ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXIV 第XXIV章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 309A · 7 sectiones

Octavius 24.1

1

Quanta vero de diis vestris animalia muta naturaliter judicant? Mures, hirundines, milvi, non sentire eos sciunt, norunt; inculcant, insident; ac, nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant.

PL 3, 309A

そもそも、諸君の神々について、もの言わぬ動物たちがどれほど自然な判断を下していることか。鼠や燕や鳶は、神々に感覚がないことを知り、わきまえている。彼らは踏みつけ、そこにとまる。追い払わなければ、諸君の神のまさにその口の中に巣まで作るのである。

Octavius 24.2

2

Araneae vero faciem ejus intexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt: vos tergitis, mundatis, eraditis, et illos quos facitis, protegitis et timetis.

PL 3, 309B

蜘蛛はその顔に網を張り、まさにその頭から自分の糸を垂らす。諸君はそれを拭い、清め、削り落とす。そして諸君は自分で作った者たちを守り、恐れているのである。

Octavius 24.3

3

Dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere Deum nosse quam colere; dum inconsulte gestiunt parentibus obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio, quam sibi credere; dum nihil ex his quae timent norunt: sic in auro et argento avaritia consecrata est; sic statuarum inanium consignata forma; sic nata Romana superstitio.

PL 3, 309C

諸君の一人ひとりが、礼拝するより先に神を知らねばならないとは考えず、思慮もなく親に従うことをひたすら望み、自分自身の考えを信じるよりも他人の誤りに与することを選び、自分が恐れているものについて何一つ知らずにいる——こうして金と銀のうちに貪欲が神聖化され、空しい彫像の形に印が刻まれ、かくしてローマの迷信が生まれたのである。

Octavius 24.4

4

Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, multa etiam miseranda sunt. Nudi cruda hieme discurrunt; alii incedunt pileati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt mendicantes, vicantes deos ducunt.

PL 3, 310A

その祭儀を一つ一つ数え上げるならば、笑うべきことがどれほど多く、また哀れむべきことも同じくらい多いことか。ある者たちは真冬の厳しい寒さの中を裸で走り回り、ある者たちは帽子をかぶって歩き、古い盾を担いで運び、獣の皮を打ち鳴らしながら物乞いをし、村々を巡って神々を連れ歩く。

Octavius 24.5

5

Quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere; est quo viro non licet, nonnulla absque 55 feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam caerimonis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare.

PL 3, 310B

ある神殿は年に一度だけ立ち入りを許され、ある神殿はまったく見ることさえ許されない禁忌である。男には立ち入りの許されない場所もあれば、女を交えない祭儀もある。奴隷がある種の祭儀に立ち会うことすら、贖いを要する醜行とされる。ある祭儀には一夫の妻が冠を捧げ、また別の祭儀には複数の夫を持った女が冠を捧げる。そして、より多くの姦通を数え上げられる女こそが、大いなる信心をもって探し求められるのである。

Octavius 24.6

6

Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset, quam sic religiosus? aut cui exta sunt obscoena demessa, quomodo Deum violat, qui hoc modo placat, quum, si eunuchos Deus vellet, posset procreare, non facere?

PL 3, 310D

さらに言えば、自分の血を注ぎ、自分の傷でもって嘆願する者は、そのように敬虔であるよりも、いっそ俗人であるほうがましではないか。恥ずべき部分を切り取られた者は、この仕方で神を宥めようとして、かえってどれほど神を汚していることか。もし神が宦官を望むのであれば、そのような者を作り出すのではなく、生み出すことができたはずなのに。

Octavius 24.7

7

Quis non intelligat male sanos, et vanae et perditae mentis in ista desipere, et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? heic defensio communis furoris est furentium multitudo.

PL 3, 311B

これらのことにおいて、正気を失った者たち、空しく破滅した心の持ち主たちが正気を逸していること、そして誤りに陥った者たちの群れそのものが、互いに互いを弁護し合っていることを、誰が理解せずにいられようか。ここでは、狂乱する者たちの多さそのものが、共通の狂気に対する弁明となっているのである。