Octavius 37.1
Quam pulchrum spectaculum Deo, quum Christianus cum dolore congreditur, quum adversum minas et supplicia et tormenta componitur; quum strepitum mortis55 et horrorem carnificis irridens inculcat; quum, libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli Deo, cujus est, cedit; quum triumphator et victor, ipsi qui adversum se sententia dixit, insultat!
PL 3, 356A神にとって何と美しい見世物であろうか——キリスト教徒が苦しみと渡り合うとき、脅しと刑罰と拷問に対して身構えるとき、死のざわめきと処刑人の恐ろしさとを嘲笑いながら踏みにじるとき、王侯や君主に対して自らの自由を掲げながらも、自分がその方のものである神おひとりにのみ道を譲るとき、そして凱旋者・勝利者として、自分に判決を下した当のその者を嘲るとき。
Octavius 37.2
Vicit enim qui quod contendit obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum: et imperator tamen, quod non habet, non dat; non potest propagare vitam, potest honestare militiam.
PL 3, 356C争ったものを勝ち取った者こそ、勝利したのである。皇帝の目の前でなら、誰であれ兵士は大胆に危険に立ち向かうものではないか。試練の前に褒賞を受け取る者などいないからである。しかし皇帝といえども、自分が持たぬものは与えられない。命を長らえさせることはできないが、軍務に名誉を与えることはできる。
Octavius 37.3
At enim Dei miles nec in dolore deseritur, nec morte finitur. Sic Christianus miser videri potest, non potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis ad coelum, Mucium Scaevolam, qui, quum errasset in regem, periisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.
PL 3, 357Aしかし神の兵士は、苦しみの中で見捨てられることもなければ、死によって終わることもない。こうしてキリスト教徒は、惨めに見えることはあっても、実際に惨めであることは決してありえない。諸君自身、災難に遭った者たちを天にまで称え上げるではないか——ムキウス・スカエウォラを。彼は王を討ちそこねて、もし自分の右手を失わなかったなら、敵の中で命を落としていたであろう。
Octavius 37.4
Et quot ex nostris non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari, sine ullis ejulatibus, pertulerunt, quum dimitti praesertim haberent in sua potestate? Viros cum Mucio, vel cum Aquilio aut Regulo comparo?
PL 3, 357Cそして我々の仲間のうち、右手だけでなく全身を焼かれ、炙られながらも、呻き声ひとつあげずに耐え抜いた者が、どれほど多くいたことか。しかも彼らには、望みさえすれば放免される道が、自分の力の内にあったというのに。私は大の男たちを、ムキウスや、アクィリウスや、レグルスと比べようというのか。
Octavius 37.5
Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas, inspirata patientia doloris, illudunt. Nec intelligitis, o miseri, neminem esse qui, aut sine ratione velit poenam subire, aut tormenta sine Deo posse sustinere.
PL 3, 357D我々のもとでは、少年たちや、か弱い女たちでさえ、十字架や拷問を、猛獣や、あらゆる刑罰の恐ろしい道具立てを、苦痛に耐える忍耐を吹き込まれて、物ともせずに笑いのめす。おお、惨めな者たちよ、諸君は分かっていない——理由もなく刑罰を受けようとする者などいないこと、また神なしに拷問に耐えることができる者などいないことを。
Octavius 37.6
Nisi forte vos decipit, quod, Deum nescientes, divitiis affluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. Miseri! in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae, 56 ad supplicium saginantur; ut hostiae ad poenam, coronantur.
PL 3, 358Bもしや諸君を欺いているのは、神を知らぬ者たちが富にあふれ、名誉に栄え、権力に力を振るっているという、そのことではないか。惨めな者たちよ、彼らがより高く上げられるのは、より高くから落ちるためにほかならない。彼らは、犠牲獣のように、刑罰のために肥え太らされ、犠牲獣のように、刑罰のために冠を戴くのである。
Octavius 37.7
In hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur: absque enim notitia Dei, quae potest esse solida felicitas, quum mors sit somnio similis? antequam tenetur, elabitur.
PL 3, 358Cある者たちが権勢と支配とにまで押し上げられるのは、まさに、その堕落した心の性根が、権力の放縦によってはばかりなく売り物にされるためである。神を知らぬままで、どうして確固たる幸福がありえようか。死は夢に似たものであるのに。捉えられる前に、するりと逃げ去ってしまうのだから。
Octavius 37.8
Rex es? et tam times quam timeris: et, quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. Dives es? sed fortunae male creditur, et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur.
PL 3, 359Aお前は王なのか。それならば、恐れられるのと同じだけ、恐れてもいるのだ。たとえ大勢の随行者に囲まれていようとも、危険に対しては独りである。お前は富める者なのか。しかし、偶然は信用のならぬものであり、多くの旅費を携えたところで、人生という短い旅路は、それによって整えられるのではなく、かえって重荷を負わされるのである。
Octavius 37.9
Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. Nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur; sola virtute distinguimur.
PL 3, 359Bお前は束桿(ファスケス)や紫の衣を誇るのか。それは人間のむなしい迷いであり、地位へのむなしい崇拝にすぎない——紫に輝きながら、心において汚れているとは。お前は高貴な生まれによって気高いのか。自分の先祖を誉め称えるのか。しかし我々はみな等しい定めのもとに生まれる。ただ徳によってのみ、区別されるのである。
Octavius 37.10
Nos igitur qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus: quorum et de sacris originem novimus, et noxia blandimenta damnamus. Nam in ludis curulibus, quis non horreat populi in se rixantis insaniam?
PL 3, 359Dそれゆえ我々は、風紀と慎みとによって評価される者として、当然にも諸君の悪しき快楽と行列と見世物とを控える。それらの起源が祭儀に由来することを我々は知っており、その有害な誘惑を断罪する。そもそも、戦車競走において、互いに争い合う民衆の狂乱を、誰が恐れずにいられようか。
Octavius 37.11
In gladiatoriis, homicidii disciplinam? In scenicis etiam non minor furore turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit adulteria, vel monstrat; nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit. Idem deos vestros, induendo 57 stupra, suspiria, odia, dedecorat.
PL 3, 360A剣闘士の見世物における殺人の教えを、誰が恐れずにいられようか。演劇の見世物においてもまた、狂乱に劣らぬ、いっそう長く続く恥辱がある。道化はあるとき姦通をさらけ出し、あるいはこれを演じて見せる。あるとき、なよなよとした役者は、恋を装いながら、それを人に植え付ける。同じ役者が、諸君の神々に淫行や嘆息や憎しみを着せつけて、これを辱めるのである。
Octavius 37.12
Idem, simulatis doloribus, lacrymas vestras vanis gestibus et nutibus provocat. Sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio fletis.
PL 3, 360C同じ役者が、装った苦しみによって、むなしい身振りとうなずきとで、諸君の涙を誘う。こうして諸君は、真実の殺人については求めておきながら、偽りの殺人については涙を流すのである。