ミヌキウス・フェリクスfl. c. 200

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 3Octavius

Caput XXXI 第XXXI章

Minucius Felix · Octavius · PL 3, 335C · 9 sectiones

Octavius 31.1

1

Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae adspersione macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis, terrore infandae opinionis, averteret: sic de isto 46 et tuus Fronto, non, ut affirmator, testimonium fecit; sed convicium, ut orator, aspersit.

PL 3, 335C

近親相姦の宴についての大がかりな作り話を、悪霊たちの結託が我々に対して偽って作り上げた。それは、醜悪な悪評をまき散らすことで貞潔の誉れを汚し、真理が確かめられるより先に、言語に絶する臆説の恐怖によって人々を我々から遠ざけるためであった。このことについても、お前のフロントは、事実を主張する者として証言をなしたのではなく、弁論家として誹謗を浴びせかけたのである。

Octavius 31.2

2

Haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Jus est apud Persas misceri cum matribus; Aegyptiis et Athenis, cum sororibus legitima connubia: memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis: sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore conjunctos.

PL 3, 336B

これらはむしろ、諸君の諸国民のもとから生まれたことなのだ。ペルシア人のもとでは母と交わることが正当であり、エジプト人やアテナイ人のもとでは姉妹との婚姻が合法である。諸君の史書や悲劇は近親相姦を誇りとし、諸君はそれを喜んで読み、また聞く。かくして諸君は、母と、娘と、姉妹と交わった近親相姦の神々をも崇拝している。

Octavius 31.3

3

Merito igitur incestum penes vos saepe deprehenditur, semper admittitur; etiam nescientes miseri potestis in illicita proruere, dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare.

PL 3, 336D

それゆえ当然にも、諸君のもとでは近親相姦がしばしば発覚し、常に犯されている。哀れな諸君は、知らぬままにさえ不法な行為へと突き進みうるのだ。淫欲をみだりにまき散らし、あちこちに子をもうけ、家で生まれた子をしばしば見知らぬ者の情けに任せて捨てるとき、必然的に自分自身の血族へと立ち返り、我が子のもとへと知らず迷い込むことになるのだから。

Octavius 31.4

4

Sic incesti fabulam nectitis, etiam quum conscientiam non habetis. Ad nos pudorem non facie sed mente praestamus. Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus, aut nullam.

PL 3, 337B

かくして諸君は、その認識すら持たぬままに、近親相姦の作り話を織りなしているのだ。我々はといえば、慎みを表向きの姿にではなく、心のうちに保っている。ただ一つの婚姻の絆に、我々は喜んで結ばれ、子をもうけたいという望みにおいては、一人の妻を知るか、あるいは誰も知らぬかである。

Octavius 31.5

5

Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus epulis, aut convivium mero ducimus; sed gravitate hilaritatem temperamus, casto sermone, corpore castiore; plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio.

PL 3, 337C

我々は宴を、貞潔であるばかりか節度あるものとして営んでいる。ご馳走に耽ることも、酒で宴を長引かせることもない。むしろ重厚さで陽気さを和らげ、貞潔な言葉と、なお貞潔な肉体とをもって臨む。多くの者は、汚されぬ身の生涯の童貞を、誇るよりもむしろ享受している。ついには、近親相姦への欲望はこれほどまでに遠く、ある者たちにとっては貞潔な結びつきでさえ、顔を赤らめるべきことなのである。

Octavius 31.6

6

Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus: nec factiosi sumus, 47 si omnes unum bonum sapimus, eadem congregati quiete qua singuli: nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis, aut timetis.

PL 3, 338A

我々は、諸君の栄誉や紫の衣を拒むからといって、直ちに最下層の民衆から成っているわけではない。皆が一つの善きことを思い、一人一人であるときと同じ静けさをもって集うからといって、党派的な者どもだというわけでもない。諸君が我々の言うことを公然と聞くことを恥じ、あるいは恐れるからといって、我々が片隅でひそひそと語る者どもだというわけでもない。

Octavius 31.7

7

Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis. Nam in pulchro genere vivendi et praestat et perseverat suus, et accrescit alienus.

PL 3, 338C

我々の数が日々増えているということは、誤りの罪状ではなく、称賛の証しである。すぐれた生き方のうちにあっては、身内の者は卓越し、そこに踏みとどまり、他所の者もまた加わり増えてゆくものだからである。

Octavius 31.8

8

Sic nos denique, non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dignoscimus: sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, FRATRES vocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei cohaeredes.

PL 3, 338D

かくして我々は、諸君が思うような肉体の印によってではなく、無垢と慎ましさのしるしによって、たやすく互いを見分けるのである。かくして我々は、諸君が嘆くように、互いを愛によって慈しみ合う。憎むということを知らないからである。かくして我々は、諸君が妬むように、互いを「兄弟」と呼ぶ。唯一の神を父とする者として、信仰をともにする者として、希望をともに受け継ぐ者として。

Octavius 31.9

9

Vos enim nec invicem agnoscitis, et in mutua odia saevitis: nec fratres vos, nisi sane ad parricidium recognoscitis.

PL 3, 339B

実に諸君は、互いを認め合うことさえなく、互いの憎しみのうちに荒れ狂っている。諸君が互いを兄弟と認めるのは、実に、近親殺しをなすときを除いて、決してない。