ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXXVI 第XXXVI章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 352C · 9 sectiones

Octavius 36.1

1

Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset eventum. Sit sortis fortunae, mens tamen libera est: et ideo actus hominis, non dignitas judicatur.

PL 3, 352C

運命について、誰も慰めを得ようとしたり、事の成り行きを言い訳にしたりしてはならない。たとえそれが偶然の定めに属するとしても、心はなお自由である。それゆえ、裁かれるのは人間の行為であって、その身分ではない。

Octavius 36.2

2

Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatum est? qui quum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur.

PL 3, 352D

運命とは、神が我々一人一人について語ったもの以外の何であろうか。神は各人の質料をあらかじめ知りうるので、各人の功績と性質とに応じて、運命そのものをも定めるのである。こうして我々にあっては、生まれの星位が罰せられるのではなく、生まれつきの性向の本性が罰せられるのである。

Octavius 36.3

3

Ac de fato satis: vel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius. Caeterum, quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim, ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur: et tamen, quis potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo dives est? magis pauper ille est qui, quum multa habeat, plura desiderat.

PL 3, 353B

運命についてはこれで十分であろう。あるいは、今はわずかにとどめ、別の機会にさらに豊かに、さらに詳しく論じることにしよう。さらに、我々の多くが貧しいと言われることについては、それは我々の悪評ではなく、誉れである。心は、贅沢によって緩むように、質素によって強められるからである。それでも、何一つ欠けることなく、他人のものを欲しがらず、神において富む者を、誰が貧しいと言えようか。むしろ、多くを持ちながらなお多くを望む者のほうが貧しいのである。

Octavius 36.4

4

Dicam tamen, quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse, quam natus est. Aves sine 54 patrimonio vivunt, et in diem pascua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt: quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.

PL 3, 353D

それでも、私が思うところを言おう。生まれたときほど貧しくありうる者はいない。鳥は世襲の財産なしに生き、その日その日の糧を食んでいる。しかもそれらは我々のためにも生まれたのである。それらすべてを、欲しがりさえしなければ、我々は所有しているのである。

Octavius 36.5

5

Igitur, ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat.

PL 3, 354B

それゆえ、道を行く者が身軽であればあるほど幸いであるように、この人生という旅路においても、貧しさによって身を軽くする者のほうが、富の重荷にあえぐ者よりも幸いなのである。

Octavius 36.6

6

Et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum, cujus est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere; innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus; malumus nos bonos esse quam prodigos.

PL 3, 354C

それでも、もし富が有益であると考えるなら、我々は神にそれを求めるであろう。すべてを持つ方であるからには、いくらかを分け与えることは当然できるはずである。しかし我々は、富を保つよりもこれを軽んじることを望む。無垢をこそより多く欲し、忍耐をこそより強く求める。放埓な者であるよりも、善き者であることを望むのである。

Octavius 36.7

7

Et, quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur, et calamitas saepius disciplina virtutis est.

PL 3, 354D

そして、肉体の人間的な欠陥を我々が感じ、耐え忍んでいることは、刑罰ではなく、軍務である。勇気は弱さによって強められ、災いはしばしば徳の規律となるからである。

Octavius 36.8

8

Vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis incluti floruerunt.

PL 3, 355B

結局のところ、心にせよ肉体にせよ、力は労苦の鍛錬なしには鈍っていく。事実、諸君が実例として称える勇者たちはみな、自らの苦難によって名高くなり、栄えたのである。

Octavius 36.9

9

Itaque et nobis Deus nec non potest subvenire, nec despicit, quum sit et omnium rector et amator suorum; sed in adversis unumquemque explorat et examinat: ingenium singulorum periculis pensitat; usque ad extremam mortem, voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. Itaque, ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.

PL 3, 355C

だから、神は我々を助けることができないわけでも、我々を見捨てるわけでもない。神は万物の統治者であり、また己が民を愛する方だからである。ただ、逆境において神は各人を試し、吟味する。危難によって各人の気質を推し量り、死の間際に至るまで人間の意志を問いただす。自分にとって何ひとつ失われることがないと確信しているからである。それゆえ、金が火によって試されるように、我々は危難によって試されるのである。