき者でありながら――言うも憚られることながら――人を憐れみ、自分自身は半裸でありながら祭司たちの誉れと紫の衣を蔑む。
Octavius 8.4
Pro mira stultitia et incredibili audacia, spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura; et dum mori post mortem timent, interim mori non timent. Ita illis pavorem fallax spes solatio redivivo blanditur.
PL 3, 254A何と不思議な愚かさ、信じがたい大胆さであろうか。彼らは、不確かな未来のことどもを恐れながら、目前の拷問を蔑む。そして、死んだ後に死ぬことを恐れながらも、さしあたり死ぬことは恐れない。かくして、偽りの希望が、よみがえりという慰めをもって、彼らの恐れをなだめすかすのである。