ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XVII 第XVII章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 276B · 12 sectiones

Octavius 17.1

1

Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua connisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit; utrum elementis concretus, an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus?

PL 3, 276B

カエキリウスが力を尽くして主張しようとした主要な論点の一つを、私は拒みはしない。すなわち、人間は自らを知り、自分が何であるか、どこから来たか、何のためにあるかを見極めねばならないということ——元素から凝り固まってできたのか、原子が寄り集まって組み立てられたのか、それとも神によって造られ、形づくられ、命を吹き込まれたのか、ということである。

Octavius 17.2

2

Quod ipsum explorare et eruere, sine universitatis inquisitione non possumus, quum ita cohaerentia, connexa, concatenata sint, ut, nisi divinitatis rationem diligenter excusseris nescias humanitatis: nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem: praecipue quum a feris belluis hoc differamus, quod illa prona, in terramque vergentia, nihil nata sint prospicere, nisi pabulum nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in coelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum agnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus 21 nostris coelestem claritatem.

PL 3, 276D

この探究自体、宇宙のことを問わずしては行うことができない。あらゆるものはこれほどまでに互いに結び合い、連なり、鎖のようにつながっているので、神性の理法を綿密に究めなければ人間性の理法を知ることはできず、この万人に共通する世界という都市を知らなければ、国事を立派に行うこともできないからである。とりわけ我々が野の獣たちと異なるのは次の点による。獣たちは前かがみに地に向かって伏し、餌のほかは何も見るために生まれついていないが、我々には直立した顔つき、天を仰ぐまなざし、そして言葉と理性とが与えられており、それらによって我々は神を認め、感じ取り、模範とするのである。我々の目と感覚に押し迫ってくるあの天上の輝きを知らずにいることは、許されもせず、正しくもない。

Octavius 17.3

3

Sacrilegii enim vel maximi instar est, humi quaerere, quod in sublimi debeas, invenire. (XI) Quo magis mihi videntur, qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere.

PL 3, 277D

本来は高い所に見出すべきものを地上に求めるのは、この上ない冒瀆にも等しいことなのである。だからこそ、この全世界の飾りが神の理法によって完成されたのではなく、偶然に絡み合ったいくつかの断片が寄り集まってできたものだと考える者たちは、精神も、感覚も、そして目そのものすら持っていないように、私にはいっそう強く思われるのだ。

Octavius 17.4

4

Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, quum oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur?

PL 3, 278B

天に目を上げ、下界とその周りを見渡したとき、卓越した知性を備えたある神威が存在し、それによってあらゆる自然が息を吹き込まれ、動かされ、養われ、統べられているということほど、明白で、疑いなく、はっきりしていることが他にあろうか。

Octavius 17.5

5

Coelum ipsum vide. Quam late tenditur! quam rapide volvitur! vel, quod in noctem astris distinguitur, vel, quod in diem sole lustratur: jam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio.

PL 3, 278C

天そのものを見るがよい。何と広く広がっていることか。何と速やかに回転していることか。夜は星々によって彩られ、昼は太陽によって照らし出される——そこには至高の統べる者の、驚くべき神々しい均衡があることが、たちどころに分かるだろう。

Octavius 17.6

6

Vide et annum ut solis ambitus faciat: et mensem vide ut luna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio?

PL 3, 279A

太陽の巡りが一年を作り出すのを見るがよい。月がその満ち、衰え、陰りによって一月を巡らせるのを見るがよい。闇と光とが代わる代わる巡り来て、我々に労働と休息との交互の回復をもたらすことについて、何を語ろうか。

Octavius 17.7

7

Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant; quae singula, non modo, ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intelligi, sine summa solertia et ratione non possunt.

PL 3, 279B

しかし星々についてのより詳しい話は占星術師たちに任せねばならない——星々が航海の進路を導くにせよ、耕作や収穫の時を告げるにせよ、そのひとつひとつは、創られ、生じ、配置されるために至高の造り主と完全な理性とを必要としたばかりでなく、感じ取られ、見て取られ、理解されるためにも、この上ない技巧と理性なしにはあり得ないのである。

Octavius 17.8

8

Quid quum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus, et aestas cum suis messibus, et autumni maturitas grata, 22 et hiberna olivitas necessaria?

PL 3, 279D

時と実りの秩序が確かな多様性によって際立つとき、それぞれの花を伴う春も、実りを伴う夏も、喜ばしい秋の成熟も、冬に必要なオリーブの収穫も、ひとしくその創造者にして親なる方を証ししているのではないか。

Octavius 17.9

9

Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Jam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret, aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur.

PL 3, 280B

この秩序は、この上ない理法によって支えられていなければ、たやすく乱れてしまうであろう。冬だけが氷で焼き尽くし、夏だけが炎熱で焦がすことのないように、秋と春という中間の緩和をその間に差し挟むとは、何と大いなる摂理であろうか。かくして巡り来る年はその足跡をたどりながら、隠れた無害な移り変わりを滑るように進めてゆくのである。

Octavius 17.10

10

Mari intende: lege littoris stringitur. Quidquid arborum est vide, quam e terrae visceribus animatur. Aspice Oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes: manant venis perennibus; fluvios intuere: eunt semper exercitis lapsibus.

PL 3, 280C

海に目を向けよ。海岸の掟に縛られている。木々をことごとく見よ。大地の胎内から命を与えられているのが分かる。大洋を見よ。行きつ戻りつする潮の満ち引きを繰り返している。泉を見よ。尽きることのない水脈から湧き出ている。川を見よ。絶えることなき流れとともに常に進んでゆく。

Octavius 17.11

11

Quid loquar apte disposita recta montium collium flexa, porrecta camporum? quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus septas, et fundatas ungulis, et spicatas aculeis: aut pedum celeritate liberas, aut elatione pinnarum?

PL 3, 281A

山々の直立、丘の曲線、平野の広がりが、いかにふさわしく配されているかを、何と語ろうか。あるいは、生き物たちが互いに対して備える多様な防御を、何と語ろうか。あるものは角で武装し、あるものは牙で囲われ、蹄で固められ、あるものは棘で身を鎧う。あるものは足の速さによって、あるものは翼を高く上げることによって、自由を得ている。

Octavius 17.12

12

Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo Deum fatetur artificem, status rigidus, vultus erectus, oculi in summo, velut in specula, constituti, et omnes caeteri sensus velut in arce compositi.

PL 3, 281C

とりわけ我々の姿の美しさそのものが、神を造り主と証ししている。直立した姿勢、まっすぐに上げられた顔つき、見張り台にあるかのように高みに据えられた目、そして砦の中にあるかのように配置されたそのほかのすべての感覚器官である。