ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XIII 第XIII章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 266D · 5 sectiones

Octavius 13.1

1

Quamquam, si philosophandi libido est, Socratem sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur; ejus viri, quoties de coelestibus rogabatur, nota responsio est: QUOD SUPRA NOS, NIHIL AD NOS.

PL 3, 266D

とはいえ、もし哲学することへの欲求があるならば、諸君のうち、それだけの器量を持つ者は、できることならば、知恵の第一人者ソクラテスを見倣うがよい。この人物は、天上のことについて問われるたびに、次のよく知られた答えを返したのである。「我々を超えたものは、我々に関わりがない」と。

Octavius 13.2

2

Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis, quod oraculum, idem ipse praesensit, idcirco universis esse praepositum; non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae imperitiae summa prudentia est.

PL 3, 267A

それゆえ、彼は当然にも、並外れた知恵の証しを神託から得たのであった。その神託が万人にまさって彼を立てた理由を、彼自身すでに予感していた。それは、彼がすべてを知り尽くしていたからではなく、自分が何一つ知らないと悟っていたからである。かくして、無知を告白することこそが、この上ない知恵なのである。

Octavius 13.3

3

Hoc fonte defluxit Arcesilae, et multo post Carneadis, et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio; quo genere philosophari et caute indocti possunt, et docti gloriose. (X) Quid?

PL 3, 267C

この源から流れ出たのが、アルケシラオスの、そしてはるか後のカルネアデスの、そして大多数のアカデメイア派の人々の、最も重大な問いにおける安全な懐疑である。この流儀によってこそ、無学な者たちは慎重に哲学することができ、学識ある者たちは誉れ高く哲学することができるのである。さらに言えば――

Octavius 13.4

4

Simonidis Melesii nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales 17 arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum, admonitus, adjunxit: postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritas fieret obscurior.

PL 3, 267D

叙情詩人シモニデスのためらいこそ、万人が驚嘆し、見倣うべきものではないか。このシモニデスは、僭主ヒエロンから、神々とは何であり、いかなる者であると考えるかを問われたとき、まず考える猶予として一日を求め、翌日にはさらに二日を延ばし、やがて促されると、同じだけの日数をもう一度付け加えた。ついに僭主が、これほどの遅延の理由を問い質すと、彼はこう答えたのである。探求が長引けば長引くほど、真理はますます不透明になっていくのだ、と。

Octavius 13.5

5

Mea quoque opinione, quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt: nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio, aut omnis religio destruatur.

PL 3, 268C

私の考えでも同様に、不確かな事柄は、不確かなままに残しておくべきである。これほど多くの、これほど偉大な人々が思案し続けているというのに、軽率に、また大胆に、いずれか一方へと判断を下すべきではない。老婆じみた迷信を持ち込むことにもならず、あらゆる宗教を破壊することにもならぬように。