Octavius 20.1
Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus illustrior gloria est Deum unum multis licet designasse nominibus; ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse, aut philosophos fuisse jam tunc Christianos.
PL 3, 293B私はほとんどすべての哲学者たちの見解を述べてきた。彼らのより輝かしい誉れは、唯一の神を——多くの名で呼びこそすれ——指し示したことにある。それゆえ誰であれ、今やキリスト教徒が哲学者であるのか、それとも哲学者たちがすでにその昔からキリスト教徒であったのか、そのいずれかと判じることだろう。
Octavius 20.2
Quod si Providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas imperitorum, fabellis suis delectata vel capta, ad errorem mutui rapere consensus; quum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas.
PL 3, 293Cしかし、もし世界が摂理によって治められ、唯一の神の意のままに統べられているとするなら、無知な者たちの古き伝承——自分たちの作り話に喜び、あるいはそれに囚われている——が、互いの同意による誤りへと我々を引きずり込むようなことがあってはならない。なぜなら、それは他ならぬ彼ら自身の哲学者たちの学説によって論駁されるのであり、その学説には理性の権威も古さの権威も味方しているからである。
Octavius 20.3
Majoribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem, et Hydram felicibus vulneribus renascentem, et Centauros, equos suis hominibus implexos; et quidquid famae licet fingere, illis 28 erat libenter audire.
PL 3, 294A我々の祖先は偽りに対してかくも容易く信を置いたため、ほかにも怪異で不思議な驚異の数々を軽々しく信じた。多頭のスキュラ、様々な姿をとるキマイラ、傷つくたびに幸いにも甦るヒュドラ、そして己の身に人間を組み込んだケンタウロスたちである。風評がでっち上げうるものは何であれ、彼らは喜んで耳を傾けたのである。
Octavius 20.4
Quid? illas aniles fabulas, de hominibus aves et feras, homines et de hominibus arbores atque flores: quae si essent facta, fierent; quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt.
PL 3, 294Cさらに言えば、あの老婆じみた作り話——人間から鳥や獣が生じ、人間から樹木や花が生じるという話——はどうか。もしそれが実際に起こったのであれば、今もなお起こるはずである。起こりえないのだから、かつて起こったこともないのである。
Octavius 20.5
Similiter vero, ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli, rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solatia.
PL 3, 294Dそして、まさに神々についても同様に、我々の祖先は先を見ず、信じやすく、粗野な単純さのままに信じ込んだ。すなわち、自分たちの王を敬虔に崇拝し、その死後も像のうちにその姿を見たいと望み、彫像のうちにその思い出を留めたいと切望するうちに、慰めとして始めたものが祭儀となってしまったのである。
Octavius 20.6
Denique, et antequam commerciis orbis pateret, et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum, aut ducem inclytum, aut reginam pudicam sexu suo fortiorem, aut alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur, ut civem bonae memoriae. Sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.
PL 3, 295B実に、世界がまだ交易に開かれておらず、諸国民がまだ祭儀と習わしを混じり合わせていなかった頃には、それぞれの民族が、自分たちの創建者、あるいは名高い指導者、あるいは女の身でありながらその性を超えて強く貞潔な女王、あるいは何らかの務めや技術の発見者を、良き思い出を残した市民として崇敬していた。こうして死者には報いが与えられ、後に来る者たちには手本が示されたのである。